:LO
ICD
§ CNJ
^ r^
lili
1761 0
c
HANDBOUND
AT THE
UNINERSITY OF
TORONTO PRESS
SCRIPTORUM CLASSICORUM
BIBLIOTHECA OXONIENSIS !
l ^
OXONII
E TYPOGRAPHEO CLARENDONIANO
LONDINI ET NOVI EBORACI
APUD HUMPHREDUM MILFORD
MU>i
uid i^iCii /1 V-
P. VERGILI MARONIS
OPERA
RECOGNOVIT
BREVIQVE ADNOTATIONE CRITICA INSTRVXIT
FREDERICVS ARTVRVS HIRTZEL
COLLEGII AENEI KASI SOCIVS
OXONII
E TYPOGRAPHEO CLARENDONIANO
Anm
OXONII
Excudebat loannes Johnson
A rchitypographus academicus
Printed in Great Britain
PRAEFATIO
Textvm Vergili traditum si quis vel strictim percurrit
omnino egregium esse et sensum vel perraro vel nusquam
corruptum confiteatur necesse est ; eam autem optimorum
codicum indolem esse animadvertet ut, si ad eorum auctori-
tatem solum spectet, in tanta lectionum varietate haud
facile diiudicet quam cui praeferat. quamvis enim (ut
monet Madvig) studiosissime et severissime describerentur
eorum scriptorum codices qui rectae et elegantis orationis
auctores et prope regulae ipsae habebantur et in scholis
tractabantur, quo in numero censendus est poeta noster,
proprias tamen poenas is dat qui per ora virum volitare vult :
dum enim sensus fere integer et citra corruptionem servatur,
hominibus interim humile oculorum munus elevantibus, et
ex memoria parum accurate vel describentibus vel laudanti-
bus, verborum absolutio et subtilitas paulatim deminuuntur
et omne genus immutationis sensim inrepit. ipsa autem
Vergili indoles, sermonis et rei metricae novatrix, inter-
polatoribus et sciolis ansam ita praebuit ut, vitia luce (ut
videntur) clariora corrigere studentes, floribus Musarum
delicatissimis saepius insultaverint. accedit quod ipse vitae
spatiis exclusus iniquis carmina sua non absolvit, sed multos
reliquit locos qui editoribus Tuccae et Vario curandi essent,
multos etiam quibus nulla nisi poetae manus veram medelam
adhibere posset. quo factum est ut paulo post ipsius
PRAEFATIO
mortem libri iam circumferrentur lectionibus variis, cor-
rectionibus, coniecturis, glossematis omne genus interliti;
unde defluxit librorum nostrorum familia, eiusmodi vitiis^
iamdudum referta.
^ Quorura vitiorum exempla e multis pauca profero, quae cum in
optimo quoque codice abundent condicionem archetypi facile intelle-
gere licet.
(a) Verbum verho suppositum est (cui erroris generi maxime ohnoxius
est R) : Georg. i. 226 SinsiisAMRpro avenis ; ii. 294 per annos V^^c pro
nepotes ; iv. 473 silvis M^c pro foliis ; Aen. ii. 448 illa F^Py^a^ pro
alta ; ix. 375 aggere P^^ pro agmine ; 689 in unum R pro eodem.
(6) Res metrica correcta est : Ecl. viii. 11 desinet Macn pro desinam ;
Georg. iv. 137 iam tum {P^fac) tondebat acanthi {M^a^c) pro iam
tondebat hyacinthi ; Aen. vii. 237 verba precantum Rc^ pro verba
precantia. quibus exemplis nescio an addendum sit Aen. ii. 770 ubi
iterumque iterumque praehent Pbc, iterum iterumque M^^a fortasse
recte {cf. i. 668 iacteturque F^^MR-^bcir pro iactetur) ; Georg. iv. 148
errorem tifarium habes: post me memoranda {b^ deteriores) scripsit
poeta ; unde post memoranda ilfPya (ut dittographia evitaretur), correx-
erunt autem meiri gratia post commemoranda 6Vn-.
(c) Inusitatum quoddam vel syntaxis vel sermonis vel formae cor-
rectum est : (i) Ecl. iv. 62 cui non risere parentes codd. pro qui non
risere parenti {quod servat solus Quintilianus) ; Aen. i. 441 umbra
F^MPRybciT pro umbrae ; Aen. viii. 559 inexpletum P^ac^-n pro inex-
pletus ; X. ^2 nostra. M^PRV^ybc pro nostri; xi, 230 petendam M^PRy
/"ro petendum. ^«/aM^^wix. 349purpuream . . . animam (codd. optimi)
legere vult irXiovfKTiiv mihi videtur. (2) Georg. ii. 247 axcidxoPRc^ pro
amaror ; 330 tepentibus M pro trementibus ; Aen. iv. 54 incensum
F^MP^Rybcn pro impenso ; v. 591 falleret Mc^ pro frangeret ; x. 303
vadis MP^^RybcTT pro vadi. (3) Georg. i. 208 diei M-R pro die ; ii. 425
nutritur MP pro nutritor ; iv. 509 flevisse Mybcir pro flesse sibi ; Aen.
ii. 114 scitantem Py^h^ pro scitatum; vii. 464 aquae vis FRy^^a^c^mit^
pro aquai.
{d) Stetit interdum etiam in archetypo lectio varia, velut Georg. iv. 230
ora {M-^bh) fove (M^^PRy^bc) et ore {M^PRy^orae y^) fave {M^) ; Aen.
ii. 778 te hinc comitem asportare b^ Mentelianus II et te comitem
portare Moreiani duo {ad quas lectiones referendae sunt quas exhibent
Py^ac^mn^ te comitem hinc asportare et My^c^yr te comitem hinc
portare) ; vi. 559 strepitum {FP^Ryhc) . . . hausit {F^P^ybc) et strepitu
{MP^) . . . haesit {FWP^R) ; 806 virtutem . . . factis M^^^^Tr ^/ virtute
ii
i>RAEFATIO
Codices autem Vergiliani non illis necessitudinis legibus
coniunguntur quas stemmate facile reddas. hoc solum
praedicare licet, libros nostros omnis unius esse familiae.
cum autem schedae Vaticano-Sangallenses (A) Vaticanae
(F) Sangallenses (G) Veronenses (F), codices etiam Medi-
ceus (M) Palatinus (F) Romanus (J?), uncialibus litteris
scripti, omnes ab uno libro qualem supra dixi originem
primum sed longis quidem intervallis deducant, arctioribus
coniunctionis vinculis cohaerent FMPRV, quorum con-
spiratione testimonium locupletius ne desideres; A autem
et G vel nihil vel parum proderunt. sed quia nullus codex
carmina integra servat, /^autem et Fmaxime pannosi sunt,
ad MPR saepissime recurrendum est, quorum consensus
magni est aestimandus ; singulorum autem haud aequa
auctoritas est, sed R ab homine barbaro descriptus videtur
qui quae ipsis oculis subiecta erant accurate saepius non
reddidit, nedum optimam quamque lectionem ex archetypo
interpolato eligere potuit \ restant igitur MP, codices et
forma scripturae et ingenio scribarum praeclari ; quorum ut
neuter verum semper exhibet, sed vitiis omnis generis
abundat, ita Palatini auctoritatem paulo praecellere censeo,
nec tamen talem esse ut Mediceum vel semper vel saepe
. . . vires PRctn ; vii. 307 Lapithas {M^) . . . Calydona (F^Af^yb)
merentem (FAf^y^bc^) et Lapithis . . . Calydone {M^R(F) merente
{Ry^c^) ; xi. 366 sat funere (P^y^) fusos (fuso Py^ : fusis M) vidimus
ingentis et designavimus (Py^) agros et sat funera (MP^Ry^b^^c) fusi
(Ry^bc) vidimus ingentis et desolavimus (MRy^^b^c) agros.
^ Veram iatnen lectionem solus interdum servat, velut Georg. ii. 382
ingeniis ; iv. 509 flesse sibi . . . astris ; Aen. vi. 203 geminae ; 602
quo ; vii. 207 penetrarit ; ix. 432 transabiit ; x. 280 viri ; xii. 464
aversos.
De aetate codicis Romani multi disputaverunt : eum non ante
saec. vi. scriptum fuisse, rationibus palaeographicis fisus, nuperrime
docuit vir in hac arte praeclarissimus L. Traube in Strena Helbigiana.
iii
PRAEFATIO
superet \ inter M autem et /" dubitanti subvenit codex
Gudianus (y), qui, quamvis saeculo nono litteris minusculis
sit scriptus, tamen ex communi ceterorum archetypo ortus
est, et, si ad scribae fidem et intellegentiam spectes, dignus
videbitur qui in consilium vocetur. itaque cum Medicei et
Palatini non eadem sit virtus, solus autem P veram lectionem
paulo saepius praebeat, Gudianus etiam cum Mediceo vel
Palatino saepius in verum servando quam in errorem
propagando fere conspiret, in stlitibus inter illos iudicandis
Gudiani testimonium adhibendum est, et consensus My
contra F vel Fy contra M, hic autem paulo saepius quam
ille, dignus fide censendus est. sed neque correctores
Medicei et Palatini antiquissimos neglegas ^ : libris enim
bonis usi sunt, et quamquam ubi diversam lectionem praebet
corrector, interpolationis occurrit suspicio, ubi tamen M^
cum Py vel P^ cum My conspirat meliorem archetypi lec-
tionem saepius conservare putandus est "^
Quam igitur rationem inter optimos codices exsistere
opiner quasi adumbratam habes : de reliquis, qui litteris
minusculis scripti sunt, non est cur multa dicam. neque
^ Cuius rei testimonia locupletissima attulit Ribbeck in Prolego-
menis ; licet enim vir doctus Palatini auctoritati nimium inservire
videatur, eis (velut Nettleship, Thilo, Deuticke, Guthling, Chatelain)
qui Mediceum pluris faciunt astipulari non possum. minime autem
in carminibus Vergili recensendis valent artis palaeographicae ratio-
nes, quippe ubi vitia pleraque in archetypo interpolato requirenda
sint, et potius ex ingenio scribarum quam ex errore vel neglegentia
scribendi oriantur.
* Novem Medicei correctores agnoscit M. Hoffmann, quorum
secundum etiam subscriptionem dictam Aproniani scripsisse putat ;
quam tamen cave ne re vera Aproniani esse credas.
^ Etiam grammaticorum testimonia, ad textum antiquorum scripto-
fum restituendum, adhibenda esse inter omnis constat ; minus autem
poetae nostro prosunt, quippe qui ipsi non nisi interpolatis libris
usi sint.
iv
PRAEFATIO
enim qui vulgo laudantur Parisinus 7929 et Bernensis 172
(qui unius et eiusdem codicis partes sunt, «, saec. ix), neque
Bernenses 165 et 184 <^^ (saec. ix), neque Minoraugiensis ;;/
(saec. xii), neque Pragensis tt (saec. ix), propriam habent
auctoritatem ', quamvis inter a ei R intima sit necessitudo et
interdum in omnibus verum quid interluceat vel veri simiie ^.
Restat ut de rationibus huius editionis pauca disseram.
primum igitur nihil novi speres. vetuerunt enim mea ipsius
erga poetam pietas et huius bibliothecae leges ne longius
ab optimorum codicum auctoritate discederem ; vetuit etiam
animi pudor, ne eo stultus inruere viderer quo viri prae-
clarissimi — Henry, Conington, Ribbeck, Kvicala, Deuticke,
ceteri — non nisi pedetemptim ingredi ausi sunt. sed satis
mihi fuit si horum umeris gigantum quasi nanus insidens
tantum quantum illi dispexerint ipse dispicere valerem.
Codices AFGMPR Vy abamr cum saepissime laudaverim,
non tamen omnis etiam minimas scripturae nugas^ descri-
bendas esse censui, sed eas solas lectiones quae aut veriores
aut exquisitiores mihi visae sint, aut usui esse ad veram
codicum indolem intellegendam. praeter supra dictos etiam
recentiores quosdam interdum protuli, velut Moretanos,
Hamburgensis, Leidensis, Gothanos, Parisinos, Pierii codices.
libros quinque et quadraginta manu scriptos qui in biblio-
^ Parisini 7906 fragmentum, quod ceteris praecellere videtur,
brevius est quam ut multum prosit. nono ineunte saeculo, de optimo
libro schedarum Vaticanarum simillimo, descriptus videtur codex,
sed solos vv, Aen. iii. 682-v. 734 continet.
^ Velut Ecl. i. 12 turbatur b^^n ; Georg. u. 22 alii quos ipse abc\
iv. 148 post me raemoranda b^ ; Aen. i. 193 humi c^ ; 455 intra se c^;
vi. 609 aut c; viii. 244 reseret bc"^ ; ix. 455 tepidaque 7^6 ; 657 aspectus
bc (aspectu ceteri) ; x. 673 quosne b ; xi. 382 agger y^b ; 654 dirigit cn ;
xii. 221 tabentes orc.
^ Nominum propriorum varietatem, quae maxima est, prorsus
neglexi.
V
PRAEFATIO
theca Bodleiana servantur non ipse contuli — defuit enim et
mihi tempus et ipsis dignitas — sed opera usus quam mihi
benevolentissime navavit amicus meus F. Madan, Canonicia-
num (saec. x), MenteHanum primum (saec. x), Menagianum
priorem (saec. xv), Venetum (saec. xv), Dorvillianum (saec.
xv), nonnumquam in lucem protraxi. sigla codicum Htteris
unciaHbus scriptorum in prima quaque apparatus critici
ineunte Hnea posui, ut facile animadvertatur qui textum in
quaque pagina exhibitum contineant.
Rem orthographicam ad unam normam (quam praecipit
Brambach ^), quoad potui, revocare studui : quia autem de
multis vocabuHs ipsi inter se dissentiebant Romani, neque
codices aut grammaticorum regulae multum prosunt, necesse
est ut suo quisque arbitrio quodammodo utatur, sed reHgione
quadam, ne QuintiHani iudicio damnetur imperitos impro-
bantis qui formas in veteribus Hbris repertas mutare soleant,
et dum Hbrariorum insectari volunt inscientiam, suam con-
fiteantur.
Editorum emendationes quae probabiHores mihi vide-
rentur in apparatu critico enotavi, plerasque autem hario-
lationes, transpositiones, damnationes neglexi; quas si
quaeris, quod ad Aeneida attinet in eo Hbro invenies quem
maxima cura atque scientia abhinc undecim annos edidit
P. Deuticke^ in editione autem praeclara quam iterum
^ Non quod totis numeris perfecta mihi videatur, sed quia solus
vir doctus orthographiam in artem redegit, citius autem veritas ex
errore quam ex confusione emergit. sed etiam recentiorum si quis
probabilia praecipere videbatur rationem habui.
2 P. Vergili Maronis Aeneis, edidit Th. Ladewig, ediUonem alteram
curavit . . . Paulus Deuticke, 1889. etiam illi editioni quam curaverunt
Ladewig-Schaper multum de suo addidit 1891, 1902, 1904. locos prae-
terea in usum scholarum delegit 1895. vide etiam quae contulit in den
Jahresberichten des philologischen Vereins zu Berlin passim.
vi
PRAEFATIO
curavit O. Ribbeck (cuius sine auxilio ne digitum quidem
transversum progredi possumus) omnis materia praebetur
unde textus constituatur, textus autem ipse Vergilio minime
dignus videtur; cum igitur nondum apud iuvenes nostros
ita usitatus sit ut quasi exemplaris vice fungatur, non omnem
lectionis diversitatem in adnotationibus meis reddendam
statui. quae coniecit Bentley ex ipsius libro, in Museo
Britannico servato, deprompsi.
Amicis meis Carolo Cannan Herberto Bate gratias ago
meritas, quorum hic schedas accuratissime perlegit, ille
consiho suo numquam mihi defuit.
F. A. H.
Scnbebam Londini
Mense Maio mdcccc.
Vll
SIGLA
A = Schedae Vaticano-Berolinenses saec. ii vel iii
jF = Schedae Vaticanae saec. iii init. vel iv
G = Schedae Sangallenses rescriptae saec. iv
M = Codex Mediceus saec. v
P = Codex Palatinus saec. iv-v
7? = Codex Romanus saec. vi ?
V = Schedae Veronenses rescriptae saec. iv ?
y = Codex Gudianus saec. ix
a = Codex Bernensis 172 et Parisinus saec. ix
7929
d = Codex Bernensis 165 saec. ix
c = Codex Bernensis 184 saec. ix
7H = Codex Minoraugiensis saec. xii ?
TT = Codex Pragensis saec. ix
Serv. = Servii commentarii
D. Serv. = Servius Danielis (vel Deuteroservius quem
vocat Georgii)
schol, Bern, = scholia Bernensia
P. VERGILI MARONIS
BVCOLICA
ECLOGA I
MELIBOEVS TITYRVS
M. TiTYRE, tu patulae recubans sub tegmine fagi
silvestrem tenui musam meditaris avena :
nos patriae finis et dulcia linquimus arva.
nos patriam fugimus : tu, Tityre, lentus in umbra
formosam resonare doces Amaryllida silvas. 5
7; O Meliboee, deus nobis haec otia fecit.
namque erit ille mihi semper deus, illius aram
saepe tener nostris ab oviUbus imbuet agnus.
ille meas errare boves, ut cernis, et ipsum
ludere quae vellem calamo permisit agresti. 10
M. Non equidem invideo, miror magis ; undique totis
usque adeo turbatur agris. en, ipse capellas
protinus aeger ago ; hanc etiam vix, Tityre, duco.
hic inter densas corylos modo namque gemellos,
spem gregis, a, siHce in nuda conix^ reliquit. 15
saepe malum hoc nobis, si mens non laeva fuisset,
de caelo tactas memini praedicere quercus.
sed tamen iste deus qui sit, da, Tityre, nobis.
T. Vrbem quam dicunt Romam, MeHboee, putavi
stultus ego huic nostrae similem, quo saepe solemus 20
pastores ovium teneros depeUere fetus.
I. 1-2 1 PR 12 turbatur 6^17 Qumtilianus, probat Servius :
turbamur PRb^y {ut videtur), agnoscit Serv.
VERG. 1
P. VERGILI MARONIS
sic canibus catulos similis, sic matribus haedos
noram, sic parvis componere magna solebam.
verum haec tantum alias inter caput extulit urbes
quantum lenta solent inter viburna cupressi. 25
M. Et quae tanta fuit Romam tibi causa videndi?
T. Libertas, quae sera tamen respexit inertem,
candidior postquam tondenti barba cadebat,
respexit tamen et longo post tempore venit,
postquam nos Amaryllis habet, Galatea reUquit. 30
namque, fatebor enim, dum me Galatea tenebat,
nec spes libertatis erat nec cura peculi.
quamvis multa meis exiret victima saeptis,
pinguis et ingratae premeretur caseus urbi, 34
non umquam gravis aere domum mihi dextra redibat.
M. Mirabar quid maesta deos, Amarylli, vocares,
cui pendere sua patereris in arbore poma;
Tityrus hinc aberat. ipsae te, Tityre, pinus,
ipsi te fontes, ipsa haec arbusta vocabant.
T. Quid facerem? neque servitio me exire licebat 40
nec tam praesentis aHbi cognoscere divos.
hic illum vidi iuvenem, MeHboee, quotannis
bis senos cui nostra dies altaria fumant.
hic mihi responsum primus dedit ille petenti :
'pascite ut ante boves, pueri; summittite tauros.' 45
M. Fortunate senex, ergo tua rura manebunt.
et tibi magna satis, quamvis lapis omnia nudus
limosoque palus obducat pascua iunco :
non insueta gravis temptabunt pabula fetas,
nec mala vicini pecoris contagia laedent. 50
fortunate senex, hic inter flumina nota
et fontis sacros frigus captabis opacum.
hinc tibi quae semper vicino ab limite saepes
Hyblaeis apibus florem depasta salicti
22-54 P^ 37 poma] mala R^
ECLOGA I
saepe levi somnum suadebit inire susurro : 55
hinc alta sub rupe canet frondator ad auras ;
nec tamen interea raucae, tua cura, palumbes,
nec gemere aeria cessabit turtur ab ulmo.
T. Ante leves ergo pascentur in aethere cervi,
et freta destituent nudos in litore piscis, 60
ante pererratis amborum finibus exsul
aut Ararim Parthus bibet aut Germania Tigrim,
quam nostro illius labatur pectore vultus.
M. At nos hinc alii sitientis ibimus Afros,
pars Scythiam et rapidum cretae veniemus Oaxen 65
et penitus toto divisos orbe Britannos.
en umquam patrios longo post tempore finis,
pauperis et tuguri congestum caespite culmen,
post aliquot, mea regna, videns mirabor aristas?
impius haec tam culta novalia miles habebit, 70
barbarus has segetes : en quo discordia civis
produxit miseros : his nos consevimus agros !
insere nunc, Meliboee, piros, pone ordine vitis.
ite meae, quondam felix pecus, ite capellae.
non ego vos posthac viridi proiectus in antro 75
dumosa pendere procul de rupe videbo ;
carmina nulla canam ; non me pascente, capellae,
florentem cytisum et salices carpetis amaras.
T. Hic tamen hanc mecum poteras requiescere noctem
fronde super viridi : sunt nobis mitia poma, 80
castaneae molles et pressi copia lactis,
et iam summa procul villarum culmina fumant,
maioresque cadunt altis de montibus umbrae.
55-83 PR 59 pascuntur P aequore Moretanus quartus,
Ribbeck 63 labantur P^ 65 cretae S^n;., ^?« 'hoc est lutulentum,
quod rapit cretam ' interpretatur : Cretae vulgo: certe veniemus ad
Oxum Schaper: Geticae veniemus ad Oxum Heller 72 perduxit 7617
his nos PRb : en quis cn schol. Bern. 7« in rasura 74 felix quon-
dam Rabcn 79 hanc] hac a^b^^cn nocte P^^a^b"^ 83 de] a P^
1*
P. VERGILI MARONIS
ECLOGA II
FoRMOSVM pastor Corydon ardebat Alexim,
delicias domini ; nec quid speraret habebat.
tantum inter densas, umbrosa cacumina, fagos
adsidue veniebat. ibi haec incondita solus
montibus et silvis studio iactabat inani : 5
'O crudelis Alexi, nihil mea carmina curas?
nil nostri miserere? mori me denique cogis?
nunc etiam pecudes umbras et frigora captant;
nunc viridis etiam occultant spineta lacertos,
Thestylis et rapido fessis messoribus aestu 10
alia serpyllumque herbas contundit olentis.
at mecum raucis, tua dum vestigia lustro,
sole sub ardenti resonant arbusta cicadis.
nonne fuit satius tristis AmarylHdis iras
atque superba pati fastidia? nonne Menalcan, 15
quamvis ille niger, quamvis tu candidus esses?
o formose puer, nimium ne crede colori !
alba ligustra cadunt, vaccinia nigra leguntur.
despectus tibi sum, nec qui sim quaeris, Alexi,
quam dives pecoris, nivei quam lactis abundans. zo
mille meae Siculis errant in montibus agnae,
lac mihi non aestate novum, non frigore defit.
canto quae soHtus, si quando armenta vocabat,
Amphion Dircaeus in Actaeo Aracyntho.
nec sum adeo informis : nuper me in Htore vidi, 25
cum placidum ventis staret mare. non ego Daphnim
iudice te metuam, si numquam faUit imago.
o tantum Hbeat mecum tibi sordida rura
II. 1-28 PR 7 coges R 9 lacertas P% 12 at]
ac R me cum Bentley 22 lact P, quam formam probavit Varro
27 fallit P^c : fallat ^27^76'^ : fallet 6^
ECLOGA II
atque humilis habitare casas et figere cervos,
haedorumque gregem viridi compellere hibisco ! 30
mecum una in silvis imitabere Pana canendo
(Pan primum calamos cera coniungere pluris
instituit, Pan curat ovis oviumque magistros),
nec te paeniteat calamo trivisse labellum :
haec eadem ut sciret, quid non faciebat Amyntas? 35
est mihi disparibus septem compacta cicutis
fistula, Damoetas dono mihi quam dedit oUm,
et dixit moriens : ' te nunc habet ista secundum ' :
dixit Damoetas, invidit stultus Amyntas.
praeterea duo nec tuta mihi valle reperti 40
capreoli, sparsis etiam nunc pellibus albo;
bina die siccant ovis ubera : quos tibi servo.
iam pridem a me illos abducere Thestylis orat ;
et faciet, quoniam sordent tibi munera nostra.
-huc ades, o formose puer : tibi lilia plenis 45
ecce ferunt Nymphae calathis ; tibi candida Nais,
pallentis violas et summa papavera carpens,
narcissum et florem iungit bene olentis anethi;
tum casia atque aliis intexens suavibus herbis
mollia luteola pingit vaccinia calta. 50
ipse ego cana legam tenera lanugine mala
castaneasque nuces, mea quas Amaryllis amabat.
addam cerea pruna (honos erit huic quoque pomo) ;
et vos, o lauri, carpam, et te, proxima myrte :
sic positae quoniam suavis miscetis odores. 55
rusticus es, Corydon ; nec munera curat Alexis,
nec, si muneribus certes, concedat lollas.
heu heu, quid volui misero mihi? floribus Austrum
perditus et liquidis immisi fontibus apros.
29-59 PR 32 primus bc Serv. 32-33 damnat Ribbeck
39 eictt Ribbeck 4 1 albo P76 Serv. Philargyrius : ambo Rac. 56
es] P^^^bc : est P^^Ra^ 57 certet R
P. VERGILI MARONIS
quem fugis, a, demens ? habitarunt di quoque silvas 60
Dardaniusque Paris. Pallas quas condidit arces
ipsa colat ; nobis placeant ante omnia silvae.
torva leaena lupum sequitur, lupus ipse capellam,
florentem cytisum sequitur lasciva capella,
te Corydon, o Alexi : trahit sua quemque voluptas. 65
aspice, aratra iugo referunt suspensa iuvenci,
et sol crescentis decedens duplicat umbras :
me tamen urit amor : quis enim modus adsit amori ?
a, Corydon, Corydon, quae te dementia cepit !
semiputata tibi frondosa vitis in ulmo est : 70
quin tu aliquid saltem potius, quorum indiget usus,
viminibus mollique paras detexere iunco ?
invenies alium, si te hic fastidit, Alexim.'
ECLOGA III
MENALCAS DAMOETAS PALAEMON
M. Dic mihi, Damoeta, cuium pecus ? an Meliboei ?
D. Non, verum Aegonis ; nuper mihi tradidit Aegon.
M. Infelix o semper, oves, pecus ! ipse Neaeram
dum fovet ac ne me sibi praeferat illa veretur,
hic aUenus ovis custos bis mulget in hora, 5
et sucus pecori et lac subducitur agnis.
D. Parcius ista viris tamen obicienda memento.
novimus et qui te transversa tuentibus hircis
et quo — sed faciles Nymphae risere — sacello.
M. Tum, credo, cum me arbustum videre Miconis 10
atque mala vitis incidere falce novellas.
60-73 PR 61 quae R 70 est om. P 73 Alexis P^^^hc
III. i-ii PR 6 lactPi; cf. Ecl. ii. 22 8 hircuis P^ :
hirquis Oblongus Pierii, agnoscunt Serv. Philargyrius. ' hirqui sunt
oculorum anguH ' Suetonius ap. Serv.
ECLOGA III
D. Aut hic ad veteres fagos cum Daphnidis arcum
fregisti et calamos : quae tu, perverse Menalca,
et cum vidisti puero donata, dolebas,
et si non aliqua nocuisses, mortuus esses. 15
M. Quid domini faciant, audent cum talia fures ?
non ego te vidi Damonis, pessime, caprum
excipere insidiis multum latrante Lycisca ?
et cum clamarem ' quo nunc se proripit ille ?
Tityre, coge pecus,' tu post carecta latebas. 20
D. An mihi cantando victus non redderet ille,
quem mea carminibus meruisset fistula caprum?
si nescis, meus ille caper fuit ; et mihi Damon
ipse fatebatur; sed reddere posse negabat.
M. Cantando tu illum? aut umquam tibi fistula cera 25
iuncta fuit ? non tu in triviis, indocte, solebas
stridenti miserum stipula disperdere carmen?
D. Vis ergo inter nos quid possit uterque vicissim
experiamur ? ego hanc vitulam (ne forte recuses,
bis venit ad mulctram, binos alit ubere fetus) 30
depono : tu dic mecum quo pignore certes.
M. De grege non ausim quicquam deponere tecum :
est mihi namque domi pater, est iniusta noverca ;
bisque die numerant ambo pecus, alter et haedos.
verum, id quod multo tute ipse fatebere maius 35
(insanire libet quoniam tibi), pocula ponam
fagina, caelatum divini opus Alcimedontis,
lenta quibus tomo facili superaddita vitis
diffusos hedera vestit pallente corymbos.
in medio duo signa, Conon, et — quis fuit alter, 40
descripsit radio totum qui gentibus orbem,
tempora quae messor, quae curvus arator haberet ?
12-26 PR ; 27-42 PRV 16 facient 7V 26 vincta R^^hc
38 isicili ^TT Canonicianus. agnoscit Serv.'. facti/": iSiCiMsVb^d Donaius
schol. Bern. : fragilis Ra^
P. VERGILI MARONIS
necdum illis labra admovi, sed condita servo.
D. Et nobis idem Alcimedon duo pocula fecit,
et molli circum est ansas amplexus acantho, 45
Orpheaque in medio posuit silvasque sequentis.
necdum ilHs labra admovi, sed condita servo.
si ad vitulam spectas, nihil est quod pocula laudes.
M. Numquam hodie effugies; veniam quocumque vocaris.
audiat haec tantum — vel qui venit ecce Palaemon. 50
efficiam posthac ne quemquam voce lacessas.
D. Quin age, si quid habes; in me mora non erit ulla,
nec quemquam fugio : tantum, vicine Palaemon,
sensibus haec imis (res est non parva) reponas.
P. Dicite, quandoquidem in molli consedimus herba. 55
et nunc omnis ager, nunc omnis parturit arbos,
nunc frondent silvae, nunc formosissimus annus.
incipe, Damoeta; tu deinde sequere, Menalca.
alternis dicetis ; amant alterna Camenae.
D. Ab love principium musae : lovis omnia plena ; 60
ille colit terras, illi mea carmina curae.
M. Et me Phoebus amat; Phoebo sua semper apud me
munera sunt, lauri et suave rubens hyacinthus.
D. Malo me Galatea petit, lasciva puella,
et fugit ad salices et se cupit ante videri. 65
M. At mihi sese offert ultro, meus ignis, Amyntas,
notior ut iam sit canibus non DeUa nostris.
D. Parta meae Veneri sunt munera : namque notavi
ipse locum, aeriae quo congessere palumbes.
M. Quod potui, puero silvestri ex arbore lecta 70
aurea mala decem misi ; cras altera mittam.
D. O quotiens et quae nobis Galatea locuta est !
partem aUquam, venti, divum referatis ad auris !
M. Quid prodest quod me ipse animo non spernis, Amynta,
43-52 P7?K; 53-71 P/?; 72-74/? 60 principium, Musae
alii
ECLOGA III
si, dum tu sectaris apros, ego retia servo? 75
D. Phyllida mitte mihi : meus est natalis, lolla :
cum faciam vitula pro fmgibus, ipse venito.
M. Phyllida amo ante alias : nam me discedere flevit
et longum 'formose, vale, vale,' inquit, 'lolla.'
D. Triste lupus stabulis, maturis frugibus imbres, 80
arboribus venti, nobis Amaryllidis irae.
M. Dulce satis umor, depulsis arbutus haedis,
lenta salix feto pecori, mihi solus Amyntas.
D. Pollio amat nostram, quamvis est rustica, Musam :
Pierides, vitulam lectori pascite vestro. 85
M. Pollio et ipse facit nova carmina: pascite taurum,
iam comu petat et pedibus qui spargat harenam.
D. Qui te, Pollio, amat, veniat quo te quoque gaudet;
mella fluant illi, ferat et rubus asper amomum.
M. Qui Bavium non odit, amet tua carmina, Maevi, 90
atque idem iungat vulpes et mulgeat hircos.
D. Qui legitis flores et humi nascentia fraga,
frigidus, o pueri, fugite hinc, latet anguis in herba.
M. Parcite, oves, nimium procedere: non bene ripae
creditur; ipse aries etiam nunc veflera siccat. 95
D. Tityre, pascentis a flumine reice capellas:
ipse, ubi tempus erit, omnis in fonte lavabo.
M. Cogite ovis, pueri: si lac praeceperit aestus,
ut nuper, frustra pressabimus ubera palmis. 99
D. Heu heu, quam pingui macer est mihi taurus in ervo !
idem amor exitium pecori pecorisque magistro.
M. Hi certe — neque amor causa est — vix ossibus haerent.
nescio quis teneros oculus mihi fascinat agnos.
75-103 ^ 77 vitula TT^ Pierii codd., testantur Macmhius Serv. :
vitulam i?7rt6c 100 arvo 7? loi exitium pecori c cofl^a^. </^/mbr(?s
exitium est pecori R-^^^a : exitium pecori est 7 b 102 hi Stephanus :
his codd. : his certe — neque amor causa est— vix ossibus haerent
Donatus ad Ter. Eitn. ii. 2, 38, ut his nominativus sit : vulgo sic dis-
tinguunt : his certe neque amor causa est : vix ossibus haerent
P. VERGILI MARONIS
D. Dic quibus in terris — et eris mihi magnus ApoUo —
tris pateat Caeli spatium non amplius ulnas. 105
M. Dic quibus in terris inscripti nomina regum
nascantur flores, et Phyllida solus habeto.
P. Non nostrum inter vos tantas componere lites.
et vitula tu dignus et hic: et quisquis amores
haud metuet dulcis, haud experietur amaros. iio
claudite iam rivos, pueri; sat prata biberunt.
ECLOGA IV
SiCELiDES Musae, paulo maiora canamus!
non omnis arbusta iuvant humilesque myricae
si canimus silvas, silvae sint consule dignae.
Vltima Cumaei venit iam carminis aetas ;
magnus ab integro saeclorum nascitur ordo. 5
iam redit et virgo, redeunt Saturnia regna,
iam nova progenies caelo demittitur alto.
tu modo nascenti puero, quo ferrea primum
desinet ac toto surget gens aurea mundo,
casta fave Lucina: tuus iam regnat Apollo. 10
teque adeo decus hoc aevi, te consule, inibit,
Pollio, et incipient magni procedere menses ;
te duce, si qua manent sceleris vestigia nostri,
inrita perpetua solvent formidine terras.
ille deum vitam accipiet divisque videbit 15
permixtos heroas et ipse videbitur illis,
104-111 R 105 Caeli voluit poeta, teste Asconio : caeli alii iio
haud . . . haud Graser: aut . . . aut codd., Serv., scholiasta Bern. in lem-
mate : quiautem aliud invenisse videtur ' qui amet quid, videat ne odiat '
et ' si metuet dulcis, experietur amaros, sin autem non metuet amaros,
experietur dulcis ' interpretatus : hau temnet dulcis, haut experietur
amaros Ribbeck : haud metuet, dulcis aut experietur amaros Wagner
IV. 1-16 R 7 dimittitur 7? 12 V o\\\o] orh\s Schaper :
vide quae de argumento huius poematis in Symbolis loachimicis i. 15
disputavit
ECLOGA IV
pacatumque reget patriis virtutibus orbem.
At tibi prima, puer, nullo munuscula cultu
errantis hederas passim cum baccare tellus
mixtaque ridenti colocasia fundet acantho. 20
ipsae lacte domum referent distenta capellae
ubera, nec magnos metuent armenta leones;
ipsa tibi blandos fundent cunabula flores.
occidet et serpens, et fallax herba veneni
occidet; Assyrium vulgo nascetur amomum. 25
at simul heroum laudes et facta parentis
iam legere et quae sit poteris cognoscere virtus,
moUi paulatim flavescet campus arista,
incultisque rubens pendebit sentibus uva,
et durae quercus sudabunt roscida mella. 30
pauca tamen suberunt priscae vestigia fraudis,
quae temptare Thetim ratibus, quae cingere muris
- oppida, quae iubeant telluri infindere sulcos.
alter erit tum Tiphys, et altera quae vehat Argo
delectos heroas ; erunt etiam altera bella 35
atque iterum ad Troiam magnus mittetur Achilles.
hinc, ubi iam firmata virum te fecerit aetas,
cedet et ipse mari vector, nec nautica pinus -v> u} .
mutabit merces : omnis feret omnia tellus. ' •
non rastros patietur humus, non vinea falcem; 40
robustus quoque iam tauris iuga solvet arator;
nec varios discet mentiri lana colores,
ipse sed in pratis aries iam suave rubenti
murice, iam croceo mutabit vellera luto;
sponte sua sandyx pascentis vestiet agnos. 45
' Talia saecla ' suis dixerunt ' currite ' fusis
concordes stabili fatorum numine Parcae.
17-47 ^ 18 ac 7? 20 fundit 7^ 26 ac R parentis
y^bc Serv. Nonius : parentum R-f 28 flavescit R-^^b^ 33
tellurem infindere sulco R 45 nascentes Bentley ut G. iii. 390
P. VERGILI MARONIS
adgredere o magnos (aderit iam tempus) honores,
cara deum suboles, magnum lovis incrementum !
aspice convexo nutantem pondere mundum, 50
. terrasque tractusque maris caelumque profundum:
aspice venturo laetentur ut omnia saeclo !
o mihi tum longae maneat pars ultima vitae,
spiritus et quantum sat erit tua dicere facta:
non me carminibus vincet nec Thracius Orpheus, 55
nec Linus, huic mater quamvis atque huic pater adsit,
Orphei Calliopea, Lino formosus Apollo.
Pan etiam, Arcadia mecum si iudice certet,
Pan etiam Arcadia dicat se iudice victum.
incipe, parve puer, risu cognoscere matrem 60
(matri longa decem tulerunt fastidia menses)
incipe, parve puer: qui non risere parenti,
nec deus hunc mensa, dea nec dignata cubili est.
ECLOGA V
MENALCAS MOPSVS
Me. CvR non, Mopse, boni quoniam convenimus ambo,
tu calamos inflare levis, ego dicere versus,
hic corylis mixtas inter consedimus ulmos?
Mo.Tw maior; tibi me est aequum parere, Menalca,
sive sub incertas Zephyris motantibus umbras, 5
sive antro potius succedimus. aspice, ut antrum
silvestris raris sparsit labrusca racemis.
Me. Montibus in nostris solus tibi certat Amyntas.
Mo. Quid, si idem certet Phoebum superare canendo ?
48-51 R; 52-63 PR 52 laetantur R 53 tam codd. deieriores
longae R Serv. : longe P7 55 vincat P*7^ 61 matris P^y
tulerunt] '«/« abstulerint legunt' Serv. : tulerum P^ : twlerint P ef /or-
tasse P^ abstulerint Schaper 62 qui non risere parenti Quin-
tiltanus, commendat O. Crusius : cui . . . parentes codd. 63 hunc]
hos Schrader
V. 1-^ PR 8 certet Py
ECLOGA V
Me. Incipe, Mopse, prior, si quos aut Phyllidis ignis lo
aut Alconis habes laudes aut iurgia Codri.
incipe: pascentis servabit Tityrus haedos.
Mo. Immo haec, in viridi nuper quae cortice fagi
carmina descripsi et modulans alterna notavi,
experiar : tu deinde iubeto ut certet Amyntas. 15
Me. Lenta salix quantum pallenti cedit oHvae,
puniceis humiHs quantum saliunca rosetis,
iudicio nostro tantum tibi cedit Amyntas.
sed tu desine plura, puer : successimus antro.
Mo. Exstinctum Nymphae crudeli funere Daphnim 20
flebant (vos coryli testes et flumina Nymphis),
cum complexa sui corpus miserabile nati,
atque deos atque astra vocat crudeHa mater.
non ulH pastos iUis egere diebus 24
frigida, Daphni, boves ad flumina ; nulla neque amnem
Hbavit quadripes nec graminis attigit herbam.
Daphni, tuum Poenos etiam gemuisse leones
interitum montesque feri silvaeque loquuntur.
Daphnis et Armenias curru subiungere tigris
instituit, Daphnis thiasos inducere Bacchi 30
et foHis lentas intexere moUibus hastas.
vitis ut arboribus decori est, ut vitibus uvae,
ut gregibus tauri, segetes ut pinguibus arvis,
tu decus omne tuis, postquam te fata tulerunt
ipsa Pales agros atque ipse reHquit ApoUo. 35
grandia saepe quibus mandavimus hordea sulcis,
infeHx loHum et steriles nascuntur avenae ;
pro moUi viola, pro purpureo narcisso
carduus et spinis surgit paHurus acutis.
spargite humum foHis, inducite fontibus umbras, 40
10-40 PR 15 ut om. PycTT 28 ferunt P: silvaesque P^ :
feros silvasque Markland 38 violae P^ : viola et R purpureo
codd., Serv., schol. Bern. : purpurea testatur Diomedes (cui immutatum
genus soloecismus rede videtur) legit Rihbeck 40 umbras] aras R
P. VERGILI MARONIS
pastores (mandat fieri sibi talia Daphnis),
et tumulum facite, et tumulo superaddite carmen :
' Daphnis ego in silvis, hinc usque ad sidera notus,
formosi pecoris custos, formosior ipse.'
Me. Tale tuum carmen nobis, divine poeta, 45
quale sopor fessis in gramine, quale per aestum
dulcis aquae saliente sitim restinguere rivo.
nec calamis solum aequiperas, sed voce magistrum:
fortunate puer, tu nunc eris alter ab illo. 49
nos tamen haec quocumque modo tibi nostra vicissim
dicemus, Daphnimque tuum tollemus ad astra;
Daphnim ad astra feremus : amavit nos quoque Daphnis.
Mo. An quicquam nobis taU sit munere maius ?
et puer ipse fuit cantari dignus, et ista
iam pridem Stimichon laudavit carmina nobis. 55
Me. Candidus insuetum miratur Umen Olympi
sub pedibusque videt nubes et sidera Daphnis.
ergo alacris silvas et cetera rura voluptas
Panaque pastoresque tenet Dryadasque puellas.
nec lupus insidias pecori, nec retia cervis 60
ulla dolum meditantur: amat bonus otia Daphnis.
ipsi laetitia voces ad sidera iactant
intonsi montes ; ipsae iam carmina rupes,
ipsa sonant arbusta: 'deus, deus ille, Menalca!'
sis bonus o felixque tuis ! en quattuor aras : 65
ecce duas tibi, Daphni, duas altaria Phoebo.
pocula bina novo spumantia lacte quotannis
craterasque duo statuam tibi pinguis oHvi,
et multo in primis hilarans convivia Baccho,
ante focum, si frigus erit, si messis, in umbra 70
vina novum fundam calathis Ariusia nectar.
41-71 PR 46 lassis Ra 49 eicit Ribbeck ab illo]
Apollo Ra> 52 Daphnim Pyacrr, Kloucek {vide Lachmann ad Lucr.
ii. 991) : Daphnin cf/m 68 duos «Vjt
ECLOGA V
cantabunt mihi Damoetas et Lyctius Aegon;
saltantis Satyros imitabitur Alphesiboeus.
haec tibi semper erunt, et cum sollemnia vota
reddemus Nymphis, et cum lustrabimus agros. 75
dum iuga montis aper, fluvios dum piscis amabit,
dumque thymo pascentur apes, dum rore cicadae,
semper honos nomenque tuum laudesque manebunt.
ut Baccho Cererique, tibi sic vota quotannis
agricolae facient: damnabis tu quoque votis. 80
Mo. Quae tibi, quae tali reddam pro carmine dona ?
nam neque me tantum venientis sibilus Austri
nec percussa iuvant fluctu tam litora, nec quae
saxosas inter decurrunt flumina valUs.
Me. Hac te nos fragili donabimus ante cicuta. 85
haec nos 'formosum Corydon ardebat Alexim,'
haec eadem docuit 'cuium pecus? an Meliboei?'
^o. At tu sume pedum, quod, me cum saepe rogaret,
non tulit Antigenes (et erat tum dignus amari),
formosum paribus nodis atque aere, Menalca. 90
ECLOGA VI
Prima Syracosio dignata est ludere versu
nostra neque erubuit silvas habitare Thalia.
cum canerem reges et proeHa, Cynthius aurem
velHt et admonuit : ' pastorem, Tityre, pinguis
pascere oportet ovis, deductum dicere carmen.' 5
nunc ego (namque super tibi erunt qui dicere laudes,
Vare, tuas cupiant et tristia condere bella)
agrestem tenui meditabor harundine Musam.
non iniussa cano. si quis tamen haec quoque, si quis
72-85 P7?; 86-90 P/?F 80 voti i?i 89 tuml nunc P^ :
tunc P%^
VI. 1-9 PRV 2 silvis Ra 5 diductum PV
P. VERGILI MARONIS
captus amore leget, te nostrae, Vare, myricae, lo
te nemus omne canet; nec Phoebo gratior ulla est
quam sibi quae Vari praescripsit pagina nomen.
Pergite, Pierides. Chromis et Mnasyllus in antro
Silenum pueri somno videre iacentem,
inflatum hesterno venas, ut semper, laccho; 15
serta procul tantum capiti delapsa iacebant,
et gravis attrita pendebat cantharus ansa.
adgressi (nam saepe senex spe carminis ambo
luserat) iniciunt ipsis ex vincula sertis.
addit se sociam timidisque supervenit Aegie, 20
Aegle Naiadum pulcherrima, iamque videnti
sanguineis frontem moris et tempora pingit.
ille dolum ridens *quo vincula nectitis?' inquit.
'solvite me, pueri; satis est potuisse videri.
carmina quae vultis cognoscite ; carmina vobis, 25
huic aUud mercedis erit.' simul incipit ipse.
tum vero in numerum Faunosque ferasque videres
ludere, tum rigidas motare cacumina quercus;
nec tantum Phoebo gaudet Parnasia rupes,
nec tantum Rhodope miratur et Ismarus Orphea. 30
Namque canebat uti magnum per inane coacta
semina terrarumque animaeque marisque fuissent
et liquidi simul ignis ; ut his exordia primis
omnia et ipse tener mundi concreverit orbis ;
tum durare solum et discludere Nerea ponto 35
coeperit et rerum paulatim sumere formas ;
iamque novum terrae stupeant lucescere solem,
altius atque cadant summotis nubibus imbres ;
incipiant silvae cum primum surgere, cumque
10-21 PRV ; 22-39 P^ 10 legat m Pnsdmus 23 inri-
dens P^ 30 mirantur Ra^mn 33 exordia primisl ex omnia
primis, quod postea in P inventum est, coniecit Peerlk^tmp : ex ordia
prima Hdberlin : ex ordia primis Nettleship 34 omnisa P^ : omnis
Kirsch 38 utque R - , ,
ECLOGA VI
rara per ignaros errent animalia niontis. 40
hinc lapides Pyrrhae iactos, Saturnia regna,
Caucasiasque refert volucris furtumque Promethei.
his adiungit, Hylan nautae quo fonte relictum
clamassent, ut litus ' Hyla, Hyla' omne sonaret;
et fortunatam, si numquam armenta fuissent, 45
Pasiphaen nivei solatur amore iuvenci.
a, virgo infeHx, quae te dementia cepit !
Proetides implerunt falsis mugitibus agros,
at non tam turpis pecudum tamen ulla secuta
concubitus, quamvis collo timuisset aratrum, 50
et saepe in levi quaesisset cornua fronte.
a, virgo infelix, tu nunc in montibus erras :
ille latus niveum molli fultus hyacintho
ilice sub nigra pallentis ruminat herbas
aut aliquam in magno sequitur grege. ' claudite, Nymphae,
Dictaeae Nymphae, nemorum iam claudite saltus, 56
si qua forte ferant oculis sese obvia nostris
errabunda bovis vestigia; forsitan illum
aut herba captum viridi aut armenta secutum
perducant aUquae stabula ad Gortynia vaccae.' 60
tum canit Hesperidum miratam mala puellam;
tum Phaethontiadas musco circumdat amarae
corticis atque solo proceras erigit alnos.
tum canit errantem Permessi ad flumina Gallum
Aonas in montis ut duxerit una sororum, 65
utque viro Phoebi chorus adsurrexerit omnis ;
ut Linus haec illi divino carmine pastor
floribus atque apio crinis ornatus amaro
dixerit: 'hos tibi dant calamos, en accipe, Musae,
Ascraeo quos ante seni, quibus ille solebat 70
cantando rigidas deducere montibus ornos.
40-47 P/? ; 48-71 MPR 40 \%noios Pya^bcw 41 hicP^^
49 secuta est /?7a6c 51 qyi?ies\sscnt P Ribbeck
VERG. 2
P. VERGILI MARONIS
his tibi Grynei nemoris dicatur origo,
ne quis sit lucus quo se plus iactet ApoUo.'
quid loquar aut Scyllam Nisi, quam fama secuta est
candida succinctam latrantibus inguina monstris 75
Dulichias vexasse rates et gurgite in alto,
a, timidos nautas canibus lacerasse marinis,
aut ut mutatos Terei narraverit artus,
quas illi Philomela dapes, quae dona pararit,
quo cursu deserta petiverit et quibus ante 80
infelix sua tecta super volitaverit alis?
omnia, quae Phoebo quondam meditante beatus
audiit Eurotas iussitque ediscere lauros,
ille canit (pulsae referunt ad sidera valles),
cogere donec ovis stabulis numerumque referre 85
iussit et invito processit Vesper Olympo.
ECLOGA VII
MELIBOEVS CORYDON THYRSIS
M. FoRTE sub arguta consederat ilice Daphnis,
compulerantque greges Corydon et Thyrsis in unum,
Thyrsis ovis, Corydon distentas lacte capellas,
ambo florentes aetatibus, Arcades ambo,
et cantare pares et respondere parati. 5
huc mihi, dum teneras defendo a frigore myrtos,
vir gregis ipse caper deerraverat; atque ego Daphnim
aspicio. ille ubi me contra videt, 'ocius' inquit
'huc ades, o Meliboee; caper tibi salvus et haedi;
et, si quid cessare potes, requiesce sub umbra. 10
huc ipsi potum venient per prata iuvenci,
72-86 MPR 74 ut R 80 alte Ribbeck 85 re-
ferri M^P^^y
VII. i-ix MP 6 hicP6'
ECLOGA VII
hic viridis tenera praetexit harundine ripas
Mincius, eque sacra resonant examina quercu.'
quid facerem? neque ego Alcippen nec Phyllida habebam
depulsos a lacte domi quae clauderet agnos, 15
et certamen erat, Corydon cum Thyrside, magnum.
posthabui tamen illorum mea seria ludo.
alternis igitur contendere versibus ambo
coepere, alternos Musae meminisse volebant.
hos Corydon, illos referebat in ordine Thyrsis. 20
C. Nymphae, noster amor, Libethrides, aut mihi carmen,
quale meo Codro, concedite (proxima Phoebi
versibus ille facit) aut, si non possumus omnes,
hic arguta sacra pendebit fistula pinu.
T. Pastores, hedera crescentem ornate poetam, 25
Arcades, invidia rumpantur ut ilia Codro ;
aut, si ultra placitum laudarit, baccare frontem
cingite, ne vati noceat mala lingua futuro.
C. Saetosi caput hoc apri tibi, Delia, parvus
et ramosa Micon vivacis cornua cervi. 30
si proprium hoc fuerit, levi de marmore tota
puniceo stabis suras evincta coturno.
T. Sinum lactis et haec te liba, Priape, quotannis
exspectare sat est : custos es pauperis horti.
nunc te marmoreum pro tempore fecimus; at tu, 35
si fetura gregem suppleverit, aureus esto.
C. Nerine Galatea, thymo mihi dulcior Hyblae,
candidior cycnis, hedera formosior alba,
cum primum pasti repetent praesepia tauri,
si qua tui Corydonis habet te cura, venito. 40
T. Immo ego Sardoniis videar tibi amarior herbis,
horridior rusco, proiecta viUor alga,
12-37 MPV\ 38-42 MP 19 volebam multos legisse tesiaiur
Serv., ident hahent c"' Menagianus 1 23 possimus M^P^y^c^ 25
nascentem M^b
2*
P. VERGILI MARONIS
si mihi non haec lux toto iam longior anno est.
ite domum pasti, si quis pudor, ite iuvenci.
C. Muscosi fontes et somno mollior herba, 45
et quae vos rara viridis tegit arbutus umbra,
solstitium pecori defendite : iam venit aestas
torrida, iam lento turgent in palmite gemmae.
T. Hic focus et taedae pingues, hic plurimus ignis
semper, et adsidua postes fuligine nigri. 50
hic tantum Boreae curamus frigora quantum
aut numerum lupus aut torrentia flumina ripas.
C Stant et iuniperi et castaneae hirsutae,
strata iacent passim sua quaeque sub arbore porna,
omnia nunc rident: at si formosus Alexis 55
montibus his abeat, videas et flumina sicca.
T. Aret ager ; vitio moriens sitit aeris herba ;
Liber pampineas invidit collibus umbras :
Phyllidis adventu nostrae nemus omne virebit,
luppiter et laeto descendet plurimus imbri.. 60
C. Populus Alcidae gratissima, vitis laccho,
formosae myrtus Veneri, sua laurea Phoebo ;
PhyUis amat corylos ; illas dum Phyllis amabit,
nec myrtus vincet corylos, nec laurea Phoebi.
T. Fraxinus in silvis pulcherrima, pinus in hortis, 65
populus in fluviis, abies in montibus altis ;
saepius at si me, Lycida formose, revisas,
fraxinus in silvis cedat tibi, pinus in hortis.
M. Haec memini, et victum frustra contendere Thyrsim.
ex illo Corydon Corydon est tempore nobis. 70
43-70 MP 48 laeto M^yabc 54 quaque bc^ Bentlcy
56 aberit P 68 cedet Pyb^ Serv. schol. Bern.
ECLOGA VIII , .
Pastorvm Musam Damonis et Alphesiboei,
immemor herbarum quos est mirata iuvenca ^^''''^"
certantis, quorum stupefactae carmine lynces,^/^.
et mutata suos requierunt flumina cursus, ~^^^ ^
Damonis Musam dicemus et Alphesiboei. 5
Tu mihi seu magni superas iam saxa Timavi,
sive oram Illyrici legis aequoris, — en erit umquam
ille dies, mihi cum liceat tua dicere facta?
en erit ut Hceat totum mihi ferre per orbem
sola Sophocleo tua carmina digna coturno? lo
a te principium, tibi desinam : accipe iussis
carmina coepta tuis, atque hanc sine tempora circum
inter victricis hederam tibi serpere lauros.
- Frigida vix caelo noctis decesserat umbra,
cum ros in tenera pecori gratissimus herba: 15
incumbens tereti Damon sic coepit oHvae.
D. Nascere praeque diem veniens age, Lucifer, almum,
coniugis indigno Nysae deceptus amore
dum queror et divos, quamquam nil testibus illis
profeci, extrema moriens tamen adloquor hora. 20
incipe Maenalios mecum, mea tibia, versus.
Maenalus argutumque nemus pinusque loquentis
semper habet, semper pastorum ille audit amores
Panaque, qui primus calamos non passus inertis.
incipe Maenalios mecum, mea tibia, versus. 25
Mopso Nysa datur : quid non speremus amantes ?
VIII. i-i8 MP; 19-26 MPV 4 requierunt] linquerunt 7^ :
liquerunt m-ir^ 1 1 tibi] in te desiderat Peerlkamp ; sed sensus est
' tibi h. e. in tuum honorem totum carmen usque ad umbilicum con-
scribam.' desinam Py^ : desinet Macn scholiasta Bem. quem secutus
verba ' en erit unquam . . . tibi desinet ' parenthesi includit Kloucek
20 adloquar M^P^V 24 primum Mb^, ut ii. 32
P. VERGILI MARONIS
iungentur iam grypes equis, aevoque sequenti
cum canibus timidi venient ad pocula dammae.
incipe Maenalios mecum, mea tibia, versus. 28*
Mopse, novas incide faces : tibi ducitur uxor.
sparge, marite, nuces : tibi deserit Hesperus Oetam. 30
incipe Maenalios mecum, mea tibia, versus
o digno coniuncta viro, dum despicis omnis,
dumque tibi est odio mea fistula, dumque capellae
hirsutumque supercilium promissaque barba,
nec curare deum credis mortalia quemquam — 35
incipe Maenalios mecum, mea tibia, versus —
saepibus in nostris parvam te roscida mala
(dux ego vester eram) vidi cum matre legentem.
alter ab undecimo tum me iam acceperat annus,
iam fragilis poteram a terra contingere ramos : 40
ut vidi, ut perii, ut me malus abstulit error !
incipe Maenalios mecum, mea tibia, versus.
nunc scio quid sit Amor : duris in cotibus illum
aut Tmaros aut Rhodope aut extremi Garamantes
nec generis nostri puerum nec sanguinis edunt. 45
incipe Maenalios mecum, mea tibia, versus.
saevus Amor docuit natorum sanguine matrem
commaculare manus ; crudeHs tu quoque, mater :
crudelis mater magis, an puer improbus ille?
improbus ille puer; crudelis tu quoque, mater. 50
incipe Maenalios mecum, mea tibia, versus.
nunc et ovis ultro fugiat lupus, aurea durae
mala ferant quercus, narcisso floreat alnus,
pinguia corticibus sudent electra myricae,
27-44 MPV; 45-54 MP 28 timidi PWya"^ testantur Charisius
Priscianus Quintilianus Serv. ad hunc locum, schol. Bem. ; timide P^v :
timidae M 28*^ habet 7, om. ceteri codd. : versum quem dicunt
intercalarem aut hic inserendum aut post 75 delendum vidit G. Hermann
34 demissaque P 43 duris] nudis P'a^b^ 49 crudelis mater,
magis at puer improbus ille. omisso versu 50 Ribheck. alii alia
ECLOGA VIII
certent et cycnis ululae, sit Tityrus Orpheus, 55
Orpheus in silvis, inter delphinas Arion —
incipe MaenaUos mecum, mea tibia, versus—
omnia vel medium fiat mare. vivite silvae :
praeceps aerii specula de montis in undas
deferarj extremum hoc munus morientis habeto. 60
desine Maenalios, iam desine, tibia, versus.
Haec Damon : vos, quae responderit Alphesiboeus,
dicite, Pierides ; non omnia possumus omnes.
A. Effer aquam et moUi cinge haec altaria vitta,
verbenasque adole pinguis et mascula tura, 65
coniugis ut magicis sanos avertere sacris
experiar sensus; nihil hic nisi carmina desunt.
ducite ab urbe domum, mea carmina, ducite Daphnim.
carmina vel caelo possunt deducere Lunam,
carminibus Circe socios mutavit Vlixi, 70
frigidus in pratis cantando rumpitur anguis.
ducite ab urbe domum, mea carmina, ducite Daphnim.
terna tibi haec primum triplici diversa colore
licia circumdo, terque haec altaria circum
effigiem duco; numero deus impare gaudet. 75
ducite ab urbe domum, mea carmina, ducite Daphnim.
necte tribus nodis ternos, AmarylH, colores ;
necte, AmarylH, modo et ' Veneris' dic 'vincula necto.'
ducite ab urbe domum, mea carmina, ducite Daphnim.
Hmus ut hic durescit, et haec ut cera Hquescit 80
uno eodemque igni, sic nostro Daphnis amore.
sparge molam et fragiHs incende bitumine lauros.
Daphnis me malus urit, ego hanc in Daphnide laurum.
ducite ab urbe domum, mea carmina, ducite Daphnim.
taHs amor Daphnim quaHs cum fessa iuvencum 85
per nemora atque altos quaerendo bucula lucos
55-86 MP 58 fiat MPb^ Serv., schol Bern. : fiant 'yab^cir
74 hanc Longobardicus Pierii. Wagner
P. VERGILI MARONIS
propter aquae rivum viridi procumbit in ulva
perdita, nec serae meminit decedere nocti,
talis amor teneat, nec sit mihi cura mederi. 89
ducite ab urbe domum, mea carmina, ducite Daphnim.
has olim exuvias mihi perfidus ille reliquit,
pignora cara sui : quae nunc ego Hmine in ipso,
terra, tibi mando ; debent haec pignora Daphnim.
ducite ab urbe domum, mea carmina, ducite Daphnim.
has herbas atque haec Ponto mihi lecta venena 95
ipse dedit Moeris (nascuntur plurima Ponto) ;
his ego saepe lupum fieri et se condere silvis
Moerim, saepe animas imis excire sepulcris,
atque satas aUo vidi traducere messis. 99
ducite ab urbe domum, mea carmina, ducite Daphnim.
fer cineres, AmarylH, foras rivoque fluenti
transque caput iace, nec respexeris. his ego Daphnim
adgrediar; nihil ille deos, nil carmina curat.
ducite ab urbe domum, mea carmina, ducite Daphnim.
aspice : corripuit tremulis altaria flammis 105
sponte sua, dum ferre moror. cinis ipse. bonum sit !
nescio quid certe est, et Hylax in Umine latrat.
credimus ? an, qui amant, ipsi sibi somnia fingunt ?
parcite, ab urbe venit, iam parcite carmina, Daphnis.
ECLOGA IX
LYCIDAS MOERIS
L. Qvo te, Moeri, pedes ? an, quo via ducit, in urbem ?
M. O Lycida, vivi pervenimus, advena nostri
(quod numquam veriti sumus) ut possessor agelli
diceret : ' haec mea sunt ; veteres migrate coloni.'
87-109 MP 87 concumbit P'7^ 105 corripuit] ut hec
lambit ir 107 Hylax vulgo : Hylas codd. 109 carmina parcite Mc
IX. 1-4 MP 3 quod] quo codd. deteriores
ECLOGA IX
nunc victi, tristes, quoniam fors omnia versat, 5
hos illi (quod nec vertat bene) mittimus haedos.
L, Certe equidem audieram, qua se subducere colles
incipiunt mollique iugum demittere clivo,
usque ad aquam et veteres, iam fracta cacumina, fagos,
omnia carminibus vestrum servasse Menalcan. 10
M. Audieras, et fama fuit ; sed carmina tantum
nostra valent, Lycida, tela inter Martia quantum
Chaonias dicunt aquila veniente columbas.
quod nisi me quacumque novas incidere lites
ante sinistra cava monuisset ab ilice cornix, 15
nec tuus hic Moeris nec viveret ipse Menalcas.
L. Heu, caditin quemquam tantum scelus? heu, tua nobis
paene simul tecum solacia rapta, Menalca ?
quis caneret Nymphas ? quis humum florentibus herbis
spargeret aut viridi fontis induceret umbra ? 20
vel quae sublegi tacitus tibi carmina nuper,
cum te ad delicias ferres AmarylHda nostras?
' Tityre, dum redeo (brevis est via) pasce capellas,
et potum pastas age, Tityre, et inter agendum
occursare capro (cornu ferit ille) caveto.' 25
M. Immo haec, quae Varo necdum perfecta canebat
*Vare, tuum nomen, superet modo Mantua nobis,
Mantua vae miserae nimium vicina Cremonae,
cantantes subHme ferent ad sidera cycni.'
L. Sic tua Cyrneas fugiant examina taxos, 30
sic cytiso pastae distendant ubera vaccae,
incipe, si quid habes. et me fecere poetam
Pierides, sunt et mihi carmina, me quoque dicunt
vatem pastores; sed non ego credulus iUis.
nam neque adhuc Vario videor nec dicere Cinna 35
5-35 MP 9 veteris Pyabcn schol. Bern. fagi Py^abcmit
Quintilianus 17 cadetP6 agferantP^y ^o CyrnG2LS M^ Sei-v. :
Grynaeas M^Pym schol. Bem. 35 Yairio Py^^a^ probat Serv. : Varo
Ma^bcmn schol. Bern., agnoscit Serv. nomen om, y^
P. VERGILI MARONIS
digna, sed argutos inter strepere anser olores.
M. Id quidem ago et tacitus, Lycida, mecum ipse voluto,
si valeam meminisse ; neque est ignobile carmen.
* huc ades, o Galatea ; quis est nam ludus in undis ?
hic ver purpureum, varios hic flumina circum 40
fundit humus flores, hic candida populus antro
imminet et lentae texunt umbracula vites.
huc ades ; insani feriant sine litora fluctus.'
L. Quid, quae te pura solum sub nocte canentem
audieram ? numeros memini, si verba tenerem : 45
* Daphni, quid antiquos signorum suspicis ortus ?
ecce Dionaei processit Caesaris astrum,
astrum quo segetes gauderent frugibus et quo
duceret apricis in coUibus uva colorem.
insere, Daphni, piros : carpent tua poma nepotes.' 50
M. Omnia fert aetas, animum quoque ; saepe ego longos
cantando puerum memini me condere soles :
nunc obHta mihi tot carmina, vox quoque Moerim
iam fugit ipsa : lupi Moerim videre priores.
sed tamen ista satis referet tibi saepe Menalcas. 55
L. Causando nostros in longum ducis amores.
et nunc omne tibi stratum silet aequor, et omnes,
aspice, ventosi ceciderunt murmuris aurae.
hinc adeo media est nobis via ; namque sepulcrum
incipit apparere Bianoris. hic, ubi densas 60
agricolae stringunt frondes, hic, Moeri, canamus :
hic haedos depone, tamen veniemus in urbem.
aut si nox pluviam ne colligat ante veremur,
cantantes Ucet usque (minus via laedit) eamus ;
cantantes ut eamus, ego hoc te fasce levabo. 65
M. Desine plura, puer, et quod nunc instat agamus ;
carmina tum meHus, cum venerit ipse, canemus.
36-67 MP 46-50 Lyctdae continuant My, vulgo tribuuniur
Moeridi 51 aetas] setas P^, unde omnia fers, aetas Ribheck 59
hic P 64 laedet ^^icn- : laedat Guthling
ECLOGA X
ExTREMVM hunc, Arethusa, mihi concede laborem :
pauca meo Gallo, sed quae legat ipsa Lycoris,
carmina sunt dicenda : neget quis carmina Gallo ?
sic tibi, cum fluctus subterlabere Sicanos,
Doris amara suam non intermisceat undam, 5
incipe; solUcitos Galli dicamus amores,
dum tenera attondent simae virgulta capellae.
non canimus surdis, respondent omnia silvae.
Quae nemora aut qui vos saltus habuere, puellae
Naides, indigno cum Gallus amore peribat? 10
nam neque Parnasi vobis iuga, nam neque Pindi
ulla moram fecere, neque Aonie Aganippe.
illum etiam lauri, etiam flevere myricae,
pinifer illum etiam sola sub rupe iacentem
Maenalus, et geUdi fleverunt saxa Lycaei. 15
stant et oves circum (nostri nec paenitet illas,
nec te paeniteat pecoris, divine poeta;
et formosus ovis ad flumina pavit Adonis),
venit et opiUo, tardi venere subulci,
uvidus hiberna venit de glande Menalcas. 20
omnes * unde amor iste ' rogant ' tibi ? ' venit Apollo,
* Galle, quid insanis ? ' inquit ' tua cura Lycoris
perque nives alium perque horrida castra secuta est.'
venit et agresti capitis Silvanus honore,
florentis ferulas et grandia Hlia quassans. 25
Pan deus Arcadiae venit, quem vidimus ipsi
sanguineis ebuH bacis minioque rubentem.
* ecquis erit modus ? ' inquit ' Amor non taHa curat,
X. i-gMP; 10-28 MPR i laborum P^ 10 periret
M^^fa^bc 12 aonie ac codd. deteriores Serv. : Aoinie Pb^ : Aoniae
MR-y grammatict 17 eicit Ribbeck 19 opilio «^6^c 7 ? tt sfAo/.
Bem., quamformam praetulit Caper: opillio P^ : upilio MRa^b^ Serv.
subulci] alii bubulci 20 umidus R 23 castra] saxa P^ 28 et
quis P^R-^abcTt
P. VERGILI MARONIS
nec lacrimis crudelis Amor nec gramina rivis
nec cytiso saturantur apes nec fronde capellae.' 30
tristis at ille * tamen cantabitis, Arcades ' inquit
* montibus haec vestris, soli cantare periti
Arcades. o mihi tum quam molliter ossa quiescant,
vestra meos olim si fistula dicat amores !
atque utinam ex vobis unus vestrique fuissem 35
aut custos gregis aut maturae vinitor uvae !
certe sive mihi Phyllis sive esset Amyntas,
seu quicumque furor (quid tum, si fuscus Amyntas ?
et nigrae violae sunt et vaccinia nigra),
mecum inter salices lenta sub vite iaceret; 40
serta mihi Phyllis legeret, cantaret Amyntas.
hic gelidi fontes, hic molHa prata, Lycori,
hic nemus ; hic ipso tecum consumerer aevo.
nunc insanus amor duri me Martis in armis
tela inter media atque adversos detinet hostis. 45
tu procul a patria (nec sit mihi credere tantum)
Alpinas a, dura, nives et frigora Rheni
me sine sola vides. a, te ne frigora laedant !
a, tibi ne teneras glacies secet aspera plantas !
ibo et Chalcidico quae sunt mihi condita versu 50
carmina pastoris Siculi modulabor avena.
certum est in silvis inter spelaea ferarum
malle pati tenerisque meos incidere amores
arboribus : crescent illae, crescetis, amores.
interea mixtis lustrabo Maenala Nymphis, 55
aut acris venabor apros. non me ulla vetabunt
frigora Parthenios canibus circumdare saltus.
iam mihi per rupes videor lucosque sonantis
ire, libet Partho torquere Cydonia cornu
spicula— tamquam haec sit nostri medicina furoris, 60
29-60 MPR 29 ripis M'^ 32 nostris P^b^ 40 iaceres
MP^Y 59 CydoniaJ Rhodonea M^ 60 sint M
ECLOGA X
aut deus ille malis hominum mitescere discat.
iam neque Hamadryades rursus neque carmina nobis
ipsa placent ; ipsae rursus concedite silvae.
non illum nostri possunt mutare labores,
nec si frigoribus mediis Hebrumque bibamus, 65
Sithoniasque nives hiemis subeamus aquosae,
nec si, cum moriens alta liber aret in ulmo,
Aethiopum versemus ovis sub sidere Cancri.
omnia vincit Amor : et nos cedamus Amori.'
Haec sat erit, divae, vestrum cecinisse poetam, 70
dum sedet et gracili fiscellam texit hibisco,
Pierides : vos haec facietis maxima Gallo,
Gallo, cuius amor tantum mihi crescit in horas
quantum vere novo viridis se subicit alnus.
surgamus : solet esse gravis cantantibus umbra, 75
iuniperi gravis umbra; nocent et frugibus umbrae.
ite domum saturae, venit Hesperus, ite capellae.
61-77 MPR 69 vincet M : vicit R 74 subducit i? :
subrigit {quod postea tn ir inventum est) coniecii Valesius^ probat
Kvicala fortasse recte
O0^'..iTi:
rm Siiiuiyuii J'J
•,«o:) {"iz^
P. VERGILI MARONIS
GEORGICON
LIBER I
QviD faciat laetas segetes, quo sidere terram
vertere, Maecenas, ulmisque adiungere vitis
conveniat, quae cura boum, qui cultus habendo
sit pecori, apibus quanta experientia parcis,
hinc canere incipiam. vos, o clarissima mundi 5
lumina, labentem caelo quae ducitis annum,
Liber et ahna Ceres, vestro si munere tellus
Chaoniam pingui glandem mutavit arista,
poculaque inventis Acheloia miscuit uvis,
et vos, agrestum praesentia numina, Fauni, 10
(ferte simul Faunique pedem Dryadesque puellae) — ■
munera vestra cano. tuque o, cui prima frementem
fudit equum magno tellus percussa tridenti,
Neptune; et cultor nemorum, cui pinguia Ceae ^
ter centum nivei tondent dumeta iuvenci; 15
ipse nemus Unquens patrium saltusque Lycaei
Pan, ovium custos, tua si tibi Maenala curae,
adsis, o Tegeaee, favens, oleaeque Minerva
inventrix, uncique puer monstrator aratri, 1- :/__>
et teneram ab radice ferens, Silvane, cupressum* •• ':••-; jao
dique deaeque omnes, studium quibus arva tueri,
1-21 MPR 7 numme M^ 13 {nndxt Pb^ fortasse recie cf. Ed.
viii. 45 Aen. ix. 266
P. VERGILI MARONIS
quique novas alitis non uUo semine fruges,
quique satis largum caelo demittitis imbrem;
tuque adeo, quem mox quae sint habitura deorum
concilia incertum est, urbesne invisere, Caesar, 25
terrarumque velis curam, et te maximus orbis
auctorem frugum tempestatumque potentem
accipiat cingens materna tempora myrto,
an deus immensi venias maris ac tua nautae
numina sola colant, tibi serviat ultima Thule, 30
teque sibi generum Tethys emat omnibus undis,
anne novum tardis sidus te mensibus addas,
qua locus Erigonen inter Chelasque sequentis
panditur (ipse tibi iam bracchia contrahit ardens
Scorpius et caeli iusta plus parte reliquit) — 35
quidquid eris (nam te nec sperant Tartara regem,
nec tibi regnandi veniat tam dira cupido,
quamvis Elysios miretur Graecia campos,
nec repetita sequi curet Proserpina matrem)
da facilem cursum, atque audacibus adnue coeptis, 40
ignarosque viae mecum miseratus agrestis
ingredere et votis iam nunc adsuesce vocari.
Vere novo, gelidus canis cum montibus umor
liquitur et Zephyro putris se glaeba resolvit,
depresso incipiat iam tum mihi taurus aratro 45
ingemere, et sulco attritus splendescere vomer.
illa seges demum votis respondet avari
agricolae, bis quae solem, bis frigora sensit;
illius immensae ruperunt horrea messes.
ac prius ignotum ferro quam scindimus aequor, 50
ventos et varium caeli praediscere morem
cura sit ac patrios cultusque habitusque locorum,
et quid quaeque ferat regio et quid quaeque recuset.
22-40 MPR; ^i-sz^MPR 25 tpsumVergtiiumurhisnescripstsse
testatur Probus apud A. Gell. xiii. 21,4 35 relinquit Pbc Probus
36 nec] ne M^ sperent M^P^^-^b"^ ProbusServ. 50 at 7 edd. plerique
GEORGICON I
hic segetes, illic veniunt felicius uvae,
arborei fetus alibi, atque iniussa virescunt 55
gramina. nonne vides, croceos ut Tmolus odores,
India mittit ebur, molles sua tura Sabaei,
at Chalybes nudi ferrum, virosaque Pontus
castorea, Eliadum palmas Epirus equarum?
continuo has leges aeternaque foedera certis 60
imposuit natura locis, quo tempore primum
Deucalion vacuum lapides iactavit in orbem,
unde homines nati, durum genus. ergo age, terrae
pingue solum primis extemplo a mensibus anni
fortes invertant tauri, glaebasque iacentis 65
pulverulenta coquat maturis solibus aestas;
at si non fuerit tellus fecunda, sub ipsum
Arcturum tenui sat erit suspendere sulco:
illic, officiant laetis ne frugibus herbae,
hic, sterilem exiguus ne deserat umor harenam. 70
Alternis idem tonsas cessare novalis
et segnem patiere situ durescere campum;
aut ibi flava seres mutato sidere farra,
unde prius laetum siliqua quassante legumen
aut tenuis fetus viciae tristisque lupini 75
sustuleris fragilis calamos silvamque sonantem.
urit enim lini campum seges, urit avenae,
urunt Lethaeo perfusa papavera somno:
sed tamen alternis facilis labor, arida tantum
ne saturare fimo pingui pudeat sola neve 80
effetos cinerem immundum iactare per agros.
sic quoque mutatis requiescunt fetibus arva,
nec nulla interea est inaratae gratia terrae.
saepe etiam steriUs incendere profuit agros
54-84 AMPR 56 Tmolus M"^ Serv. Probus: imolus R: molus
AM^ : molos P 57 mittet P^ : mittat M^c 60 alterna P
66 solibus] frugibus R 73 sidere] semine R 82 requiescent R
VERG. 3
P. VERGILI MARONIS
atque levem stipulam crepitantibus urere flammis : 85
sive inde occultas viris et pabula terrae
pinguia concipiunt, sive illis omne per ignem
excoquitur vitium atque exsudat inutilis umor,
seu pluris calor ille vias et caeca relaxat
spiramenta, novas veniat qua sucus in herbas, 90
seu durat magis et venas astringit hiantis,
ne tenues pluviae rapidive potentia solis
acrior aut Boreae penetrabile frigus adurat.
multum adeo, rastris glaebas qui frangit inertis
vimineasque trahit cratis, iuvat arva, neque illum 95
flava Ceres alto nequiquam spectat Olympo;
et qui, proscisso quae suscitat aequore terga,
rursus in obliquum verso perrumpit aratro
exercetque frequens tellurem atque imperat arvis.
umida solstitia atque hiemes orate serenas, 100
agricolae; hiberno laetissima pulvere farra,
laetus ager: nullo tantum se Mysia cultu
iactat et ipsa suas mirantur Gargara messis.
quid dicam iacto qui semine comminus arva
insequitur cumulosque ruit male pinguis harenae, 105
deinde satis fluvium inducit rivosque sequentis,
et, cum exustus ager morientibus aestuat herbis,
ecce supercilio cHvosi tramitis undam
elicit? illa cadens raucum per levia murmur
saxa ciet, scatebrisque arentia temperat arva. iio
quid qui, ne gravidis procumbat culmus aristis,
luxuriem segetum tenera depascit in herba,
cum primum sulcos aequant sata, quique paludis
coUectum umorem bibula deducit harena?
85-114 AMPR 100-103 secundis curis ita addidisse poetam
ut ad reliqui carminis contextum parum accommodaverit coniecit Ribbeck
102 Mysia MP^R Philargyrius Macrobius Probus : Moesia AP^c schol.
Bern. utrumque agnoscit Serv. 103 iactet et mirentur Probus :
mirentur Ribbeck io6 sequentis] fluentes R ; recentis Nettleship
114 diducit A Bossler
GEORGICON I
praesertim incertis si mensibus amnis abundans 115
exit et obducto late tenet omnia limo,
unde cavae tepido sudant umore lacunae.
Nec tamen, haec cum sint hominumque boumque labores
versando terram experti, nihil improbus anser
Strymoniaeque grues et amaris intiba fibris 120
officiunt aut umbra nocet. pater ipse colendi
haud facilem esse viam voluit, primusque per artem
movit agros curis acuens mortalia corda,
nec torpere gravi passus sua regna veterno.
ante lovem nulli subigebant arva coloni ; 125
ne signare quidem aut partiri limite campum
fas erat: in medium quaerebant, ipsaque tellus
omnia liberius nullo poscente ferebat.
ille malum virus serpentibus addidit atris,
praedarique lupos iussit pontumque moveri, 130
mellaque decussit foliis ignemque removit,
et passim rivis currentia vina repressit,
ut varias usus meditando extunderet artis
paulatim, et sulcis frumenti quaereret herbam,
ut silicis venis abstrusum excuderet ignem. 135
tunc alnos primum fluvii sensere cavatas;
navita tum stellis numeros et nomina fecit
Pleiadas, Hyadas, claramque Lycaonis Arcton;
tum laqueis captare feras et fallere visco
inventum et magnos canibus circumdare saltus; 140
atque alius latum funda iam verberat amnem
alta petens, pelagoque alius trahit umida lina;
tum ferri rigor atque argutae lammina serrae
(nam primi cuneis scindebant fissile lignum),
T 15-144 ^J/P/? 133 extruderetP^: extuderetY 135 «aV
Ribbeck, defendit Schaper ut] et A Wagner 139 tunc M^c
142 alta petens alius pelago Hanow
3*
P. VERGILI MARONIS
tum variae venere artes. labor omnia vicit 145
improbus et duris urgens in rebus egestas.
prima Ceres ferro mortalis vertere terram
instituit, cum iam glandes atque arbuta sacrae
deficerent silvae et victum Dodona negaret.
mox et frumentis labor additus, ut mala culmos 150
esset robigo segnisque horreret in arvis
carduus; intereunt segetes, subit aspera silva,
lappaeque tribolique, interque nitentia culta
infelix lolium et steriles dominantur avenae.
quod nisi et adsiduis herbam insectabere rastris 155
et sonitu terrebis avis et ruris opaci
falce premes umbras votisque vocaveris imbrem,
heu magnum alterius frustra spectabis acervum,
concussaque famem in silvis solabere quercu.
Dicendum et quae sint duris agrestibus arma, 160
quis sine nec potuere seri nec surgere messes :
vomis et inflexi primum grave robur aratri,
tardaque Eleusinae matris volventia plaustra,
tribulaque traheaeque et iniquo pondere rastri;
virgea praeterea Celei vilisque supellex, 165
arbuteae crates et mystica vannus lacchi.
omnia quae multo ante memor provisa repones,
si te digna manet divini gloria ruris.
continuo in silvis magna vi flexa domatur
in burim et curvi formam accipit ulmus aratri. 170
huic a stirpe pedes temo protentus in octo,
binae aures, dupHci aptantur dentaHa dorso.
caeditur et tiHa ante iugo levis altaque fagus
stivaque, quae currus a tergo torqueat imos,
145-174 AMPR 146 surgens AM^P 155 herbam] terram
AR 157 umbras APbc Philargyrius schol. Bern. : umbram MRy
Nonius Serv. 164 trahae AM^c Donatus schol. Bem. 166 vallus
R agnoscit Varro 173-4 transposuit Schrader, probat Ribbeck
174 stivae Martyn Schaper
GEORGICON I
et suspensa focis explorat robora fumus. 175
Possum multa tibi veterum praecepta referre,
ni refugis tenuisque piget cognoscere curas.
area cum primis ingenti aequanda cylindro
et vertenda manu et creta solidanda tenaci,
ne subeant herbae neu pulvere victa fatiscat, 180
tum variae inludant pestes : saepe exiguus mus
sub terris posuitque domos atque horrea fecit,
aut oculis capti fodere cubilia talpae,
inventusque cavis bufo et quae plurima terrae
monstra ferunt, populatque ingentem farris acervum 185
curculio atque inopi metuens formica senectae.
contemplator item, cum se nux plurima silvis
induet in florem et ramos curvabit olentis :
si superant fetus, pariter frumenta sequentur,
magnaque cum magno veniet tritura calore; 190
at si luxuria foHorum exuberat umbra,
nequiquam pinguis palea teret area culmos.
semina vidi equidem multos medicare serentis
et nitro prius et nigra perfundere amurca,
grandior ut fetus siliquis fallacibus esset, 195
et quamvis igni exiguo properata maderent.
vidi lecta diu et multo spectata labore
degenerare tamen, ni vis humana quotannis
maxima quaeque manu legeret. sic omnia fatis
in peius ruere ac retro sublapsa referri, 200
non aliter quam qui adverso vix flumine lembum
remigiis subigit, si bracchia forte remisit,
atque illum in praeceps prono rapit alveus amni.
175-203 AMPR 175 exploret AM^rr 178 cylindro
est P^: colindro ^ 181 inludunt iJ/-P -^^c : ludunt ^ 187 nux
se A 188 induit 7 192 paleae schol. Bern. agnoscit Philargyrius :
palee ir terit Rb 195 felicibus Kloucek 200 ac] et Pbc
203 \\\\im\n \>rsiecc^s\irono AMybcA. Gellius Nonius : illum praeceps
prono P Ribbeck : illum prono in praeceps trahit R
P. VERGILI MARONIS
Praeterea tam sunt Arcturi sidera nobis
Haedorumque dies servandi et lucidus Anguis, 205
quam quibus in patriam ventosa per aequora vectis
Pontus et ostriferi fauces temptantur Abydi.
Libra die somnique pares ubi fecerit horas
et medium luci atque umbris iam dividit orbem,
exercete, viri, tauros, serite hordea campis, 210
usque sub extremum brumae intractabilis imbrem ;
nec non et lini segetem et Cereale papaver
tempus humo tegere et iamdudum incumbere aratris,
dum sicca tellure licet, dum nubila pendent.
vere fabis satio ; tum te quoque, medica, putres 215
accipiunt sulci et milio venit annua cura,
candidus auratis aperit cum cornibus annum
Taurus et averso cedens Canis occidit astro.
at si triticeam in messem robustaque farra
exercebis humum solisque instabis aristis, 220
ante tibi Eoae Atlantides abscondantur
Gnosiaque ardentis decedat stella Coronae,
debita quam sulcis committas semina quamque
invitae properes anni spem credere terrae.
multi ante occasum Maiae coepere; sed illos 225
exspectata seges vanis elusit avenis.
si vero viciamque seres vilemque phaselum,
nec Pelusiacae curam aspernabere lentis,
haud obscura cadens mittet tibi signa Bootes :
incipe et ad medias sementem extende pruinas. 230
Idcirco certis dimensum partibus orbem
per duodena regit mundi sol aureus astra.
204-232 AMPR 208 die AM^Py grammatici: dies m libro
idiographo Vergilii stetisse testantur anonymi aptid A. Gellium ix. 14,
quod et in ir legere sibi videtur Kvicala : diei M^^R 209 dividet R^^b
213 arastris^'': rsistvxs AP^^R 218 averso APRybcProbus Serv.:
adverso M schol. Bem., agnoscit Serv. 226 avenis P-ybc Probus
schol. Bern. : aristis AMR Canoniaanus Nonius 229 mittit AM
GEORGICON I
quinque tenent caelum zonae : quarum una corusco
semper sole rubens et torrida semper ab igni;
quam circum extremae dextra laevaque trahuntur 235
caeruleae, glacie concretae atque imbribus atris ;
has inter mediamque duae mortalibus aegris
munere concessae divum, et via secta per ambas,
obliquus qua se signorum verteret ordo.
mundus, ut ad Scythiam Riphaeasque arduus arces 240
consurgit, premitur Libyae devexus in Austros.
hic vertex nobis semper sublimis ; at illum
sub pedibus Styx atra videt Manesque profundi.
maximus hic flexu sinuoso elabitur Anguis
circum perque duas in morem fluminis Arctos, 245
Arctos Oceani metuentis aequore tingi.
illic, ut perhibent, aut intempesta silet nox,
semper et obtenta densentur nocte tenebrae ;
aut redit a nobis Aurora diemque reducit,
nosque ubi primus equis Oriens adflavit anhelis 250
illic sera rubens accendit lumina Vesper.
hinc tempestates dubio praediscere caelo
possumus, hinc messisque diem tempusque serendi,
et quando infidum remis impellere marmor
conveniat, quando armatas deducere classis, 255
aut tempestivam silvis evertere pinum.
Nec frustra signorum obitus speculamur et ortus,
temporibusque parem diversis quattuor annum.
frigidus agricolam si quando continet imber,
multa, forent quae post caelo properanda sereno, 260
maturare datur : durum procudit arator
vomeris obtunsi dentem, cavat arbore lintres,
aut pecori signum aut numeros impressit acervis.
233-263 AMPR 236 caerulea 6V Wagner 248 dens-
antur AMc 251 illic codd. : illis Seneca ep. 122. 2, Rihbeck 251,
z^^j^z^QyZ^^ hoc ordine Rtbbeck,probat Madvig : aliialiter 252 prae-
dicere ^/? 260 postil/: mox ceieri 263 impressat -<4 codd.
deteriores qttidam, Hoffmann
P. VERGILI MARONIS
exacuunt alii vallos furcasque bicornis,
atque Amerina parant lentae retinacula viti. 265
nunc facilis rubea texatur fiscina virga,
nunc torrete igni fruges, nunc frangite saxo.
quippe etiam festis quaedam exercere diebus
fas et iura sinunt : rivos deducere nulla
religio vetuit, segeti praetendere saepem, 370
insidias avibus moliri, incendere vepres,
balantumque gregem fluvio mersare salubri.
saepe oleo tardi costas agitator aselli
vilibus aut onerat pomis, lapidemque revertens
incusum aut atrae massam picis urbe reportat. 275
Ipsa dies alios alio dedit ordine Luna
felicis operum. quintam fuge : pallidus Orcus
Eumenidesque satae ; tum partu Terra nefando
Coeumque lapetumque creat saevumque Typhoea
et coniuratos caelum rescindere fratres. 280
ter sunt conati imponere Pelio Ossam
scilicet, atque Ossae frondosum involvere Olympum ;
ter pater exstructos disiecit fulmine montis.
septima post decimam felix et ponere vitem
et prensos domitare boves et licia telae 285
addere. nona fugae melior, contraria furtis.
Multa adeo gelida melius se nocte dedere,
aut cum sole novo terras inrorat Eous.
nocte leves melius stipulae, nocte arida prata
tondentur, noctes lentus non deficit umor. 290
et quidam seros hiberni ad luminis ignis
pervigilat ferroque faces inspicat acuto.
interea longum cantu solata laborem
264-280 AMPR ; 281-293 MPR 266 facili P rubea
schol. Bern., testantur schol. Horat.,fluctuat Serv. 269 diducere
Mir Bossler 277 Horcus P testantur schol. Bern. : Orchus
Probus 282 invertere P^ 283 deiecit R 284 vites R
292 pervigilant P
GEORGICON I
arguto coniunx percurrit pectine telas,
aut dulcis musti Volcano decoquit umorem 295
et foliis undam trepidi despumat aeni.
at rubicunda Ceres medio succiditur aestu,
et medio tostas aestu terit area fruges.
nudus ara, sere nudus. hiems ignava colono :
frigoribus parto agricolae plerumque fruuntur 300
mutuaque inter se laeti convivia curant.
invitat genialis hiems curasque resolvit,
ceu pressae cum iam portum tetigere carinae,
puppibus et laeti nautae imposuere coronas.
sed tamen et quernas glandes tum stringere tempus 305
et lauri bacas oleamque cruentaque myrta,
tum gruibus pedicas et retia ponere cervis
auritosque sequi lepores, tum figere dammas
stuppea torquentem Balearis verbera fundae,
cum nix alta iacet, glaciem cum flumina trudunt. 310
Quid tempestates autumni et sidera dicam,
atque, ubi iam breviorque dies et mollior aestas,
quae vigilanda viris ? vel cum ruit imbriferum ver,
spicea iam campis cum messis inhorruit et cum
frumenta in viridi stipula lactentia turgent? 315
saepe ego, cum flavis messorem induceret arvis
agricola et fragili iam stringeret hordea culmxO,
omnia ventorum concurrere proeHa vidi,
quae gravidam late segetem ab radicibus imis
sublimem expulsam eruerent ; ita turbine nigro 320
ferret hiems culmumque levem stipulasque volantis.
saepe etiam immensum caelo venit agmen aquarum
et foedam glomerant tempestatem imbribus atris
coUectae ex alto nubes ; ruit arduus aether,
294-322 MPR ; 323, 324 MR 296 trepidi P^^y Serv. schol.
Bern. : trepidis MR : tepidi P^ir 309 torquentes R 315 lac-
tantia y^c-rr Serv. : latentia M^ : iactentia R 318 concurrere] con-
surgere R 320 ita] ut Madvig 321 volantis] nigrantis P^
P. VERGILI MARONIS
et pluvia ingenti sata laeta boumque labores 325
diluit; implentur fossae et cava flumina crescunt
cum sonitu fervetque fretis spirantibus aequor.
ipse pater media nimborum in nocte corusca
fulmina molitur dextra : quo maxima motu
terra tremit ; fugere ferae et mortalia corda 330
per gentis humilis stravit pavor : ille flagranti
aut Athon aut Rhodopen aut alta Ceraunia telo
deicit ; ingeminant Austri et densissimus imber :
nunc nemora ingenti vento, nunc litora plangunt.
hoc metuens caeli mensis et sidera serva, 335
frigida Saturni sese quo stella receptet,
quos ignis caelo Cyllenius erret in orbis.
in primis venerare deos, atque annua magnae
sacra refer Cereri laetis operatus in herbis
extremae sub casum hiemis, iam vere sereno. 340
tum pingues agni et tum mollissima vina,
tum somni dulces densaeque in montibus umbrae.
cuncta tibi Cererem pubes agrestis adoret :
cui tu lacte favos et miti dilue Baccho,
terque novas circum felix eat hostia fruges, 345
omnis quam chorus et socii comitentur ovantes,
et Cererem clamore vocent in tecta ; neque ante
falcem maturis quisquam supponat aristis
quam Cereri torta redimitus tempora quercu
det motus incompositos et carmina dicat. 350
Atque haec ut certis possemus discere signis,
aestusque pluviasque et agentis frigora ventos,
ipse pater statuit quid menstrua luna moneret,
quo signo caderent Austri, quid saepe videntes
agricolae propius stabuHs armenta tenerent. 355
325-355 MR 327 spumantibus R 334 plangit Rb testatur
Serv. 337 caeli R^^bc Serv. 339 herbis] orbis M^ : arbis M^ :
arvis codd. deteriores 340 casu R-fir 341 agni pingues crt codd.
deteriores Serv. 351 possimus M'^'^^ dicere R : noscere M
GEORGICON I
continuo ventis surgentibus aut freta ponti
incipiunt agitata tumescere et aridus altis
montibus audiri fragor, aut resonantia longe
litora misceri et nemorum increbrescere murmur.
iam sibi tum curvis male temperat unda carinis, 360
cum medio celeres revolant ex aequore mergi
clamoremque ferunt ad litora, cumque marinae
in sicco ludunt fulicae, notasque paludes
deserit atque altam supra volat ardea nubem.
saepe etiam stellas vento impendente videbis 365
praecipitis caelo labi, noctisque per umbram
flammarum longos a tergo albescere tractus ;
saepe levem paleam et frondes volitare caducas,
aut summa nantis in aqua conludere plumas.
at Boreae de parte trucis cum fulminat et cum 370
Eurique Zephyrique tonat domus, omnia plenis
rura natant fossis atque omnis navita ponto
umida vela legit. numquam imprudentibus imber
obfuit : aut illum surgentem vallibus imis
aeriae fugere grues, aut bucula caelum 375
suspiciens patulis captavit naribus auras,
aut arguta lacus circumvolitavit hirundo
et veterem in limo ranae cecinere querelam.
saepius et tectis penetralibus extulit ova
angustum formica terens iter, et bibit ingens 380
arcus, et e pastu decedens agmine magno
corvorum increpuit densis exercitus alis.
iam variae pelagi volucres et quae Asia circum
dulcibus in stagnis rimantur prata Caystri :
certatim largos umeris infundere rores, 385
nunc caput obiectare fretis, nunc currere in undas
356-386^7? S6o a. curxis Rbc ArHshnus 365 impellente
Parrhasius Voss 373 prudentibus M'^ 383 variae MRy^
varias 'fh&-n Canonidanus schol Bern., utrumque agnoscit Serv. praefert
hoc et quae 76C Serv. : atque M : adque R 386 undam M^^Ry
P. VERGILI MARONIS
et studio incassum videas gestire lavandi.
tum cornix plena pluviam vocat improba voce
et sola in sicca secum spatiatur harena.
ne nocturna quidem carpentes pensa puellae 390
nescivere hiemem, testa cum ardente viderent
scintillare oleum et putris concrescere fungos.
Nec minus ex imbri soles et aperta serena
prospicere et certis poteris cognoscere signis :
nam neque tum stellis acies obtunsa videtur, 395
nec fratris radiis obnoxia surgere Luna,
tenuia nec lanae per caelum vellera ferri;
non tepidum ad solem pennas in litore pandunt
dilectae Thetidi alcyones, non ore solutos
immundi meminere sues iactare maniplos. 400
at nebulae magis ima petunt campoque recumbunt,
solis et occasum servans de culmine summo
nequiquam seros exercet noctua cantus.
apparet liquido sublimis in aere Nisus,
et pro purpureo poenas dat Scylla capillo : 405
quacumque illa levem fugiens secat aethera pennis,
ecce inimicus atrox magno stridore per auras
insequitur Nisus ; qua se fert Nisus ad auras,
illa levem fugiens raptim secat aethera pennis.
tum liquidas corvi presso ter gutture voces 410
aut quater ingeminant, et saepe cubilibus altis
nescio qua praeter solitum dulcedine laeti
inter se in foliis strepitant : iuvat imbribus actis
progeniem parvam dulcisque revisere nidos :
haud equidem credo,^ quia sit divinitus illis 415
ingenium aut rerum fato prudentia maior ;
verum ubi tempestas et caeli mobilis umor
mutavere vices et luppiter uvidus Austris
387-418 MR 404 aethere R Guthling 418 vices 7^?
Arundelianns Markland Ribbeck: \\siS MR^fbc umidus 7^76
GEORGICON I
denset erant quae rara modo, et quae densa relaxat,
vertuntur species animorum, et pectora motus 420
nunc alios, alios dum nubila ventus agebat,
concipiunt : hinc ille avium concentus in agris
et laetae pecudes et ovantes gutture corvi.
Si vero solem ad rapidum lunasque sequentis
ordine respicies, numquam te crastina fallet 425
hora, neque insidiis noctis capiere serenae.
luna revertentis cum primum colligit ignis,
si nigrum obscuro comprenderit aera cornu,
maximus agricolis pelagoque parabitur imber;
at si virgineum suffuderit ore ruborem, 430
ventus erit : vento semper rubet aurea Phoebe.
sin ortu quarto (namque is certissimus auctor)
pura neque obtunsis per caelum cornibus ibit,
totus et ille dies et qui nascentur ab illo
exactum ad mensem pluvia ventisque carebunt, 435
votaque servati solvent in litore nautae
Glauco et Panopeae et Inoo MeUcertae.
sol quoque et exoriens et cum se condet in undas
signa dabit ; solem certissima signa sequuntur,
et quae mane refert et quae surgentibus astris. 440
ille ubi nascentem maculis variaverit ortum
conditus in nubem medioque refugerit orbe,
suspecti tibi sint imbres : namque urget ab alto
arboribusque satisque Notus pecorique sinister.
aut ubi sub lucem densa inter nubila sese 445
diversi rumpent radii, aut ubi pallida surget
Tithoni croceum linquens Aurora cubile,
heu, male tum mitis defendet pampinus uvas ;
419-448 MR 419 densat il/V 422 hic M^ in
agris] in auris Schrader 430 aut M^ 434 nascetur R 436
ad litora R 437 Glaucoque Wagner 439 sequentur Mbh
446 rumpunt R surgit Rb^
P. VERGILI MARONIS
tam multa in tectis crepitans salit horrida grando.
hoc etiam, emenso cum iam decedit Olympo, 450
profuerit meminisse magis; nam saepe videmus
ipsius in vultu varios errare colores :
caeruleus pluviam denuntiat, igneus Euros;
sin maculae incipient rutilo immiscerier igni,
omnia tum pariter vento nimbisque videbis 455
fervere. non illa quisquam me nocte per altum
ire neque ab terra moneat convellere funem.
at si, cum referetque diem condetque relatum,
lucidus orbis erit, frustra terrebere nimbis
et claro silvas cernes Aquilone moveri. 460
denique, quid vesper serus vehat, unde serenas
ventus agat nubes, quid cogitet umidus Auster,
sol tibi signa dabit. solem quis dicere falsum
audeat ? ille etiam caecos instare tumultus
saepe monet fraudemque et operta tumescere bella. 465
ille etiam exstincto miseratus Caesare Romam,
cum caput obscura nitidum ferrugine texit
impiaque aeternam timuerunt saecula noctem.
tempore quamquam illo tellus quoque et aequora ponti,
obscenaeque canes importunaeque volucres 470
signa dabant. quotiens Cyclopum effervere in agros
vidimus undantem ruptis fornacibus Aetnam,
flammarumque globos liquefactaque volvere saxa !
armorum sonitum toto Germania caelo
audiit, insolitis tremuerunt motibus Alpes. 475
vox quoque per lucos vulgo exaudita silentis
ingens, et simulacra modis pallentia miris
visa sub obscurum noctis, pecudesque locutae
(infandum !) ; sistunt amnes terraeque dehiscunt,
449-479 MR 450 decedet 'ybc 454 incipiunt M^Ry
457 movesii M^ Ribbeck ediiores plerique 461 vehat bc. veatTw:
ferat M^R : verat M"^ 470 obscenique Rybcir 475 monti-
bus M^R^
GEORGICON I
et maestum inlacrimat templis ebur aeraque sudant. 480
proluit insano contorquens vertice silvas
fluviorum rex Eridanus camposque per omnis
cum stabulis armenta tulit. nec tempore eodem
tristibus aut extis fibrae apparere minaces
aut puteis manare cruor cessavit, et altae 485
per noctem resonare lupis ululantibus urbes.
non alias caelo ceciderunt plura sereno
fulgura nec diri totiens arsere cometae.
ergo inter sese paribus concurrere telis
Romanas acies iterum videre Philippi; 490
nec fuit indignum superis bis sanguine nostro
Emathiam et latos Haemi pinguescere campos.
scilicet et tempus veniet cum finibus illis
agricola incurvo terram molitus aratro
exesa inveniet scabra robigine pila, 495
aut gravibus rastris galeas pulsabit inanis,
grandiaque effossis mirabitur ossa sepulcris.
di patrii, Indigetes, et Romule Vestaque mater,
quae Tuscum Tiberim et Romana Palatia servas,
hunc saltem everso iuvenem succurrere saeclo 500
ne prohibete. satis iam pridem sanguine nostro
Laomedonteae luimus periuria Troiae ;
iam pridem nobis caeli te regia, Caesar,
invidet atque hominum queritur curare triumphos, 504
quippe ubi fas versum atque nefas ; tot bella per orbem,
tam multae scelerum facies, non uUus aratro
dignus honos, squalent abductis arva colonis,
et curvae rigidum falces conflantur in ensem.
hinc movet Euphrates, illinc Germania bellum;
vicinae ruptis inter se legibus urbes 510
arma ferunt ; saevit toto Mars impius orbe ;
480-511 MR 481 proluit] prosiluit w, unde prosilit
Kvicala
GEORGICON I
ut cum carceribus sese effudere quadrigae,
addunt in spatio, et frustra retinacula tendens
fertur equis auriga neque audit currus habenas.
512-514 MR 513 addunt in spatio 7^ schol. Bern. : addunt
spatio M^ : addunt in spatia M^^fv : addunt spatia 7? : addunt se
in spatia c deteriores : addunt se spatio Wagner: scripseritne dant
spatium spatio poeta quaerit Weidner
P. VERGILI MARONIS
GEORGICON
LIBER II
Hactenvs arvorum cultus et sidera caeli ;
nunc te, Bacche, canam, nec non silvestria tecum
virgulta et prolem tarde crescentis olivae.
huc, pater o Lenaee (tuis hic omnia plena
muneribus, tibi pampineo gravidus autumno 5
floret ager, spumat plenis vindemia labris),
huc, pater o Lenaee, veni, nudataque musto
tinge novo mecum dereptis crura coturnis.
Principio arboribus varia est natura creandis.
namque aliae nullis hominum cogentibus ipsae lo
sponte sua veniunt camposque et flumina late
curva tenent, ut molle siler lentaeque genistae,
populus et glauca canentia fronde salicta ;
pars autem posito surgunt de semine, ut altae
castaneae, nemorumque lovi quae maxima frondet 15
aesculus, atque habitae Grais oracula quercus.
pullulat ab radice aliis densissima silva,
ut cerasis ulmisque : etiam Parnasia laurus
parva sub ingenti matris se subicit umbra.
hos natura modos primum dedit, his genus omne 20
silvarum fruticumque viret nemorumque sacrorum :
T-2X M 8 dereptis Mentelianus primus, schol. Bem. : direptis
M^abc 19 subigit M
VERG. ^
P. VERGILI MARONIS
sunt alii, quos ipse via sibi repperit usus.
hic plantas tenero abscindens de corpore matrum
deposuit sulcis, hic stirpes obruit arvo
quadrifidasque sudes et acuto robore vallos. 25
silvarumque aliae pressos propaginis arcus
exspectant et viva sua plantaria terra.
nil radicis egent aliae summumque putator
haud dubitat terrae referens mandare cacumen.
quin et caudicibus sectis (mirabile dictu) 30
truditur e sicco radix oleagina ligno.
et saepe alterius ramos impune videmus
vertere in alterius, mutatamque insita mala
ferre pirum et prunis lapidosa rubescere corna.
Quare agite o proprios generatim discite cultus, 35
agricolae, fructusque feros moUite colendo,
neu segnes iaceant terrae. iuvat Ismara Baccho
conserere atque olea magnum vestire Taburnum.
tuque ades inceptumque una decurre laborem,
o decus, o famae merito pars maxima nostrae, 40
Maecenas, pelagoque volans da vela patenti.
non ego cuncta meis amplecti versibus opto,
non, mihi si linguae centum sint oraque centum,
ferrea vox. ades et primi lege Htoris oram ;
in manibus terrae : non hic te carmine ficto 45
atque per ambages et longa exorsa tenebo.
Sponte sua quae se tollunt in luminis oras,
infecunda quidem, sed laeta et fortia surgunt;
quippe solo natura subest. tamen haec quoque, si quis
inserat aut scrobibus mandet mutata subactis, 50
exuerint silvestrem animum, cultuque frequenti
in quascumque voles artis haud tarda sequentur.
22-52 M 22 alii quos ipse abc Canonidanus : alii quos ipsa
7 : alie quos M^ : aliae quas M"* : aliae, quas ipse vias Scaliger
editores plerique 41 dare Peerlkamp, qui hunc versunt post 42
collocavit 47 auras M^j^abc 52 voces -^^abc
GEORGICON II
nec non et, sterilis quae stirpibus exit ab imis,
hoc faciat, vacuos si sit digesta per agros :
nunc altae frondes et rami matris opacant 55
crescentique adimunt fetus uruntque ferentem.
iam quae seminibus iactis se sustulit arbos,
tarda venit seris factura nepotibus umbram,
pomaque degenerant sucos oblita priores
et turpis avibus praedam fert uva racemos. 60
acilicet omnibus est labor impendendus, et omnes
cogendae in sulcum ac multa mercede domandae.
sed truncis oleae melius, propagine vites
respondent, solido Paphiae de robore myrtus;
plantis et durae coryU nascuntur et ingens 65
fraxinus Herculeaeque arbos umbrosa coronae,
Chaoniique patris glandes; etiam ardua palma
nascitur et casus abies visura marinos.
inseritur vero et fetu nucis arbutus horrida,
et steriles platani malos gessere valentis, 70
castaneae fagos ; omusque incanuit albo
flore piri, glandemque sues fregere sub ulmis.
Nec modus inserere atque oculos imponere simplex.
nam qua se medio trudunt de cortice gemmae
et tenuis rumpunt tunicas, angustus in ipso 75
fit nodo sinus ; huc aUena ex arbore germen
includunt udoque docent inolescere Hbro.
aut rursum enodes trunci resecantur, et alte
finditur in solidum cuneis via, deinde feraces
plantae immittuntur : nec longum tempus, et ingens 80
exiit ad caelum ramis feUcibus arbos,
53-81 M 54 faciet M^^^^ac 65 et durae codd. praeter deteriores
quosdam qui edurae exhibent : utrumqtie agnoscunt Serv. schol. Bem. :
ecdurae Ribbeck 69 fuisse qui horrens legerent testaniur Serv. schol.
Bem. : et nucis arbutus horrida fetu M^, editores plerique 71 fagos
M^^ab Serv. schol. Bem. : fagus Priscianus 81 exilit 7 Nonius
Rtbbeck : exit Lachmann
i*
P. VERGILI MARONIS
miraturque novas frondes et non sua poma.
Praeterea genus haud unum nec fortibus ulmis
nec salici lotoque nec Idaeis cyparissis,
nec pingues unam in faciem nascuntur olivae, 85
orchades et radii et amara pausia baca,
pomaque et Alcinoi silvae, nec surculus idem
Crustumiis Syriisque piris gravibusque volaemis.
non eadem arboribus pendet vindemia nostris
quam Methymnaeo carpit de palmite Lesbos; 90
sunt Thasiae vites, sunt et Mareotides albae,
pinguibus hae terris habiles, levioribus illae,
et passo psithia utiHor tenuisque lageos
temptatura pedes oUm vincturaque linguam,
purpureae preciaeque, et quo te carmine dicam 95
Raetica? nec cellis ideo contende Falernis.
sunt et Aminneae vites, firmissima vina,
Tmolius adsurgit quibus et rex ipse Phanaeus,
Argitisque minor, cui non certaverit ulla
aut tantum fluere aut totidem durare per annos. 100
non ego te, dis et mensis accepta secundis,
transierim, Rhodia, et tumidis, Bumaste, racemis.
sed neque quam multae species nec nomina quae sint
est numerus : neque enim numero comprendere refert ;
quem qui scire veHt, Libyci velit aequoris idem 105
discere quam multae Zephyro turbentur harenae,
aut ubi navigiis violentior incidit Eurus
nosse quot lonii veniant ad Htora fluctus.
Nec vero terrae ferre omnes omnia possunt.
fluminibus saHces crassisque paludibus alni iio
nascuntur, steriies saxosis montibus orni;
Htora myrtetis laetissima; denique apertos
Bacchus amat coHis, Aquilonem et frigora taxi.
82-91 M; 92-113 MV 82 miratasque M^bc: mirata est-
que 7 Serv. 106 discere aV : dicere MVfa^bc^
GEORGICON II
aspice et extremis domitum cultoribus orbem
Eoasque domos Arabum pictosque Gelonos : 115
divisae arboribus patriae. sola India nigrum
fert hebenum, solis est turea virga Sabaeis.
quid tibi odorato referam sudantia ligno
balsamaque et bacas semper frondentis acanthi?
quid nemora Aethiopum molli canentia lana, 120
velleraque ut foliis depectant tenuia Seres?
aut quos Oceano propior gerit India lucos,
extremi sinus orbis, ubi aera vincere summum
arboris haud ullae iactu potuere sagittae
(et gens illa quidem sumptis non tarda pharetris)? 125
Media fert tristis sucos tardumque saporem
felicis mali, quo non praesentius ullum,
pocula si quando saevae infecere novercae
miscueruntque herbas et non innoxia verba,
auxilium venit ac membris agit atra venena. 130
ipsa ingens arbos faciemque similUma lauro;
et, si non alium late iactaret odorem,
laurus erat : foUa haud ullis labentia ventis ;
flos ad prima tenax ; animas et olentia Medi
ora fovent illo et senibus medicantur anhelis. 135
Sed neque Medorum silvae, ditissima terra,
nec pulcher Ganges atque auro turbidus Hermus
laudibus Italiae certent, non Bactra neque Indi
totaque turiferis Panchaia pinguis harenis.
haec loca non tauri spirantes naribus ignem 140
invertere satis immanis dentibus hydri,
nec galeis densisque virum seges horruit hastis ;
sed gravidae fruges et Bacchi Massicus umor
implevere ; tenent oleae armentaque laeta,
114-11'] MV; 118-138^; 139-144 il/P 121 a//os depectat
legisse iesiatur Serv., ut Seres pro Ser scriptum sit 129 = iii. 283
in M infra scriptum seposuit Ribb. 136 terra] regna M^ 144
oleaeque M^
P. VERGILI MARONIS
hinc bellator equus campo sese arduus infert, 145
hinc albi, Clitumne, greges et maxima taurus
victima, saepe tuo perfusi flumine sacro,
Romanos ad templa deum duxere triumphos.
hic ver adsiduum atque alienis mensibus aestas :
bis gravidae pecudes, bis pomis utilis arbos. 150
at rabidae tigres absunt et saeva leonum
semina, nec miseros fallunt aconita legentis,
nec rapit immensos orbis per humum neque tanto
squameus in spiram tractu se colligit anguis.
adde tot egregias urbes operumque laborem, 155
tot congesta manu praeruptis oppida saxis
fluminaque antiquos subterlabentia muros.
an mare quod supra memorem, quodque adluit infra?
anne lacus tantos ? te, Lari maxime, teque,
fluctibus et fremitu adsurgens Benace marino ? 160
an memorem portus Lucrinoque addita claustra
atque indignatum magnis stridoribus aequor,
lulia qua ponto longe sonat unda refuso
Tyrrhenusque fretis immittitur aestus Avernis?
haec eadem argenti rivos aerisque metalla 165
ostendit venis atque auro plurima fluxit.
haec genus acre virum, Marsos pubemque Sabellam
adsuetumque malo Ligurem Volscosque verutos
extulit, haec Decios Marios magnosque Camillos,
Scipiadas duros bello et te, maxime Caesar, 170
qui nunc extremis Asiae iam victor in oris
imbellem avertis Romanis arcibus Indum.
salve, magna parens frugum, Saturnia tellus,
magna virum : tibi res antiquae laudis et artis
ingredior sanctos ausus recludere fontis, 175
Ascraeumque cano Romana per oppida carmen.
145-176 MP 169 Deciosque mares P^^^^/i&aw^ : DeciosFabios
Haberlin, cf. Aen. vi. 824-845 Culex 361 174 artem P Ribbeck
GEORGICON II
Nunc locus arvorum ingeniis, quae robora cuique,
quis color et quae sit rebus natura ferendis.
difficiles primum terrae collesque maligni,
tenuis ubi argilla et dumosis calculus arvis, 180
Palladia gaudent silva vivacis olivae.
indicio est tractu surgens oleaster eodem
plurimus et strati bacis silvestribus agri.
at quae pinguis humus dulcique uligine laeta,
quique frequens herbis et fertilis ubere campus 185
(qualem saepe cava montis convalle solemus
dispicere : huc summis liquuntur rupibus amnes
felicemque trahunt limum) quique editus Austro
et filicem curvis invisam pascit aratris :
hic tibi praevalidas olim multoque fluentis 190
sufficiet Baccho vitis, hic fertilis uvae,
hic laticis, qualem pateris libamus et auro,
inflavit cum pinguis ebur Tyrrhenus ad aras,
lancibus et pandis fumantia reddimus exta.
sin armenta magis studium vitulosque tueri, 195
aut ovium fetum aut urentis culta capellas,
saltus et saturi petito longinqua Tarenti,
et qualem infeHx amisit Mantua campum
pascentem niveos herboso flumine cycnos ;
non liquidi gregibus fontes, non gramina deerunt, 200
et quantum longis carpent armenta diebus
exigua tantum gelidus ros nocte reponet.
nigra fere et presso pinguis sub vomere terra
et cui putre solum (namque hoc imitamur arando),
optima frumentis (non ullo ex aequore cernes 205
plura domum tardis decedere plaustra iuvencis),
aut unde iratus silvam devexit arator
177-207 MP 178 qui P^ 181 gaudet7I/«<: 187 despicere
MPahc hoc P^ 190 multosque M^ 194 pandis] patulis M^ 196
ovium fetum P Canonicianus : ovium fetus M-yabc Priscianus Nonius
202 reponitil/6V 204 imitaturil/^ : imitantur codd. quidam deteriores
P. VERGILI MARONIS
et nemora evertit multos ignava per annos,
antiquasque domos avium cum stirpibus imis
eruit ; illae altum nidis petiere relictis ; 210
at rudis enituit impulso vomere campus.
nam ieiuna quidem clivosi glarea ruris
vix humilis apibus casias roremque ministrat;
et tofus scaber et nigris exesa chelydris
creta negant aHos aeque serpentibus agros 215
dulcem ferre cibum et curvas praebere latebras.
quae tenuem exhalat nebulam fumosque volucris,
et bibit umorem et, cum vult, ex se ipsa remittit,
quaeque suo semper viridi se gramine vestit,
nec scabie et salsa laedit robigine ferrum, 220
illa tibi laetis intexet vitibus ulmos,
illa ferax oleo est, illam experiere colendo
et facilem pecori et patientem vomeris unci.
talem dives arat Capua et vicina Vesevo
ora iugo et vacuis Clanius non aequus Acerris. 225
Nunc quo quamque modo possis cognoscere dicam.
rara sit an supra morem si densa requires
(altera frumentis quoniam favet, altera Baccho,
densa magis Cereri, rarissima quaeque Lyaeo),
ante locum capies oculis, alteque iubebis 230
in solido puteum demitti, omnemque repones
rursus humum et pedibus summas aequabis harenas.
si deerunt, rarum pecorique et vitibus almis
aptius uber erit ; sin in sua posse negabunt
ire loca et scrobibus superabit terra repletis, 235
spissus ager : glaebas cunctantis crassaque terga
exspecta et validis terram proscinde iuvencis.
salsa autem tellus et quae perhibetur amara
208-215 MP; 216-2^8 MPR 212-260 deest y 219 viri-
dis codd. quidam deteriores Schaper 220 et] aut M"^ 221 intexit Pc
222 oleo PR Nonius : oleae Mbc 225 Nola pro ora primo edidisse
poeta dicitur apud Aulum Gellium vi. 20 227 requiras M^Rc
GEORGICON II
(frugibus infelix ea, nec mansuescit arando
nec Baccho genus aut pomis sua nomina servat) 240
tale dabit specimen : tu spisso vimine qualos
coiaque prelorum fumosis deripe tectis ;
huc ager ille malus dulcesque a fontibus undae
ad plenum calcentur : aqua eluctabitur omnis
scilicet et grandes ibunt per vimina guttae; 245
at sapor indicium faciet manifestus et ora
tristia temptantum sensu torquebit amaror.
pinguis item quae sit tellus hoc denique pacto
discimus : haud umquam manibus iactata fatiscit,
sed picis in morem ad digitos lentescit habendo. 250
umida maiores herbas alit, ipsaque iusto
laetior. a, nimium ne sit mihi fertilis illa,
nec se praevalidam primis ostendat aristis !
quae gravis est ipso tacitam se pondere prodit, 254
quaeque levis. promptum est oculis praediscere nigram,
et quis cui color. at sceleratum exquirere frigus
difficile est : piceae tantum taxique nocentes
interdum aut hederae pandunt vestigia nigrae.
His animadversis terram multo ante memento
excoquere et magnos scrobibus concidere montis, 260
ante supinatas Aquiloni ostendere glaebas
quam laetum infodias vitis genus. optima putri
arva solo : id venti curant geUdaeque pruinae
et labefacta movens robustus iugera fossor.
at si quos haud ulla viros vigilantia fugit, 265
ante locum similem exquirunt, ubi prima paretur
arboribus seges et quo mox digesta feratur,
239-267 MPR 247 amaror Medicei corrector recentissimus hc'
Hyginus Serv.: amaro MPRc^ Macrohius^ quod ^ plerosque omnis^
legisse testatur Aulus Gellius 235 nec] neu M^h"^ 256 quis
cui Mentelianus primus {teste Heinsio : sed sola exstant verba et quis
//// color) c' : quis cuique M^ ; cf. iii. 102 : quis cui cive color R :
quisquis M^Ph^c^ Serv. qui etiam quis cuique agnoscit 259 animam
adversis P' : unde animum adversis Ribheck ; cf. iii. 123 265 at
P-^c : a.d R : ac M Rihbeck 267 et] ei Madvig ferantur P^ Madvig
P. VERGILI MARONIS
mutatam ignorent subito ne semina matrem.
quin etiam caeli regionem in cortice signant,
ut, quo quaeque modo steterit, qua parte calores 270
austrinos tulerit, quae terga obverterit axi,
restituant : adeo in teneris consuescere multum est.
collibus an plano melius sit ponere vitem
quaere prius. si pinguis agros metabere campi,
densa sere : in denso non segnior ubere Bacchus ; 275
sin tumulis acclive solum collisque supinos,
indulge ordinibus; nec setius omnis in unguem
arboribus positis secto via limite quadret :
ut saepe ingenti bello cum longa cohortis
expUcuit legio et campo stetit agmen aperto, 280
derectaeque acies, ac late fluctuat omnis
aere renidenti tellus, necdum horrida miscent
proelia, sed dubius mediis Mars errat in armis.
omnia sint paribus numeris dimensa viarum ;
non animum modo uti pascat prospectus inanem, 285
sed quia non aliter viris dabit omnibus aequas
terra, neque in vacuum poterunt se extendere rami.
Forsitan et scrobibus quae sint fastigia quaeras.
ausim vel tenui vitem committere sulco.
altior ac penitus terrae defigitur arbos, 290
aesculus in primis, quae quantum vertice ad auras
aetherias tantum radice in Tartara tendit.
ergo non hiemes illam, non flabra neque imbres
convellunt : immota manet multosque nepotes,
multa virum volvens durando saecula vincit, 295
tum fortis late ramos et bracchia tendens
huc illuc media ipsa ingentem sustinet umbram.
268-273 MPR\ 274-297 MPRV 268 mutata 7 274 agri
7^ campos Py 285 inanis Jortin 287 se om. PR Ribbeck
292 radicem MP 294 nepotes] per annos F7C 296 pandens 7
Ribbeck
GEORGICON II
Neve tibi ad solem vergant vineta cadentem,
neve inter vitis corylum sere, neve flagella
summa pete aut summa defringe ex arbore plantas 300
(tantus amor terrae), neu ferro laede retunso
semina, neve oleae silvestris insere truncos.
nam saepe incautis pastoribus excidit ignis,
qui furtim pingui primum sub cortice tectus
robora comprendit, frondesque elapsus in altas 305
ingentem caelo sonitum dedit ; inde secutus
per ramos victor perque alta cacumina regnat,
et totum involvit flammis nemus et ruit atram
ad caelum picea crassus caligine nubem,
praesertim si tempestas a vertice silvis 310
incubuit, glomeratque ferens incendia ventus.
hoc ubi, non a stirpe valent caesaeque reverti
possunt atque ima similes revirescere terra;
infelix superat foliis oleaster amaris.
Nec tibi tam prudens quisquam persuadeat auctor 315
tellurem Borea rigidam spirante movere.
rura gelu tunc claudit hiems, nec semine iacto
concretam patitur radicem adfigere terrae.
optima vinetis satio cum vere rubente
candida venit avis longis invisa colubris, 320
prima vel autumni sub frigora, cum rapidus Sol
nondum hiemem contingit equis, iam praeterit aestas.
ver adeo frondi nemorum, ver utile silvis,
vere tument terrae et genitalia semina poscunt.
tum pater omnipotens fecundis imbribus Aether 325
coniugis in gremium laetae descendit, et omnis
magnus alit magno commixtus corpore fetus.
298, 299 MPRV; 300-327 MPR 302 olea M Wagner Rib-
beck 303 iam -n 316 moveri PR Nonius Ribbeck 318
concretum M^ Ribbeck, ut sit concretum terrae pro concreta terra
dictum
P. VERGILI MARONIS
avia tum resonant avibus virgulta canoris,
et Venerem certis repetunt armenta diebus;
parturit almus ager Zephyrique trementibus auris 330
laxant arva sinus ; superat tener omnibus umor,
inque novos soles audent se gramina tuto
credere, nec metuit surgentis pampinus Austros
aut actum caelo magnis Aquilonibus imbrem,
sed trudit gemmas et frondes explicat omnis. "335
non alios prima crescentis origine mundi
inluxisse dies aliumve habuisse tenorem
crediderim : ver illud erat, ver magnus agebat
orbis, et hibernis parcebant flatibus Euri,
cum primae lucem pecudes hausere, virumque 340
terrea progenies duris caput extulit arvis,
immissaeque ferae silvis et sidera caelo.
nec res hunc tenerae possent perferre laborem,
si non tanta quies iret frigusque caloremque
inter, et exciperet caeli indulgentia terras. 345
Quod superest, quaecumque premes virgulta per agros
sparge fimo pingui et multa memor occule terra,
aut lapidem bibulum aut squalentis infode conchas :
inter enim labentur aquae, tenuisque subibit
halitus, atque animos toUent -sata. iamque reperti 350
qui saxo super atque ingentis pondere testae
urgerent : hoc effusos munimen ad imbris,
hoc, ubi hiulca siti findit Canis aestifer arva.
Seminibus positis superest diducere terram
328-351 MPR; 352-354 MPRV 330 zephyrisque M
trementibus PRybc; c/. Hor. Carm. i. 23. 5-6: ' trementibus yel te-
pentibus' schol. Bem.: tepentibus il/ editores 332 gramineP:
germina MS. Fabricii, Regius Londiniensis : Vergilium germina reli-
quisse, auctore Celso, narrat Philargyrtus 336 nascentis Bentley
339 hiberni M 34 1 terrea M'^ Lactantius, Serv. Philargyrius Bentley :
ferrea M^PRybcn 343 sufferre M^ 344 calorque P agnoscit
Philargyrius 351 ingenti M^ Nonius 353 evicasti M^ : unde
victa siti Schaper scindit P
GEORGICON II
saepius ad capita et duros iactare bidentis, 355
aut presso exercere solum sub vomere et ipsa
flectere luctantis inter vineta iuvencos;
tum levis calamos et rasae hastilia virgae
fraxineasque aptare sudes furcasque valentis,
viribus eniti quarum et contemnere ventos 360
adsuescant summasque sequi tabulata per ulmos.
Ac dum prima novis adolescit frondibus aetas,
parcendum teneris, et dum se laetus ad auras
palmes agit laxis per purum immissus habenis,
ipsa acie nondum falcis temptanda, sed uncis 365
carpendae manibus frondes interque legendae.
inde ubi iam vaUdis amplexae stirpibus ulmos
exierint, tum stringe comas, tum bracchia tonde
(ante reformidant ferrum), tum denique dura
exerce imperia et ramos compesce fluentis. 370
Texendae saepes etiam et pecus omne tenendum,
praecipue dum frons tenera imprudensque laborum;
cui super indignas hiemes solemque potentem
silvestres uri adsidue capreaeque sequaces
inludunt, pascuntur oves avidaeque iuvencae. 375
frigora nec tantum cana concreta pruina
aut gravis incumbens scopulis arentibus aestas
quantum illi nocuere greges durique venenum
dentis et admorsu signata in stirpe cicatrix.
non aliam ob culpam Baccho caper omnibus aris 380
caeditur et veteres ineunt proscaenia ludi,
praemiaque ingeniis pagos et compita circum
355-379 MPRV; 380-382 MPR 359 valentis] bicornis V
363 aestas P 365 acies M^^P, utrumque agnoscunt Serv. schoL
Bem. 367 stirpibusj viribus M^ 370 fluentis] valentis R
371 &t om. M^c Nonius tuendum VR 374 caprae il/ 379
admorsu Rb^ : admorsum P : amorsu M"^ : amorso il/' : admorso yb^^c
Serv. schol. Bem. editores plerique : ad morsum Ribbeck 382
ingeniis R schol. Bern. agnosat Philargyrius : ingentis MP^^b Nonius
Acro : ingentes c Philargyrius Probus : in gentes Ribbeck
P. VERGILI MARONIS
Thesidae posuere, atque inter pocula laeti
mollibus in pratis unctos saluere per utres;
nec non Ausonii, Troia gens missa, coloni 385
versibus incomptis ludunt risuque soluto,
oraque corticibus sumunt horrenda cavatis,
et te, Bacche, vocant per carmina laeta, tibique
oscilla ex alta suspendunt mollia pinu.
hinc omnis largo pubescit vinea fetu, 390
complentur vallesque cavae saltusque profundi
et quocumque deus circum caput egit honestum.
ergo rite suum Baccho dicemus honorem
carminibus patriis lancesque et liba feremus,
et ductus cornu stabit sacer hircus ad aram, 395
pinguiaque in veribus torrebimus exta colurnis.
Est etiam ille labor curandis vitibus alter,
cui numquam exhausti satis est: namque omne quotannis.
terque quaterque solum scindendum glaebaque versis
aeternum frangenda bidentibus, omne levandum 400
fronde nemus. redit agricolis labor actus in orbem,
atque in se sua per vestigia volvitur annus.
ac iam olim, seras posuit cum vinea frondes
frigidus et silvis Aquilo decussit honorem,
iam tum acer curas venientem extendit in annum 405
rusticus, et curvo Saturni dente relictam
persequitur vitem attondens fingitque putando.
primus humum fodito, primus devecta cremato
sarmenta, et vallos primus sub tecta referto ;
postremus metito. bis vitibus ingruit umbra, 410
bis segetem densis obducunt sentibus herbae;
durus uterque labor : laudato ingentia rura,
exiguum colito. nec non etiam aspera rusci
383-413 MPR 405 extendet M 406 rusticus] agri-
cola R 411 inducunt P 413 asperetrusci M^ : rusti M^^PR
testantur schol Bern. . ' . .^«^qVt. v.MnM^^?v.
GEORGICON II
vimina per silvam et ripis fluvialis harundo
caeditur, incultique exercet cura salicti. 415
lam vinctae vites, iam falcem arbusta reponunt,
iam canit effectos extremus vinitor antes :
sollicitanda tamen tellus pulvisque movendus,
et iam maturis metuendus luppiter uvis.
Contra non ulla est oleis cultura : neque illae 420
procurvam exspectant falcem rastrosque tenacis,
cum semel haeserunt arvis aurasque tulerunt ;
ipsa satis tellus, cum dente recluditur unco,
sufficit umorem et gravidas, cum vomere, fruges.
hoc pinguem et placitam Paci nutritor olivam. 425
Poma quoque, ut primum truncos sensere valentis
et viris habuere suas, ad sidera raptim
vi propria nituntur opisque haud indiga nostrae.
nec minus interea fetu nemus omne gravescit,
sanguineisque inculta rubent aviaria bacis. 430
tondentur cytisi, taedas silva alta ministrat,
pascunturque ignes nocturni et lumina fundunt.
[et dubitant homines serere atque impendere curam?]
quid maiora sequar? saHces humilesque genistae,
aut illae pecori frondem aut pastoribus umbram 435
sufficiunt saepemque satis et pabula melli.
et iuvat undantem buxo spectare Cytorum
Naryciaeque picis lucos, iuvat arva videre
non rastris, hominum non ulli obnoxia curae.
ipsae Caucasio steriles in vertice silvae, 440
quas animosi Euri adsidue franguntque feruntque,
dant alios aliae fetus, dant utile lignum
navigiis pinus, domibus cedrumque cupressosque.
414-443 MPR 417 effectos M^PRyb^c^ : effectus M^b'^,
utramque ledionem agnoscunt Serv. schol. Bern. extremos 76V 420
non nulla R^^ agnoscit Serv. 425 nutritur MP : uirumque agnoscunt
schol. Bern. 426 truncos] uncos P 433 om. M : ignorat Serv. : eicit
Ribbeck 435 illae] multos tiliae legisse testatur Serv. umbras R^^bc
P. VERGILI MARONIS
hinc radios trivere rotis, hinc tympana plaustris
agricolae, et pandas ratibus posuere carinas. 445
viminibus saUces, fecundae frondibus ulmi,
at myrtus vaHdis hastiUbus et bona bello
cornus, Ituraeos taxi torquentur in arcus.
nec tiliae leves aut torno rasile buxum
non formam accipiunt ferroque cavantur acuto. 450
nec non et torrentem undam levis innatat alnus
missa Pado, nec non et apes examina condunt
corticibusque cavis vitiosaeque iUcis alvo.
quid memorandum aeque Baccheia dona tulerunt?
Bacchus et ad culpam causas dedit ; ille furentis 455
Centauros leto domuit, Rhoetumque Pholumque
et magno Hylaeum Lapithis cratere minantem.
O fortunatos nimium, sua si bona norint,
agricolas ! quibus ipsa procul discordibus armis
fundit humo facilem victum iustissima tellus ; 460
si non ingentem foribus domus alta superbis
mane salutantum totis vomit aedibus undam,
nec varios inhiant pulchra testudine postis
inlusasque auro vestis Ephyreiaque aera,
alba neque Assyrio fucatur lana veneno, 465
nec casia Hquidi corrumpitur usus oHvi;
at secura quies et nescia fallere vita,
dives opum variarum, at latis otia fundis
(speluncae vivique lacus et frigida Tempe
mugitusque boum mollesque sub arbore somni) 470
non absunt; ilHc saltus ac lustra ferarum,
et patiens operum exiguoque adsueta iuventus,
sacra deum sanctique patres ; extrema per illos
444-473 MPR 453 alveoT? 454 aeque] 'alii leguntet quae'
Serv. 464 inclusas M PRy^ schol. Bern. agnoscit Serv. 467 vitam
PRbc 469 et M-i^c : at P^i^h : ad R 472 exiguoque MPRh :
parvoque ycn Nonius Donatus Priscianus Schaper
GEORGICON II
lustitia excedens terris vestigia fecit.
Me vero primum dulces ante omnia Musae, 475
quarum sacra fero ingenti percussus amore,
accipiant caelique vias et sidera monstrent,
defectus solis varios lunaeque labores ;
unde tremor terris, qua vi maria alta tumescant
obicibus ruptis rursusque in se ipsa residant, 480
quid tantum Oceano properent se tingere soles
hiberni, vel quae tardis mora noctibus obstet.
sin has ne possim naturae accedere partis
frigidus obstiterit circum praecordia sanguis,
rura mihi et rigui placeant in vallibus amnes, 485
flumina amem silvasque inglorius. o ubi campi
Spercheusque et virginibus bacchata Lacaenis
Taygeta ! o qui me gelidis convalHbus Haemi
sistat, et ingenti ramorum protegat umbra ! ,1 asua
feh'x qui potuit rerum cognoscere causas, ' 490
atque metus omnis et inexorabile fatum
subiecit pedibus strepitumque Acherontis avari.
fortunatus et ille deos qui novit agrestis
Panaque Silvanumque senem Nymphasque sorores.
illum non popuH fasces, non purpura regum 495
flexit et infidos agitans discordia fratres,
aut coniurato descendens Dacus ab Histro,
non res Romanae perituraque regna; neque ille
aut doluit miserans inopem aut invidit habenti.
quos rami fructus, quos ipsa volentia rura 500
sponte tulere sua, carpsit, nec ferrea iura
insanumque forum aut popuH tabularia vidit.
soHicitant aHi remis freta caeca, ruuntque
in ferrum, penetrant aulas et Hmina regum;
474-504 MPR 476 perculsus M^^-fhc 488 convallibus
M\ convallimus P : in vallibus /^^Ar^Tr 491 ineluctabile /?
VERG. 6
P. VERGILI MARONIS
hic petit excidiis urbem miserosque penatis^ 505
ut gemma bibat et Sarrano dormiat ostro;
condit opes alius defossoque incubat auro ;
hic stupet attonitus rostris, hunc plausus hiantem
per cuneos geminatus enim plebisque patrumque
corripuit; gaudent perfusi sanguine fratrum, 510
exsilioque domos et dulcia limina mutant
atque alio patriam quaerunt sub sole iacentem.
agricola incurvo terram dimovit aratro :
hinc anni labor, hinc patriam parvosque nepotes
sustinet, hinc armenta boum meritosque iuvencos. 515
nec requies, quin aut pomis exuberet annus
aut fetu pecorum aut Cerealis mergite culmi,
proventuque oneret sulcos atque horrea vincat.
venit hiems : teritur Sicyonia baca trapetis,
glande sues laeti redeunt, dant arbuta silvae ; 520
et varios ponit fetus autumnus, et alte
mitis in apricis coquitur vindemia saxis.
interea dulces pendent circum oscula nati,
casta pudicitiam servat domus, ubera vaccae
lactea demittunt, pinguesque in gramine laeto 525
inter se adversis luctantur cornibus haedi.
ipse dies agitat festos fususque per herbam,
ignis ubi in medio et socii cratera coronant,
te libans, Lenaee, vocat pecorisque magistris
velocis iaculi certamina ponit in ulmo, 530
corporaque agresti nudant praedura palaestra.
hanc olim veteres vitam coluere Sabini,
hanc Remus et frater, sic fortis Etruria crevit
scilicet et rerum facta est pulcherrima Roma,
505-534 MPR 506 indormiat M^ 512 quaerunt
patriam P Porph 513 dimovit] molitus M 514 hic anni
Markl. Ribb. nepotes] penates M Markl. Ribb. 518 atque]
aut M^ 531 perdura M^ palaestrae M 532 vitam veteres P
GEORGICON II
septemque una sibi muro circumdedit arces. 535
ante etiam sceptrum Dictaei regis et ante
impia quam caesis gens est epulata iuvencis,
aureus hanc vitam in terris Saturnus agebat;
necdum etiam audierant inflari classica, necdum
impositos duris crepitare incudibus ensis. 540
Sed nos immensum spatiis confecimus aequor,
et iam tempus equum fumantia solvere colla.
535-542 MPRV 542 spumantia PRl^
P. VERGILI MARONIS
GEORGICON
LIBER III
Te quoque, magna Pales, et te memorande canemus
pastor ab Amphryso, vos, silvae amnesque Lycaei.
cetera, quae vacuas tenuissent carmine mentes,
omnia iam vulgata : quis aut Eurj^sthea durum,
aut inlaudati nescit Busiridis aras? 5
cui non dictus Hylas puer et Latonia Delos
Hippodameque umeroque Pelops insignis eburno,
acer equis ? temptanda via est, qua me quoque possim
tollere humo victorque virum volitare per ora.
primus ego in patriam mecum, modo vita supersit, 10
Aonio rediens deducam vertice Musas;
primus Idumaeas referam tibi, Mantua, palmas,
et viridi in campo templum de marmore ponam
propter aquam, tardis ingens ubi flexibus errat
Mincius et tenera praetexit harundine ripas. 15
in medio mihi Caesar erit templumque tenebit :
illi victor ego et Tyrio conspectus in ostro
centum quadriiugos agitabo ad flumina currus.
cuncta mihi Alpheum linquens lucosque Molorchi
cursibus et crudo decemet Graecia caestu. 20
ipse caput tonsae foliis ornatus olivae
1-12 FMPRV; 13-21 FMPR 3 carmina F^MRyb schol
Bem. utrumque agnoscit Philargyrius 5 arces M^ 7 umeri
schol. Veronensia ebunt P 8 possem P 19 linquens] pubes P
20 duro R decernit M^PR : decertet M^c^
P. VERGILI MARONIS
dona feram. iam nunc sollemnis ducere pompas
ad delubra iuvat caesosque videre iuvencos,
vel scaena ut versis discedat frontibus utque
purpurea intexti tollant aulaea Britanni. 25
in foribus pugnam ex auro solidoque elephanto
Gangaridum faciam victorisque arma Quirini,
atque hic undantem bello magnumque fluentem
Nilum ac navali surgentis aere columnas.
addam urbes Asiae domitas pulsumque Niphaten 30
fidentemque fuga Parthum versisque sagittis ;
et duo rapta manu diverso ex hoste tropaea
bisque triumphatas utroque ab litore gentis.
stabunt et Parii lapides, spirantia signa,
Assaraci proles demissaeque ab love gentis 35
nomina, Trosque parens et Troiae Cynthius auctor.
Invidia infelix furias amnemque severum
Cocyti metuet tortosque Ixionis anguis
immanemque rotam et non exsuperabile saxum.
interea Dryadum silvas saltusque sequamur 40
intactos, tua, Maecenas, haud mollia iussa.
te sine nil altum mens incohat : en age segnis
rumpe moras; vocat ingenti clamore Cithaeron
Taygetique canes domitrixque Epidaurus equorum,
et vox adsensu nemorum ingeminata remugit. ^5
mox tamen ardentis accingar dicere pugnas
Caesaris et nomen fama tot ferre per annos
Tithoni prima quot abest ab origine Caesar.
Seu quis Olympiacae miratus praemia palmae
pascit equos, seu quis fortis ad aratra iuvencos, 50
corpora praecipue matrum legat. optima torvae
form-a bovis cui turpe caput, cui plurima cervix,
et crurum tenus a mento palearia pendent ;
22-53 MPR 29 navalis P 38 metuens P 48 quot M^ :
qnod M^PR-y^b^ 50 pascet P
GEORGICON III
tum longo nuUus 'lateri modus : omnia magna,
pes etiam ; et camuris hirtae sub cornibus aures. 55
nec mihi displiceat maculis insignis et albo,
aut iuga detrectans interdumque aspera cornu
et faciem tauro propior, quaeque ardua tota
et gradiens ima verrit vestigia cauda.
aetas Lucinam iustosque pati hymenaeos 60
desinit ante decem, post quattuor incipit annos ;
cetera nec feturae habilis nec fortis aratris.
interea, superat gregibus dum laeta iuventas,
solve mares ; mitte in Venerem pecuaria primus,
atque aUam ex alia generando suffice prolem. 65
optima quaeque dies miseris mortalibus aevi
prima fugit : subeunt morbi tristisque senectus
et labor, et durae rapit inclementia mortis.
semper erunt quarum mutari corpora malis :
semper enim refice ac, ne post amissa requiras, - . — 70
ante veni et subolem armento sortire quotannis.* «""^P -
Nec non et pecori est idem dilectus equino.
tu modo, quos in spem statues summittere gentis,
praecipuum iam inde a teneris impende laborem.
continuo pecoris generosi pullus in arvis 75
altius ingreditur et mollia crura reponit;
primus et ire viam et fluvios temptare minacis
audet et ignoto sese committere ponti,
nec vanos horret strepitus. illi ardua cervix
argutumque caput, brevis alvus obesaque terga, 80
luxuriatque toris animosum pectus (honesti
spadices glaucique, color deterrimus albis
et gilvo). tum, si qua sonum procul arma dedere,
stare loco nescit, micat auribus et tremit artus,
54-84 MPR 55 sub] cum M^ 56 tibi M^ 63 iuven-
tas M^^Ryb"^ schol. Bern. ; cf. Aen. v. 398 ; viii. 160 : iuventis P :
iuventus M^b^ Priscianus 65 aliis P 69 mavis M 77 mi-
nantis P Seneca schol. Bern, 78 ponto M^yb ctr Seneca schol. Bern.
P, VERGILI MARONIS
collectumque premens volvit sub naribus ignem. 85
densa iuba, et dextro iactata recumbit in armo;
at duplex agitur per lumbos spina, cavatque
tellurem et solido graviter sonat ungula cornu.
talis Amyclaei domitus Pollucis habenis
Cyllarus et, quorum Grai meminere poetae, 90
Martis equi biiuges et magni currus Achilli.
talis et ipse iubam cervice effundit equina
coniugis adventu pernix Saturnus, et altum
Pelion hinnitu fugiens implevit acuto.
Hunc quoque, ubi aut morbo gravis aut iam segnior annis
deficit, abde domo, nec turpi ignosce senectae. 96
frigidus in Venerem senior, frustraque laborem
ingratum trahit, et, si quando ad proelia ventum est,
ut quondam in stipulis raagnus sine viribus ignis,
incassum furit. ergo animos aevumque notabis 100
praecipue : hinc alias artis prolemque parentum
et quis cuique dolor victo, quae gloria palmae.
nonne vides, cum praecipiti certamine campum
corripuere, ruuntque eifusi carcere currus,
cum spes adrectae iuvenum, exsultantiaque haurit 105
corda pavor pulsans ? illi instant verbere torto
et proni dant lora, volat vi fervidus axis;
iamque humiles, iamque elati sublime videntur
aera per vacuum ferri atque adsurgere in auras ;
nec mora nec requies ; at fulvae nimbus harenae 1 10
tollitur, umescunt spumis flatuque sequentum :
tantus amor laudum, tantae est victoria curae.
primus Erichthonius currus et quattuor ausus
iungere equos rapidusque rotis insistere victor.
85-114 MPR 85 fremens Mc^ 92 effudit 'fb, codd. qiiidam
deteriores 96 post hunc versum 120-122 inseruit Bentley, fortasse
recte 99 in om. M^y 10 1 artis] partis P 109 exsurgere
Ry 114 rapidis il/V vector Bentley
GEORGICON III
frena Pelethronii Lapithae gyrosque dedere 115
impositi dorso, atque equitem docuere sub armis
insultare solo et gressus glomerare superbos.
aequus uterque labor, aeque iuvenemque magistri
exquirunt calidumque animis et cursibus acrem ;
quamvis saepe fuga versos ille egerit hostis, 120
et patriam Epirum referat fortisque Mycenas,
Neptunique ipsa deducat origine gentem.
His animadversis instant sub tempus et omnis
impendunt curas denso distendere pingui
quem legere ducem et pecori dixere maritum ; 1 25
florentisque secant herbas fluviosque ministrant
farraque, ne blando nequeat superesse labori
invalidique patrum referant ieiunia nati.
ipsa autem macie tenuant armenta volentes,
atque, ubi concubitus primos iam nota voluptas 130
sollicitat, frondesque negant et fontibus arcent.
saepe etiam cursu quatiunt et sole fatigant,
cum graviter tunsis gemit area frugibus, et cum
surgentem ad Zephyrum paleae iactantur inanes.
hoc faciunt, nimio ne luxu obtunsior usus 135
sit genitali arvo et sulcos oblimet inertis,
sed rapiat sitiens Venerem interiusque recondat.
Rursus cura patrum cadere et succedere matrum
incipit. exactis gravidae cum mensibus errant,
non illas gravibus quisquam iuga ducere plaustris, 140
non saltu superare viam sit passus et acri
carpere prata fuga fluviosque innare rapacis.
saltibus in vacuis pascunt et plena secundum
flumina, muscus ubi et viridissima gramine ripa,
1 15-144 MPR 122 gentem] nomen R 123 anima
adversis il/7^ : animumadversisP/?zWw^; c/i ii. 259 125 pecoris
dixere magistrum P 127 nequeant Ph(^ : nequeans M^ 130
concubitu primo Peerlkamp voiuntas P 141 agri Ry^ 143
pascant ^'^^'^hc^ 144 gramina ripae M
P. VERGILI MARONIS
speluncaeque tegant et saxea procubet umbra. 145
est lucos Silari circa ilicibusque virentem
plurimus Alburnum volitans, cui nomen asilo
Romanum est, oestrum Grai vertere vocantes,
asper, acerba sonans, quo tota exterrita silvis
diffugiunt armenta, furit mugitibus aether 150
concussus silvaeque et sicci ripa Tanagri.
hoc quondam monstro horribilis exercuit iras
Inachiae luno pestem meditata iuvencae.
hunc quoque (nam mediis fervoribus acrior instat)
arcebis gravido pecori, armentaque pasces 155
sole recens orto aut noctem ducentibus astris.
Post partum cura in vitulos traducitur omnis ;
continuoque notas et nomina gentis inurunt,
et quos aut pecori maHnt summittere habendo
aut aris servare sacros aut scindere terram 160
et campum horrentem fractis invertere glaebis.
cetera pascuntur viridis armenta per herbas :
tu quos ad studium atque usum formabis agrestem
iam vitulos hortare viamque insiste domandi,
dum faciles animi iuvenum, dum mobilis aetas. 165
ac primum laxos tenui de vimine circlos
cervici subnecte ; dehinc, ubi Hbera coHa
servitio adsuerint, ipsis e torquibus aptos
iunge pares, et coge gradum conferre iuvencos;
atque iUis iam saepe rotae ducantur inanes 170
per terram, et summo vestigia pulvere signent.
post vaHdo nitens sub pondere faginus axis
instrepat, et iunctos temo trahat aereus orbis.
interea pubi indomitae non gramina tantum
145 MPR; 146-174 FMPR 145 procubet M'PR Serv. schol.
Bern. : protegit M^ : protegat M'^ 150 fugit Fy 154 nam]
cum F'^ ut vid. 155 pecorique M"^ : pecoris P pascis F 163
studia FRy {marg.) b'^ 166 circlos F^M^^Ry Nonius Serv. schol,
Bem. : criclos M^ : circos F^Py (marg.) 168 ipsos Wagner
GEORGICON III
nec vescas salicum frondes ulvamque palustrem, 175
sed frumenta manu carpes sata; nec tibi fetae
more patrum nivea implebunt mulctraria vaccae,
sed tota in dulcis consument ubera natos.
Sin ad bella magis studium turmasque ferocis,
aut Alphea rotis praelabi flumina Pisae 180
et lovis in luco currus agitare volantis :
primus equi labor est animos atque arma videre
bellantum lituosque pati, tractuque gementem
ferre rotam et stabulo frenos audire sonantis;
tum magis atque magis blandis gaudere magistri 185
laudibus et plausae sonitum cervicis amare.
atque haec iam primo depulsus ab ubere matris
audeat, inque vicem det moUibus ora capistris
invalidus etiamque tremens, etiam inscius aevi.
at tribus exactis ubi quarta accesserit aestas, 190
carpere mox gyrum incipiat gradibusque sonare
compositis, sinuetque alterna volumina crurum,
sitque laboranti similis ; tum cursibus auras
tum vocet, ac per aperta volans ceu liber habenis
aequora vix summa vestigia ponat harena, 195
qualis Hyperboreis Aquilo cum densus ab oris
incubuit, Scythiaeque hiemes atque arida differt
nubila : tum segetes altae campique natantes
lenibus horrescunt flabris, summaeque sonorem
dant silvae, longique urgent ad Htora fluctus ; 200
ille volat simul arva fuga simul aequora verrens.
hinc vel ad Elei metas et maxima campi
sudabit spatia et spumas aget ore cruentas,
1^5-180 FMPR; 181-20S AFMPR 175 ulvam] silvam R
177 mulgaria Nonius, agnosdt Philargyrius 178 consumant M^^c
182 equis M 188 audiat M^Ry^b^c 189 etiamque] iam iamque
M"^ : et iamque Bentley etiam] et iam Bentley 190 acceperit
PR : occeperit F^ aetas M Serv. 194 tum vocet] provocet P
Canonicianus Ribbeck 202 hic AM^Pj^bc Probus Acro schol. Bem.
P. VERGILI MARONIS
Belgica vel molli melius feret esseda collo.
tum demum crassa magnum farragine corpus 205
crescere iam domitis sinito : namque ante domandum
ingentis toUent animos, prensique negabunt
verbera lenta pati et duris parere lupatis.
Sed non ulla magis viris industria firmat
quam Venerem et caeci stimulos avertere amoris, 210
sive boum sive est cui gratior usus equorum.
atque ideo tauros procul atque in sola relegant
pascua post montem oppositum et trans flumina lata,
aut intus clausos satura ad praesepia servant.
carpit enim viris paulatim uritque videndo 215
femina, nec nemorum patitur meminisse nec herbae
dulcibus illa quidem inlecebris, et saepe superbos
cornibus inter se subigit decernere amantis.
pascitur in magna Sila formosa iuvenca :
illi alternantes multa vi proelia miscent 220
vulneribus crebris, lavit ater corpora sanguis,
versaque in obnixos urgentur cornua vasto
cum gemitu, reboant silvaeque et longus Olympus.
nec mos bellantis una stabulare, sed alter
victus abit longeque ignotis exsulat oris. 225
multa gemens ignominiam plagasque superbi
victoris, tum quos amisit inultus amores,
et stabula aspectans regnis excessit avitis :
ergo omni cura viris exercet et inter
dura iacet pernix instrato saxa cubili 230
frondibus hirsutis et carice pastus acuta,
et temptat sese atque irasci in cornua discit
204-214 AFMPR ; 215-220 AMPR ; 221-232 MPR 204 bel-
lica M^P 219 Sila M^^R Asper schol Bern. : silua AM^Pybc,
tttrumque agnoscit Serv. 22 1 lavit M^PRyc Philargyrins schol. Bern.
{ut vid.) : lavat M^b 223 resonant M longus M'^ Macrobius:
longius M^ : magnus PRybc 224-229 distinxit Hanow 230
pernix codd. Serv. Nonius schol. Bern. : pernox echol. luvenalia
iitrumque agnoscit Philargyrius, probat illud
GEORGICON III
arboris obnixus trunco, ventosque lacessit
ictibus, et sparsa ad pugnam proludit harena.
post ubi collectum robur viresque refectae, 335
signa movet praecepsque oblitum fertur in hostem :
fluctus uti medio coepit cum albescere ponto, . isjfiom :
longius ex altoque sinum trahit, utque volutus sabiiinj(
ad terras immane sonat per saxa neque ipso .r-u.h -^i .
monte minor procumbit, at ima exaestuat unda 240
verticibus nigramque alte subiectat harenam.
Omne adeo genus in terris hominumque ferarumque
et genus aequoreum, pecudes pictaeque volucres,
in furias ignemque ruunt : amor omnibus idem. ..
tempore non alio catulorum oblita leaena fcir^uifa^s
saevior erravit campis, nec funera vulgo
tam multa informes ursi stragemque dedere
per silvas; tum saevus aper, tum pessima tigris;
heu male tum Libyae solis erratur in agris.
nonne vides ut tota tremor pertemptet equorum 250
corpora, si tantum notas odor attuUt auras?
ac neque eos iam frena virum neque verbera saeva,
non scopuli rupesque cavae atque obiecta retardant
flumina correptosque unda torquentia montis.
ipse ruit dentesque Sabellicus exacuit sus 255
et pede prosubigit terram, fricat arbore costas
atque hinc atque illinc umeros ad vulnera durat.
quid iuvenis, magnum cui versat in ossibus ignem
durus amor? nempe abruptis turbata procellis
nocte natat caeca serus freta; quem super ingens 260
porta tonat caeH, et scopulis inUsa reclamant
aequora ; nec miseri possunt revocare parentes, rnr, If^lr
333-262 MPR 235 post] ast M receptae R^fb^c 236 ob-
licum M 237 ut in M medio] primo M'' 241 subvectat
MR schol. Bern. 250-254 post 263, 264-265 post 257 conlocat Ribbeck,
probat Madvig: sed ne ita quidem absolvitiir Qrdo 254 pontes
Schrader 257 umerosque PRj^bc Si .i;
P. VERGILI MARONIS
nec moritura super crudeli funere virgo.
quid lynces Bacchi variae et genus acre luporum
atque canum ? quid quae imbelles dant proelia cervi ? 265
scilicet ante omnis furor est insignis equarum ;
et mentem Venus ipsa dedit, quo tempore Glauci
Potniades malis membra absumpsere quadrigae.
illas ducit amor trans Gargara transque sonantem
Ascanium; superant montis et flumina tranant. 270
continuoque avidis ubi subdita flamma medullis
(vere magis, quia vere calor redit ossibus) illae
ore omnes versae in Zephyrum stant rupibus altis,
exceptantque levis auras, et saepe sine uUis
coniugiis vento gravidae (mirabile dictu) ^ 275
saxa per et scopulos et depressas convallis
diffugiunt, non, Eure, tuos, neque solis ad ortus,
in Borean Caurumque, aut unde nigerrimus Auster
nascitur et pluvio contristat frigore caelum.
hic demum, hippomanes vero quod nomine dicunt 280
pastores, lentum destillat ab inguine virus,
hippomanes, quod saepe malae legere novercae
miscueruntque herbas et non innoxia verba.
Sed fugit interea, fugit inreparabile tempus,
singula dum capti circumvectamur amore. 285
hoc satis armentis. superat pars altera curae,
lanigeros agitare greges hirtasque capellas.
hic labor, hinc laudem fortes sperate coloni.
nec sum animi dubius verbis ea vincere magnum
quam sit et angustis hunc addere rebus honorem; 290
sed me Parnasi deserta per ardua dulcis
raptat amor; iuvat ire iugis, qua nulla priorum
263-284 MPR', 285-2^2 FMPR 263 SMTpva. P agnoscunt schol.
Bern. versum damnai Ribbeck 273 ad Zephyrum M^^R : ad om.
M^ : in Zephyrum Pybc Philargyrius 274 exceptant M^R^f Serv.
Philargyrius schol. Bern. : expectant M^y^ : exspectant P 279
sidere R schol. Bern. 286 superat est M^
GEORGICON III
Castaliam molli devertitur orbita clivo.
nunc, veneranda Pales, magno nunc ore sonandum.
Incipiens stabulis edico in moUibus herbam 295
carpere ovis, dum mox frondosa reducitur aestas,
et multa duram stipula filicumque maniplis
sternere subter humum, glacies ne frigida laedat
molle pecus scabiemque ferat turpisque podagras.
post hinc digressus iubeo frondentia capris 300
arbuta sufficere et fluvios praebere recentis,
et stabula a ventis hiberno opponere soli
ad medium conversa diem, cum frigidus olim
iam cadit extremoque inrorat Aquarius anno.
hae quoque non cura nobis leviore tuendae 305
(nec minor usus erit, quamvis Milesia magno
vellera mutentur Tyrios incocta rubores),
densior hinc suboles, hinc largi copia lactis;
quam magis exhausto spumaverit ubere mulctra
laeta magis pressis manabunt flumina mammis. 310
nec minus interea barbas incanaque menta
Cinyphii tondent hirci saetasque comantis
usum in castrorum et miseris velamina nautis.
pascuntur vero silvas et summa Lycaei,
horrentisque rubos et amantis ardua dumos. 315
atque ipsae memores redeunt in tecta, suosque
ducunt, et gravido superant vix ubere Hmen.
ergo omni studio glaciem ventosque nivalis,
quo minor est ilUs curae mortalis egestas,
avertes, victumque feres et virgea laetus 320
pabula, nec tota claudes faeniHa bruma.
at vero Zephyris cum laeta vocantibus aestas
293-322 FMPR 297 durum PR : dura F^ : dura in F^ 305
hae . . . tuendae P^^ : haec . . . tuendae FR-y^ Ribbeck : haec . . . tuenda
Mb^c, et hae et haec tuendae reppererunt Serv. Philargyrius 307
colores R 309 quo R 310 flumina] ubera PRc Nontus agnoscit
Philargyrius 312 hirqui P cf. Ecl. iii. 8 316 immemores M
P. VERGILI MARONIS
in saltus utrumque gregem atque in pascua mittet,
Luciferi primo cum sidere frigida rura
carpamus, dum mane novum, dum gramina canent, 325
et ros in tenera pecori gratissimus herba.
inde ubi quarta sitim caeli collegerit hora
et cantu querulae rumpent arbusta cicadae,
ad puteos aut alta greges ad stagna iubebo
currentem ilignis potare canalibus undam ; 330
aestibus at mediis umbrosam exquirere vallem,
sicubi magna lovis antiquo robore quercus
ingentis tendat ramos, aut sicubi nigrum
ilicibus crebris sacra nemus accubet umbra;
tum tenuis dare rursus aquas et pascere rursus 335
solis ad occasum, cum frigidus aera vesper
temperat, et saltus reficit iam roscida luna,
litoraque alcyonen resonant, acalanthida dumi.
Quid tibi pastores Libyae, quid pascua versu
prosequar et raris habitata mapalia tectis? 340
saepe diem noctemque et totum ex ordine mensem
pascitur itque pecus longa in deserta sine ullis
hospitiis : tantum campi iacet. omnia secum
armentarius Afer agit, tectumque laremque 344
armaque Amyclaeumque canem Cressamque pharetram ;
non secus ac patriis acer Romanus in armis
iniusto sub fasce viam cum carpit, et hosti
ante exspectatum positis stat in agmine castris.
At non qua Scythiae gentes Maeotiaque unda,
turbidus et torquens flaventis Hister harenas, 350
quaque redit medium Rhodope porrecta sub axem.
illic clausa tenent stabulis armenta, neque uUae
323 -348 FMPR ; 349, 350 MPR ; 351 , 352 MPRV 323 mittet
M^ : mittes ceten 329 iubeto F^MRybc Nonius Mubebo : aiii iuheto'
schol. Bern. 331 aut F^MP 345 crassam c^ agnoscuni schol.
Bern. 347 inuito /^ hostisP: hostem Jl/V% 348 in
om. R agmina P Ribbeck : oppositis stant agmina Peerlkamp
GEORGICON III
aut herbae campo apparent aut arbore frondes;
sed iacet aggeribus niveis informis et alto
terra gelu late septemque adsurgit in ulnas. 355
semper hiems, semper spirantes frigora Cauri.
tum Sol pallentis haud umquam discutit umbras,
nec cum invectus equis altum petit aethera, nec cum
praecipitem Oceani rubro lavit aequore currum.
concrescunt subitae currenti in flumine crustae, 360
undaque iam tergo ferratos sustinet orbis, . . .
puppibus illa prius, patuHs nunc hospita plaustris^rnorr n:
aeraque dissiliunt vulgo, vestesque rigescunt
indutae, caeduntque securibus umida vina,
et totae solidam in glaciem vertere lacunae, 365
stiriaque impexis induruit horrida barbis.
interea toto non setius aere ningit :
intereunt pecudes, stant circumfusa pruinis
corpora magna boum, confertoque agmine cervi
torpent mole nova et summis vix cornibus exstant. 370
hos non immissis canibus, non cassibus ullis
puniceaeve agitant pavidos formidine pennae,
sed frustra oppositum trudentis pectore montem
comminus obtruncant ferro graviterque rudentis
caedunt et magno laeti clamore reportant. 375
ipsi in defossis specubus secura sub alta
otia agunt terra, congestaque robora totasque
advolvere focis ulmos ignique dedere.
hic noctem ludo ducunt, et pocula laeti
fermento atque acidis imitantur vitea sorbis. 380
talis Hyperboreo septem subiecta trioni
gens effrena virum Riphaeo tunditur Euro
et pecudum fulvis velatur corbora saetis.
353-383 MPRV 359 lavat M'^ 363 vulgb} ultro Schaper
365 in solidam Ry^ 366 om. R 369 confecto VR 377
totasque] totas M^^yb^c 383 velantur Mbc
VERG. 6
P. VERGILI MARONIS
Si tibi lanitium curae, primum aspera silva
lappaeque tribolique absint ; fuge pabula laeta, 385
continuoque greges villis lege mollibus albos.
illum autem, quamvis aries sit candidus ipse,
nigra subest udo tantum cui lingua palato,
reice, ne maculis infuscet vellera puUis
nascentum, plenoque alium circumspice campo. 390
munere sic niveo lanae, si credere dignum est,
Pan deus Arcadiae captam te, Luna, fefellit
in nemora alta vocans ; nec tu aspernata vocantem.
At cui lactis amor, cytisum lotosque frequentis
ipse manu salsasque ferat praesepibus herbas : 395
hinc et amant fluvios magis, et magis ubera tendunt
et salis occultum referunt in lacte saporem.
multi etiam excretos prohibent a matribus haedos,
primaque ferratis praefigunt ora capistris.
quod surgente die mulsere horisque diurnis, 400
nocte premunt ; quod iam tenebris et sole cadente,
sub lucem exportant calathis (adit oppida pastor),
aut parco sale contingunt hiemique reponunt.
Nec tibi cura canum fuerit postrema, sed una
velocis Spartae catulos acremque Molossum 405
pasce sero pingui. numquam custodibus illis
nocturnum stabuHs furem incursusque luporum
aut impacatos a tergo horrebis Hiberos.
saepe etiam cursu timidos agitabis onagros,
et canibus leporem, canibus venabere dammas ; 410
saepe volutabris pulsos silvestribus apros
latratu turbabis agens, montisque per altos
ingentem clamore premes ad retia cervum.
384-401 MPRV; 402-413 MPR 391 sic] sub Madvig
395 ipse M-^c ille PRb 398 etiam Ph\ iam MR-iC excretos]
extremos P 402 exportant codd. et grammatici : de scholiis Bemen-
sibus, ad verba adit oppida pastor ^ portans caseum viride' supplentibus,^
Hon liquet : exportans Scaliger editores plerique 403 ' paruo ahi
parco' schol Bern. 408 indignatos M^ 412 terrebis R
GEORGICON III
Disce et odoratam stabulis accendere cedrum,
galbaneoque agitare gravis nidore chelydros. 415
saepe sub immotis praesepibus aut mala tactu
vipera delituit caelumque exterrita fugit,
aut tecto adsuetus coluber succedere et umbrae
(pestis acerba boum) pecorique aspergere virus,
fovit humum. cape saxa manu, cape robora, pastor, 420
tollentemque minas et sibila colla tumentem
deice. iamque fuga timidum caput abdidit alte,
cum medii nexus extremaeque agmina caudae
solvuntur, tardosque trahit sinus ultimus orbis. aiiyjii/
est etiam ille malus Calabris in saltibus anguis " '^25
squamea convolvens sublato pectore terga
atque notis longam maculosus grandibus alvum,
qui, dum amnes ulli rumpuntur fontibus et dum
vere madent udo terrae ac pluviaHbus Austris,
stagna colit ripisque habitans hic piscibus atram 430
improbus ingluviem ranisque loquacibus explet ;
postquam exusta palus, terraeque ardore dehiscunt,
exsiUt in siccum, et flammantia lumina torquens
saevit agris asperque siti atque exterritus aestu.
ne mihi tum moUis sub divo carpere somnos 435
neu dorso nemoris libeat iacuisse per herbas,
cum positis novus exuviis nitidusque iuventa
volvitur, aut catulos tectis aut ova reHnquens,
arduus ad solem, et linguis micat ore trisulcis.
Morborum quoque te causas et signa docebo. 440
turpis ovis temptat scabies, ubi frigidus imber
altius ad vivum persedit et horrida cano
bruma gelu, vel cum tonsis inlotus adhaesit
414-443 MPR 415 galbaneos M gravi Nonius Serv.
416 ignotis R 422 namque P: cumque M''' 423 agmine R
426 sub lato R corpore P 430 hic] sibi mavult Ribbeck, probat
Kloucek 433 exiit -ybc : extulit M 434 exercitus M^ 435
ne PRbc Quintilianus schol. Bem. : nec M^
6*
P. VERGILI MARONIS
sudor, et hirsuti secuerunt corpora vepres.
dulcibus idcirco fluviis pecus omne magistri 445
perfundunt, udisque aries in gurgite villis
mersatur, missusque secundo defluit amni;
aut tonsum tristi contingunt corpus amurca
et spumas miscent argenti vivaque sulpura
Idaeasque pices et pinguis unguine ceras 450
scillamque elleborosque gravis nigrumque bitumen.
non tamen ulla magis praesens fortuna laborum est
quam si quis ferro potuit rescindere summum
ulceris os : alitur vitium vivitque tegendo,
dum medicas adhibere manus ad vulnera pastor 455
abnegat et meliora deos sedet omnia poscens.
quin etiam, ima dolor balantum lapsus ad ossa
cum furit atque artus depascitur arida febris,
profuit incensos aestus avertere et inter
ima ferire pedis saUentem sanguine venam, 460
Bisaltae quo more solent acerque Gelonus,
cum fugit in Rhodopen atque in deserta Getarum,
et lac concretum cum sanguine potat equino.
quam procul aut molli succedere saepius umbrae
videris aut summas carpentem ignavius herbas 465
extremamque sequi, aut medio procumbere campo
pascentem et serae solam decedere nocti :
continuo culpam ferro compesce priusquam
dira per incautum serpant contagia vulgus.
non tam creber agens hiemem ruit aequore turbo 470
quam multae pecudum pestes. nec singula morbi
corpora corripiunt, sed tota aestiva repente,
444-472 MPR 444 hirsutis MR 449 vivaque sulpura
Z>2 deteriores qtiidam, Macrobius Marius Vidorinus {qui etiam inierpo-
lationem e. s. v. agnoscit) Serv. schol. Bern. : et sulpura viva ceteri, editores
plerique 452 laborum] malorum schol. Bern. 456 aut MRy^bc
omina c deteriores quidam, JVagner 462 atquel aut M 465
aut] et M^ ignavius] segnius R 466 concumbere P 469
serpunt P 470 aequora Ry^
GEORGICON III
spemque gregemque simul cunctamque ab origine gentem.
tum sciat, aerias Alpis et Norica si quis nn oiov mul
castella in tumulis et lapydis arva Timavi ^ ' ■ ^'4TS
nunc quoque post tanto videat, desertaque regna
pastorum et longe saltus lateque vacantis.
Hic quondam morbo caeli miseranda coorta est
tempestas totoque autumni incanduit aestu
et genus omne neci pecudum dedit, omne ferarum, 480
corrupitque lacus, infecit pabula tabo.
nec via mortis erat simplex ; sed ubi ignea venis
omnibus acta sitis miseros adduxerat artus,
rursus abundabat fluidus liquor omniaque in se
ossa minutatim morbo conlapsa trahebat. 485
saepe in honore deum medio stans hostia ad aram,
lanea dum nivea circumdatur infula vitta,
inter cunctantis cecidit moribunda ministros."r 51900 ;
aut si quam ferro mactaverat ante sacerdos,
inde neque impositis ardent altaria fibris, - 490
nec responsa potest consultus reddere vates,
ac vix suppositi tinguntur sanguine cultri
summaque ieiuna sanie infuscatur harena.
hinc laetis vituli vulgo moriuntur in herbis
et dulcis animas plena ad praesepia reddunt ; 495
hinc canibus blandis rabies venit, et quatit aegros
tussis anhela sues ac faucibus angit obesis.
labitur infelix studiorum atque immemor herbae
victor equus fontisque avertitur et pede terram
crebra ferit; demissae aures, incertus ibidem 500
sudor et ille quidem morituris frigidus ; aret
pellis et ad tactum tractanti dura resistit,
haec ante exitium primis dant signa diebus.
473-503 MPR 475 lapydis il/iV Probus Serv. : lap^^^gis
PRyc schol. Bem. {quae autem nomen lapydis tnterpretantur) arva]
ora P 481 corripuitque P tabe Ribheck 483 attraxerat P
488 magistros R 501 morituri M^y^
P. VERGILI MARONIS
sin in processu coepit crudescere morbus,
tum vero ardentes oculi atque attractus ab alto 505
spiritus, interdum gemitu gravis, imaque longo
ilia singultu tendunt, it naribus ater
sanguis, et obsessas fauces premit aspera lingua.
profuit inserto latices infundere cornu
Lenaeos ; ea visa salus morientibus una. 510
mox erat hoc ipsum exitio, furiisque refecti
ardebant, ipsique suos iam morte sub aegra
(di meliora piis, erroremque hostibus illum !)
discissos nudis laniabant dentibus artus.
ecce autem duro fumans sub vomere taurus 515
concidit et mixtum spumis vomit ore cruorem
extremosque ciet gemitus. it tristis arator
maerentem abiungens fraterna morte iuvencum,
atque opere in medio defixa relinquit aratra.
non umbrae altorum nemorum, non mollia possunt 520
prata movere animum, non qui per saxa volutus
purior electro campum petit amnis ; at ima
solvuntur latera, atque oculos stupor urget inertis
ad terramque fluit devexo pondere cervix. 524
quid labor aut benefacta iuvant? quid vomere terras
invertisse gravis? atqui non Massica Bacchi
munera, non illis epulae nocuere repostae :
frondibus et victu pascuntur simplicis herbae,
pocula sunt fontes Uquidi atque exercita cursu
flumina, nec somnos abrumpit cura salubris. 530
tempore non alio dicunt regionibus illis
quaesitas ad sacra boves lunonis et uris
imparibus ductos alta ad donaria currus.
ergo aegre rastris terram rimantur, et ipsis
unguibus infodiunt fruges, montisque per altos 535
504-535 MPR 506 imaque] altaque M^ 509 insertos P
511 exitio hoc ipsum P 513 ardoremque R 519 reliquit
Ptt Donatus 534 ipsi Pb^
GEORGICON III
contenta cervice trahunt stridentia plaustra.
non lupus insidias explorat ovilia circum
nec gregibus nocturnus obambulat : acrior illum
cura domat; timidi dammae cervique fugaces
nunc interque canes et circum tecta vagantur. 540
iam maris immensi prolem et genus omne natantum
litore in extremo ceu naufraga corpora fluctus
proluit; insolitae fugiunt in flumina phocae.
interit et curvis frustra defensa latebris
vipera et attoniti squamis astantibus hydri. 545
ipsis est aer avibus non aequus, et iilae
praecipites alta vitam sub nube relinquunt.
praeterea iam nec mutari pabula refert,
quaesitaeque nocent artes ; cessere magistri,
Phillyrides Chiron Amythaoniusque Melampus. 550
saevit et in lucem Stygiis emissa tenebris
palHda Tisiphone Morbos agit ante Metumque,
inque dies avidum surgens caput altius effert.
balatu pecorum et crebris mugitibus amnes
arentesque sonant ripae collesque supini. 555
iamque catervatim dat stragem atque aggerat ipsis
in stabulis turpi dilapsa cadavera tabo,
donec humo tegere ac foveis abscondere discunt.
nam neque erat coriis usus, nec viscera quisquam
aut undis abolere potest aut vincere flamma; 560
ne tondere quidem morbo inluvieque peresa
vellera nec telas possunt attingere putris;
verum etiam invisos si quis temptarat amictus,
ardentes papulae atque immundus olentia sudor
membra sequebatur, nec longo deinde moranti 565
tempore contactos artus sacer ignis edebat.
536-566 MPR 537 insidians R^yc^ 544 deprensa P
545 astantibus] serpentibus P 548 nec iam mutari Rb : nec mu-
tari iam Macrobhts Ribbeck 549 cessare M^ 555 horrentes R
557 tabe Ribbeck 563 verum] quin R tempterat 7^ : temptaret
MH^ Ribbeck 566 contractos P^^tt
P. VERGILI MARONIS
GEORGICON
LIBER IV
Protinvs aerii mellis caelestia dona
exsequar : hanc etiam, Maecenas, aspice partem.
admiranda tibi levium spectacula rerum
magnanimosque duces totiusque ordine gentis
mores et studia et populos et proelia dicam. 5
in tenui labor; at tenuis non gloria, si quem
numina laeva sinunt auditque vocatus Apollo.
Principio sedes apibus statioque petenda,
quo neque sit ventis aditus (nam pabula venti
ferre domum prohibent) "neque oves haedique petulci lo
floribus insultent, aut errans bucula campo
decutiat rorem et surgentis atterat herbas.
absint et picti squalentia terga lacerti
pinguibus a stabulis, meropesque aliaeque volucres
et manibus Procne pectus signata cruentis; 15
omnia nam late vastant ipsasque volantis
ore ferunt dulcem nidis immitibus escam.
at Hquidi fontes et stagna virentia musco
adsint et tenuis fugiens per gramina rivus,
palmaque vestibulum aut ingens oleaster inumbret, 20
ut, cum prima novi ducent examina reges
1-21 MPR [' ,^ iicampiP 15 manihus] ma.cu\is Markland
20 aut] atque F obumbret ^^ctt 21 novi] sui Peerlkantp
P. VERGILI MARONIS
vere suo, ludetque favis emissa iuventus,
vicina invitet decedere ripa calori,
obviaque hospitiis teneat frondentibus arbos.
in medium, seu stabit iners seu profluet umor, 25
transversas salices et grandia conice saxa,
pontibus ut crebris possint consistere et alas
pandere ad aestivum solem, si forte morantis
sparserit aut praeceps Neptuno immerserit Eurus.
haec circum casiae virides et olentia late 30
serpylla et graviter spirantis copia thymbrae
floreat, inriguumque bibant violaria fontem.
ipsa autem, seu corticibus tibi suta cavatis
seu lento fuerint alvaria vimine texta,
angustos habeant aditus : nam frigore mella 35.
cogit hiems, eademque calor liquefacta remittit —
utraque vis apibus pariter metuenda; neque illae
nequiquam in tectis certatim tenuia cera
spiramenta linunt, fucoque et floribus oras
explent, collectumque haec ipsa ad munera gluten 40
et visco et Phrygiae servant pice lentius Idae.
saepe etiam efl"ossis, si vera est fama, latebris
sub terra fovere larem, penitusque repertae
pumicibusque cavis exesaeque arboris antro.
tu tamen et levi rimosa cubilia limo 45
ungue fovens circum, et raras superinice frondes.
neu propius tectis taxum sine, neve rubentis
ure foco cancros, altae neu crede paludi,
aut ubi odor caeni gravis aut ubi concava pulsu
saxa sonant vocisque ofl^ensa resultat imago. 50
Quod superest, ubi pulsam hiemem Sol aureus egit
sub terras caelumque aestiva luce reclusit,
illae continuo saltus silvasque peragrant
22-36 MPR ; 37-53 MP 22 suo] muo P ubi novo latere
suspicatur Ribbeck; tdem coniecit Peerlkamp 25 profluitP^^ 39
sucoque Madvig 43 fodiere M^ : fodere M"^ : terras fodere Benftey
GEORGICON IV
purpureosque metunt flores et flumina libant
summa leves. hinc nescio qua dulcedine laetae 55
progeniem nidosque fovent, hinc arte recentis
excudunt ceras et mella tenacia fingunt^auaiY inp tofiait^
hinc ubi iam emissum caveis ad sidera caeli
nare per aestaterri liquidam suspexeris agmen
obscuramque trahi vento mirabere nubem, 60
contemplator : aquas dulcis et frondea semper
tecta petunt. huc tu iussos asperge sapores,
trita melisphylla et cerinthae ignobile gramen,
tinnitusque cie et Matris quate cymbala circum :
ipsae consident medicatis sedibus, ipsae 65
intima more suo sese in cunabula condent.
Sin autem ad pugnam exierint — nam saepe duobus
regibus incessit magno discordia motu ;
continuoque animos vulgi et trepidantia bello ri jA-jkji^
corda licet longe praesciscere : namque morantiabiupil yo
Martius ille aeris rauci canor increpat, et vox iud :{A
auditur fractos sonitus imitata tubarum; jfimatnc
tum trepidae inter se coeunt pennisque coruscant-''' •'
spiculaque exacuunt rostris aptantque lacertos
et circa regem atque ipsa ad praetoria densae ■! ; :.^!f.$
miscentur magnisque vocant clamoribus hostem-'^ isir 0
ergo ubi ver nactae sudum camposque patentis, 0 ^Jnativr
erumpunt portis; concurritur, aethere in alto 'cotaijo :
fit sonitus, magnum mixtae glomerantur in orbenr ' '' '
praecipitesque cadunt; non densior aere grando, 80
nec de concussa tantum pluit ilice glandis : ;i : :r
ipsi per medias acies insignibus alis rf fT-^rf^
ingentis animos angusto in pectore versant,
usque adeo obnixi non cedere dum gravis aut hos
aut hos versa fuga victor dare terga subegit. 85
54-85 MP 57 excludunt Pa 58 hic P 75 reges
ipsa Schaper
P. VERGILI MARONIS
hi motus animorum atque haec certamina tanta
pulveris exigui iactu compressa quiescent.
Verum ubi ductores acie revocaveris ambo,
deterior qui visus, eum, ne prodigus obsit,
dede neci; melior vacua sine regnet in aula. 90
alter erit maculis auro squalentibus ardens;
nam duo sunt genera : hic melior insignis et ore
et rutilis clarus squamis ; ille horridus alter
desidia latamque trahens inglorius alvum.
ut binae regum facies, ita corpora plebis. 95
namque aliae turpes horrent, ceu pulvere ab alto
cum venit et sicco terram spuit ore viator
aridus ; elucent aliae et fulgore coruscant
ardentes auro et paribus Hta corpora guttis.
haec potior suboles, hinc caeli tempore certo joo
dulcia mella premes, nec tantum dulcia quantum
et liquida et durum Bacchi domitura saporem.
At cum incerta volant caeloque examina ludunt
contemnuntque favos et frigida tecta relinquunt,
instabilis animos ludo prohibebis inani. 105
nec magnus prohibere labor : tu regibus alas
eripe ; non illis quisquam cunctantibus altum
ire iter aut castris audebit vellere signa.
invitent croceis halantes floribus horti
et custos furum atque avium cum falce saligna iio
Hellespontiaci servet tutela Priapi.
ipse thymum tinosque ferens de montibus altis
tecta serat late circum cui talia curae ;
ipse labore manum duro terat, ipse feracis
figat humo plantas et amicos inriget imbris. 115
86-96 MP ; 97 1 15 FMP 87 quiescunt My^a^b 88 ambos
Py^a^b''c titramque formam agnoscunt Philargyrius et schol. Bern.
103 At] aut P 105 in stabulis M^y^ no frugum M^ 112
iinos, M^P agnoscit Philargynus: pinos ceteri 113 circum late P
114 tena.cesschol.Bern.
GEORGICON IV
Atque equidem, extremo ni iam sub fine laborum
vela traham et terris festinem advertere proram,,d muiv
forsitan et pinguis hortos quae cura colendi !,:>■.
ornaret canerem, biferique rosaria Paesti,
quoque modo potis gauderent intiba rivis 120
et virides apio ripae, tortusque per herbam
cresceret in ventrem cucumis ; nec sera comantem
narcissum aut flexi tacuissem vimen acanthi
pallentisque hederas et amantis litora myrtos.
namque sub Oebaliae memini me turribus arcis, 125
qua niger umectat flaventia culta Galaesus,
Corycium vidisse senem, cui pauca relicti
iugera ruris erant, nec fertilis illa iuvencis
nec pecori opportuna seges nec commoda Baccho.
hic rarum tamen in dumis olus albaque circum 130
lilia verbenasque premens vescumque papaver
regum aequabat opes animis, seraque revertens
nocte domum dapibus mensas onerabat inemptis.
primus vere rosam atque autumno carpere poma,
et cum tristis hiems etiamnum frigore saxa .135
rumperet et glacie cursus frenaret aquarum, nieorv sjjpf,
ille comam molHs iam tondebat hyacinthi
aestatem increpitans seram Zephyrosque morantis.
ergo apibus fetis idem atque examine multo
primus abundare et spumantia cogere pressis 140
mella favis ; illi tiliae atque uberrima pinus,
quotque in flore novo pomis se fertilis arbos
induerat totidem autumno matura tenebat. >.!;t j,-;
ille etiam seras in versum distulit ulmos Ty^^rr f'
«duramque pirum et spinos iam pruna ferentis 145
1 16-124 FMP \ 125-145 MP 120 rivis] fibris Prisciamis
agnoscunt schol. Bern. 124 -que ont. F 125 a.rcis P Probus
Arusianus Philargyrius : autis A/^ : altis il/*^' 129 pecori] Cereri
coniecit Saimasius, probat Madvig 137 iam tum P^^^ac acanthi
M^a^c 139 idemque P 141 iUic P agnoscunt schol. Bern. tilia
M pinus] tinus M'- : ipsum Vergilium verbum ambiguum reliquisse
testatur Philargyrius
P. VERGILI MARONIS
iamque ministrantem platanum potantibus umbras.
verum haec ipse equidem spatiis exclusus iniquis
praetereo atque aliis post me memoranda relinquo.
Nunc age, naturas apibus quas luppiter ipse
addidit expediam, pro qua mercede canoros 150
Curetum sonitus crepitantiaque aera secutae
Dictaeo caeli regem pavere sub antro.
solae communis natos, consortia tecta
urbis habent, magnisque agitant sub legibus aevum,
et patriam solae et certos novere penatis ; 155
venturaeque hiemis memores aestate laborem
experiuntur et in medium quaesita reponunt.
namque aUae victu invigilant et foedere pacto
exercentur agris; pars intra saepta domorum
narcissi lacrimam et lentum de cortice gluten 160
prima favis ponunt fundamina, deinde tenacis
suspendunt ceras; aliae spem gentis adultos
educunt fetus ; aliae purissima mella
stipant et liquido distendunt nectare cellas.
sunt quibus ad portas cecidit custodia sorti, 165
inque vicem speculantur aquas et nubila caeli,
aut onera accipiunt venientum, aut agmine facto
ignavum fucos pecus a praesepibus arcent.
fervet opus, redolentque thymo fragrantia mella.
ac veluti lentis Cyclopes fulmina massis 170
cum properant, alii taurinis follibus auras
accipiunt redduntque, aUi stridentia tingunt
aera lacu ; gemit impositis incudibus Aetna;
illi inter sese magna vi bracchia tollunt
in numerum, versantque tenaci forcipe ferrum : 175
non aliter, si parva licet componere magnis,
146-152 MP; 153-174 FMP; 175, 176 MP 148 me ont. MP-ya
commemoranda b^^c-n 154 -que om. P 170 lente P '. lenti /'^
173 Aetna] antrum /P
GEORGICON IV
Cecropias innatus apes amor urget habendi
munere quamque suo. grandaevis oppida curae
et munire favos et daedala fingere tecta.
at fessae multa referunt se nocte minores, i8o
crura thymo plenae; pascuntur et arbuta passim
et glaucas salices casiamque crocumque rubentem
et pinguem tiliam et ferrugineos hyacinthos.
omnibus una quies operum, labor omnibus unus :
mane ruunt portis ; nusquam mora ; rursus easdem 185
vesper ubi e pastu tandem decedere campis
admonuit, tum tecta petunt, tum corpora curant ;
fit sonitus, mussantque oras et Hmina circum.
post, ubi iam thalamis se composuere, siletur
in noctem, fessosque sopor suus occupat artus. 190
nec vero a stabulis pluvia impendente recedunt
longius, aut credunt caelo adventantibus Euris,
sed circum tutae sub moenibus urbis aquantur
excursusque brevis temptant, et saepe lapillos,
ut cumbae instabiles fluctu iactante saburram, 195
tollunt, his sese per inania nubila librant.
illum adeo placuisse apibus mirabere morem,
quod neque concubitu indulgent, nec corpora segnes
in Venerem solvunt aut fetus nixibus edunt ;
verum ipsae e foliis natos, e suavibus herbis 200
ore legunt, ipsae regem parvosque Quirites
sufficiunt, aulasque et cerea regna refigunt.
saepe etiam duris errando in cotibus alas
attrivere, ultroque animam sub fasce dedere :
tantus amor florum et generandi gloria mellis. 205
ergo ipsas quamvis angusti terminus aevi
177-180 MP', 181-206 MPR T85 numquam P 195 flatu
P post 196 203-205 inseruit Bentley 200 ipsae foliis Pc et
suavibus -^bc : sed suavibus R 202 refingunt Rb : relingunt P
203-205 a loco suo errasse suspicantur Bentley Schrader Wagner
Ribbeck : traditum ordinenf defendit Schaper
P. VERGILI MARONIS
excipiat (neque enim plus septima ducitur aestas),
at genus immortale manet, multosque per annos
stat fortuna domus, et avi numerantur avorum.
praeterea regem non sic Aegyptus et ingens 210
Lydia nec populi Parthorum aut Medus Hydaspes
observant. rege incolumi mens omnibus una est ;
amisso rupere fidem, constructaque mella
diripuere ipsae et cratis solvere favorum.
ille operum custos, illum admirantur et omnes 215
circumstant fremitu denso stipantque frequentes,
et saepe attoUunt umeris et corpora bello
obiectant pulchramque petunt per vulnera mortem.
His quidam signis atque haec exempla secuti
esse apibus partem divinae mentis et haustus 220
aetherios dixere; deum namque ire per omnis
terrasque tractusque maris caelumque profundum ;
hinc pecudes, armenta, viros, genus omne ferarum,
quemque sibi tenuis nascentem arcessere vitas :
scilicet huc reddi deinde ac resoluta referri 225
omnia, nec morti esse locum, sed viva volare
sideris in numerum atque alto succedere caelo.
Si quando sedem augustam servataque mella
thesauri relines, prius haustu sparsus aquarum
ora fove, fumosque manu praetende sequacis. 230
bis gravidos cogunt fetus, duo tempora messis :
Taygete simul os terris ostendit honestum
Pleas et Oceani spretos pede reppulit amnis,
aut eadem sidus fugiens ubi Piscis aquosi
207-234 7I/P/? 211 autl et il/^ 217 pectora P 221 omnia
Peerlkamp Ribbeck 222 terrarum M^ 227 succederel se con-
dere R 228 angustam Rc^ir 229 thensauri P: thensauris
R-y^: thesauris My^^bc Serv. retines P astu M^ 230 ora
M b^^c : ore M^PRy- Serv. Philargyrius: orae 7^ fave M^ Philars^yrius
agnosat Serv. sinu P. post hunc versum 236-238 insermit Bentley
Schrader Ribbeck 2^1 fetns MRyb^ Ser^v. : flQres P. ^ fiores ctnen-
datumfuit' Philargyrius > -^ i.„.u^^^, '.;;^.ui.._ v.
GEORGICON IV
tristior hibernas caelo descendit in undas. 235
illis ira modum supra est, laesaeque venenum
morsibus inspirant, et spicula caeca relinquunt
adfixae venis, animasque in vulnere ponunt.
sin duram metues hiemem parcesque futuro
contunsosque animos et res miserabere fractas, 240
at suffire thymo cerasque recidere inanis
quis dubitet ? nam saepe favos ignotus adedit
stellio et lucifugis congesta cubilia blattis
immunisque sedens aliena ad pabula fucus ;
aut asper crabro imparibus se immiscuit armis, 245
aut dirum tiniae genus, aut invisa Minervae
laxos in foribus suspendit aranea cassis.
quo magis exhaustae fuerint hoc acrius omnes
incumbent generis lapsi sarcire ruinas
complebuntque foros et floribus horrea texent. 250
Si vero, quoniam casus apibus quoque nostros
vita tulit, tristi languebunt corpora morbo —
quod iam non dubiis poteris cognoscere signis :
continuo est aegris alius color; horrida vultum
deformat macies; tum corpora luce carentum 255
exportant tectis et tristia funera ducunt —
aut illae pedibus conexae ad limina pendent
aut intus clausis cunctantur in aedibus omnes
ignavaeque fame et contracto frigore pigrae.
tum sonus auditur gravior, tractimque susurrant, 260
frigidus ut quondam silvis immurmurat Auster,
ut mare sollicitum stridit refluentibus undis,
aestuat ut clausis rapidus fornacibus ignis.
hic iam galbaneos suadebo incendere odores
235-264 MPR Post V. 235 248-250 tnserit Ribbeck 238 vul-
nera /?7C 239 metuens 7?7* 241 suffire 76C PmcmMws : suffere
P : sufFerre MR thumos M 242 iam P adhaesit R 244
pocula ilfV. .251 nostris /? .259 ig;naya i^/? 262 stridet
VERG. ~ 7
P. VERGILI MARONIS
mellaque harundineis inferre canalibus, ultro 265
hortantem et fessas ad pabula nota vocantem.
proderit et tunsum gallae admiscere saporem
arentisque rosas, aut igni pinguia multo
defruta vel psithia passos de vite racemos,
Cecropiumque thymum et grave olentia centaurea. 270
est etiam flos in pratis cui nomen amello
fecere agricolae, facilis quaerentibus herba;
namque uno ingentem tollit de caespite silvam
aureus ipse, sed in foliis, quae plurima circum
funduntur, violae sublucet purpura nigrae ; 275
saepe deum nexis ornatae torquibus arae ;
asper in ore sapor; tonsis in vallibus illum
pastores et curva legunt prope flumina Mellae.
huius odorato radices incoque Baccho
pabulaque in foribus plenis appone canistris. 280
Sed si quem proles subito defecerit omnis,
nec genus unde novae stirpis revocetur habebit,
tempus et Arcadii memoranda inventa magistri
pandere, quoque modo caesis iam saepe iuvencis
insincerus apes tulerit cruor. altius omnem 285
expediam prima repetens ab origine famam.
nam qua Pellaei gens fortunata Canopi
accoHt eff"uso stagnantem flumine Nilum
et circum pictis vehitur sua rura phaselis,
quaque pharetratae vicinia Persidis urget, 290
et diversa ruens septem discurrit in ora 292
et viridem Aegyptum nigra fecundat harena, 291
usque coloratis amnis devexus ab Indis, 293
omnis in hac certam regio iacit arte salutem.
exiguus primum atque ipsos contractus in usus 295
265-295 MPR 278 et] en M^ prope] per P 280 ex-
pone R 282 habebis Pb^ 290-293 hoc ordine exhibent My :
290, 292, 293, 291 7? : 290, 291, 292, 293 Pbc. alii alia temptaverunt
290 vicinia] confinia Bentley 295 in M^P: ad M^Rybc
GEORGICON IV
eligitur locus ; hunc angustique imbrice tecti
parietibusque premunt artis, et quattuor addunt, ^:^ Rinmo
quattuor a ventis obliqua luce fenestras. '
tum vitulus bima curvans iam cornua fronte
quaeritur; huic geminae nares et spiritus oris 300
multa reluctanti obstruitur, plagisque perempto
tunsa per integram solvuntur viscera pellem.
sic positum in clauso linquunt, et ramea costis
subiciunt fragmenta, thymum casiasque recentis.
hoc geritur Zephyris primum impellentibus undas, 305
ante novis rubeant quam prata coloribus, ante
garrula quam tignis nidum suspendat hirundo.
interea teneris tepefactus in ossibus umor
aestuat, et visenda modis animalia miris,
trunca pedum primo, mox et stridentia pennis, 310
miscentur, tenuemque magis magis aera carpunt^a o/5dm£
donec ut aestivis effusus nubibus imber -i: :.i(i:q3 oupln
erupere, aut ut nervo pulsante sagittae •'■: nq mobnLl ^o
prima leves ineunt si quando proeHa Parthi. j fcLjjr» i^r r
Quis deus hanc, Musae, quis nobis extudit^rtem? 315
unde nova ingressus hominum experientia cepit.?
pastor Aristaeus fugiens Peneia Tempe, oup snim7£0
amissis, ut fama, apibus morboque fameque, ' ' ' '
tristis ad extremi sacrum caput astitit amnis
multa querens, atque hac adfatus voce parentem : 320
' mater, Cyrene mater, quae gurgitis huius .■.],. i.,
ima tenes, quid me praeclara stirpe deorum ■'omn ie>
(si modo, quem perhibes, pater est Thymbraeus Apollo)
invisum fatis genuisti ? aut quo tibi nostri
pulsus amor? quid me caelum sperare iubebas? 325
en etiam hunc ipsum vitae mortalis honorem,
, 296-326 il/P/? ^oi oipsmtyir M schol. Bern. Bentley 307 lig-
Ws P 311 magis ac magis M^R idem, eraso praecedente -que,
Menteltanus I Canonictanus captant Rc 313 eripuere R :
erumpere M^ 319 sacrum] placidum M 322 a stirpe /?y
7*
P. VERGILI MARONIS
quem mihi vix frugum et pecorum custodia sollers
omnia temptanti extuderat, te matre relinquo.
quin age et ipsa manu felicis erue silvas,
fer stabulis inimicum ignem atque interfice messis, 330
ure sata et validam in vitis molire bipennem,
tanta meae si te ceperunt taedia laudis.'
At mater sonitum thalamo sub fluminis alti
sensit. eam circum Milesia vellera Nymphae
carpebant hyali saturo fucata colore, 335
Drymoque Xanthoque Ligeaque Phyllodoceque,
caesariem effusae nitidam per candida colla,
[Nesaee Spioque Thaliaque Cymodoceque,]
Cydippeque et flava Lycorias, altera virgo,
altera tum primos Lucinae experta labores, 340
Clioque et Beroe soror, Oceanitides ambae,
ambae auro, pictis incinctae pellibus ambae,
atque Ephyre atque Opis et Asia Deiopea
et tandem positis velox Arethusa sagittis.
inter quas curam Clymene narrabat inanem 345
Volcani, Martisque dolos et dulcia furta,
aque Chao densos divum numerabat amores.
carmine quo captae dum fusis mollia pensa
devolvunt, iterum maternas impuUt auris
luctus Aristaei, vitreisque sedilibus omnes 350
obstipuere; sed ante alias Arethusa sorores
prospiciens summa flavum caput extulit unda,
et procul : ' o gemitu non frustra exterrita tanto,
Cyrene soror, ipse tibi, tua maxima cura,
tristis Aristaeus Penei genitoris ad undam 355
stat lacrimans, et te crudelem nomine dicit.'
327-344 MPR ; 345-356 GMPR 327 pecudum M-^"^ Nottius edd.
plerique 331 validam] duram M^ Ribbeck 338 om. MPRy^b
339 Cydippe et MP-fbc 347 atque MRc : adque G 348
fusis dum M\ dum fusi G 350 amnes M^ 355 Penei] magni
Bentley
GEORGICON IV
huic percussa nova mentem formidine mater
* duc, age, duc ad nos ; fas illi limina divum
tangere' ait. simul alta iubet discedere late
flumina, qua iuvenis gressus inferret. at illum 360
curvata in montis faciem circumstetit unda
accepitque sinu vasto misitque sub amnem.
iamque domum mirans genetricis et umida regna
speluncisque lacus clausos lucosque sonantis
ibat, et ingenti motu stupefactus aquarum 365
omnia sub magna labentia flumina terra
spectabat diversa locis, Phasimque Lycumque,
et caput unde altus primum se erumpit Enipeus,
unde pater Tiberinus et unde Aniena fluenta
saxosusque sonans Hypanis Mysusque Caicus 370
et gemina auratus taurino cornua vultu -
Eridanus, quo non alius per pinguia culta llia mu
in mare purpureum violentior efiluit amnis.
postquam est in thalami pendentia pumice tecta
perventum et nati fletus cognovit inanis 375
Cyrene, manibus liquidos dant ordine fontis
germanae, tonsisque ferunt mantelia villis ;
pars epulis onerant mensas et plena reponunt
pocula, Panchaeis adolescunt ignibus arae.
et mater ' cape Maeonii carchesia Bacchi : 380
Oceano libemus ' ait. simul ipsa precatur
Oceanumque patrem rerum Nymphasque sorores,
centum quae silvas, centum quae flumina servant.
ter Hquido ardentem perfundit nectare Vestam,
ter flamma ad summum tecti subiecta reluxit. 385
omine quo firmans animum sic incipit ipsa :
357-386 GMPR 360 at] ad Gy. agnoscunt schol. Bern.
361 speciem M circumstitit G : circumspicit P 368 primus M
rumpit Ry^b^c : rupit P ^'jo saxosum b^^c^ praeiulti Serv., Philargyrius
3,13 influit cir, agnosdt Philargyrius 378 mensas] aras i^ , 384
perfudit M^ybcir Serv. 385 sublata M^y^ {ut videtur) \\',^/^.,^^,.
P. VERGILI MARONIS
'Est in Carpathio Neptuni gurgite vates
cacruleus Proteus, magnum qui piscibus aequor
et iuncto bipedum curru metitur equorum.
hic nunc Emathiae portus patriamque revisit 390
Pallenen ; hunc et Nymphae veneramur et ipse
grandaevus Nereus : novit namque omnia vates,
quae sint, quae fuerint, quae mox ventura trahantur;
quippe ita Neptuno visum est, immania cuius
armenta et turpis pascit sub gurgite phocas. 395
hic tibi, nate, prius vinclis capiendus, ut omnem
expediat morbi causam eventusque secundet.
nam sine vi non ulla dabit praecepta, neque illum
orando flectes ; vim duram et vincula capto
tende; doli circum haec demum frangentur inanes. 400
ipsa ego te, medios cum sol accenderit aestus,
cum sitiunt herbae et pecori iam gratior umbra est,
in secreta senis ducam, quo fessus ab undis
se recipit, facile ut somno adgrediare iacentem.
verum ubi correptum manibus vincUsque tenebis, 405
tum variae eludent species atque ora ferarum.
fiet enim subito sus horridus atraque tigris
squamosusque draco et fulva cervice leaena,
aut acrem flammae sonitum dabit atque ita vinclis
excidet, aut in aquas tenuis dilapsus abibit. 410
sed quanto ille magis formas se vertet in omnis
tam tu, nate, magis contende tenacia vincla,
donec taUs erit mutato corpore qualem
videris incepto tegeret cum lumina somno.'
Haec ait et liquidum ambrosiae diffundit odorem, 415
387-415 GMPR 393 trahentur M^ : trahuntur 7^
400 franguntur PRc^ 406 ludent R : inludent b^ Philargyrius 409
sonitum flammae M 410 elabsus G 411 vertit Pc 412
tam twRibbeck quod et Donatum ad Ter. Hec, iii. 4, 3 legisse suspicatur :
tantu M^Py^, agnoscit Serv. : tantum b^ stkol. Bem., agnosdt Serv. :
tanto M^R^fb^ Serv., agnoscunt schol. Bem. 415 defundit GRibbeck:
depromit R : perfundit P
GEORGICON IV
quo totum nati corpus perduxit; at illi
dulcis compositis spiravit crinibus aura
atque habilis membris venit vigor. est specus ingens
exesi latere in montis, quo plurima vento
cogitur inque sinus scindit sese unda reductos, 420
deprensis olim statio tutissima nautis ;
intus se vasti Proteus tegit obice saxi.
hic iuvenem in latebris aversum a lumine Nympha
conlocat, ipsa procul nebulis obscura resistit.
iam rapidus torrens sitientis Sirius Indos 425
ardebat caelo, et medium sol igneus orbem
hauserat; arebant herbae, et cava flumina siccis
faucibus ad limum radii tepefacta coquebant :
cum Proteus consueta petens e fluctibus antra
ibat; eum vasti circum gens umida ponti 430
exsultans rorem late dispergit amarum.
sternunt se somno diversae in litore phocae;
ipse, velut stabuli custos in montibus oHm,
vesper ubi e pastu vitulos ad tecta reducit
auditisque lupos acuunt balatibus agni, 435
consedit scopulo medius, numerumque recenset.
cuius Aristaeo quoniam est oblata facultas,
vix defessa senem passus componere membra
cum clamore ruit magno, manicisque iacentem
occupat. ille suae contra non immemor artis 440
omnia transformat sese in miracula rerum,
ignemque horribilemque feram fluviumque liquentem.
verum ubi nulla fugam reperit fallacia, victus
in sese redit atque hominis tandem ore locutus
'nam quis te, iuvenum confidentissime, nostras 445
416-419 GMPR • 420-435 MPR ; 436-445 MPRV 416 per-
fudit R 423 a ont. Rbir 425 rabidus Bentley 430 circum
vasti M 431 discerpsit P 434 vespere P 436 considit
R edd. plerique 443 phallacia M^ : pellacia h in rasuraschol. Bem.,
agnoscit Philargyrius, probat Bentley
P. VERGILI MARONIS
iussit adire domos ? quidve hinc petis ? ' inquit. at iile :
' scis, Proteu, scis ipse ; neque est te fallere quicquam : .
sed tu desine velle. deum praecepta secuti
venimus hinc lassis quaesitum oracula rebus.'
tantum effatus. ad haec vates vi denique multa 450
ardentis oculos intorsit lumine glauco,
et graviter frendens sic fatis ora resolvit.
' Non te nuUius exercent numinis irae ;
magna luis commissa : tibi has miserabilis Orpheus
haudquaquam ad meritum poenas, ni fata resistant, 455
suscitat, et rapta graviter pro coniuge saevit.
illa quidem, dum te fugeret per flumina praeceps,
immanem ante pedes hydrum moritura puella
servantem ripas alta non vidit in herba.
at chorus aequalis Dryadum clamore supremos 460
implerunt montis ; flerunt Rhodopeiae arces
altaque Pangaea et Rhesi Mavortia tellus
atque Getae atque Hebrus et Actias Orithyia.
ipse cava solans aegrum testudine amorem
te, dulcis coniunx, te solo in litore secum, 465
te veniente die, te decedente canebat.
Taenarias etiam fauces, alta ostia Ditis,
et caligantem nigra formidine lucum
ingressus, manisque adiit regemque tremendum
nesciaque humanis precibus mansuescere corda. 470
at cantu commotae Erebi de sedibus imis
umbrae ibant tenues simulacraque luce carentum,
quam multa in foliis avium se milia condunt,
vesper ubi aut hibernus agit de montibus imber,
matres atque viri defunctaque corpora vita 475
446-461 MPRV; 462-464 MRV; 465-470 MR ; 471-475 FMR
447 quicquam MR^ agnoscunt Serv. schol. Bern. : quiquam 7^: cuiquam
P^fcServ. 449 lapsis R-n Canonicianus 454 lues Rc Serv.
Philargyrius schol. Bern. 455 ad P : ob MR-^bc 460 supremo
PR 473 foliis] silvis M-^c
GEORGICON IV
magnanimum heroum, pueri innuptaeque puellae,
impositique rogis iuvenes ante ora parentum,
quos circum limus niger et deformis harundo
Cocyti tardaque palus inamabilis unda
alligat et novies Styx interfusa coercet. ■(! iisfrjr 480
quin ipsae stupuere domus atque intima Leti
Tartara caeruleosque implexae crinibus anguis
Eumenides, tenuitque inhians tria Cerberus ora,
atque Ixionii vento rota constitit orbis.
iamque pedem referens casus evaserat omnis, 485
redditaque Eurydice superas veniebat ad auras
pone sequens (namque hanc dederat Proserpina legem),
cum subita incautum dementia cepit amantem,
ignoscenda quidem, scirent si ignoscere manes :
restitit, Eurydicenque suam iam luce sub ipsa 490
immemor heu ! victusque animi respexit. ibi omnis
effusus labor atque immitis rupta tyranni
foedera, terque fragor stagnis auditus Averni.
illa ' quis et me ' inquit ' miseram et te perdidit, Orpheu,
quis tantus furor? en iterum crudelia retro 495
fata vocant, conditque natantia lumina somnus.
iamque vale : feror ingenti circumdata nocte
invalidasque tibi tendens, heu non tua, palmas.'
dixit et ex oculis subito, ceu fumus in auras
commixtus tenuis, fugit diversa, neque illum 500
prensantem nequiquam umbras et multa volentem
dicere praeterea vidit ; nec portitor Orci
amplius obiectam passus transire paludem.
quid faceret ? quo se rapta bis coniuge ferret ?
quo fletu manis, quae numina voce moveret? 505
illa quidem Stygia nabat iam frigida cumba.
476-497 FMR ; 498-506 MR 482 caeruleis M^ impexae
M^ schol. Bern. : innexae FR 488 subito R 493 stagni est R -.
stagnist Ribbeck Avernis M 500 fugit in diversa M"^ 504
erepta M^ 505 quo] quos R quae] qua 7^6^t
P. VERGILI MARONIS
septem illum totos perhibent ex ordine mensis
rupe sub aeria deserti ad Strymonis undam
flesse sibi, et gelidis haec evolvisse sub astris
mulcentem tigris et agentem carmine quercus ; 510
qualis populea maerens philomela sub umbra
amissos queritur fetus, quos durus arator
observans nido implumis detraxit ; at illa
flet noctem, ramoque sedens miserabile carmen
integrat, et maestis late loca questibus implet. 515
nulla Venus, non ulli animum flexere hymenaei :
solus Hyperboreas glacies Tanaimque nivalem
arvaque Riphaeis numquam viduata pruinis
lustrabat, raptam Eurydicen atque inrita Ditis
dona querens. spretae Ciconum quo munere matres 520
inter sacra deum nocturnique orgia Bacchi
discerptum latos iuvenem sparsere per agros.
tum quoque marmorea caput a cervice revulsum
gurgite cum medio portans Oeagrius Hebrus
volveret, Eurydicen vox ipsa et frigida lingua 525
a miseram Eurydicen ! anima fugiente vocabat :
Eurydicen toto referebant flumine ripae.'
Haec Proteus, et se iactu dedit aequor in altum,
quaque dedit, spumantem undam sub vertice torsit.
At non Cyrene ; namque ultro adfata timentem : 530
*nate, licet tristis animo deponere curas.
haec omnis morbi causa, hinc miserabile Nymphae,
cum quibus illa choros lucis agitabat in altis,
exitium misere apibus. tu munera supplex
tende petens pacem, et facilis venerare Napaeas ; 535
namque dabunt veniam votis, irasque remittent.
sed modus orandi qui sit prius ordine dicam.
507-521 MR ; 522-534 FMRV- 535-537 FGMRV 509 Aesse
sibi et R : flevisse et Mybcir astris R : antris Mybc 524 medius F
526 om. F 531 componere^*
GEORGICON IV
quattuor exin^ios praestanti corpore tauros,
qui tibi nunc viridis depascunt summa Lycaei,
delige, et intacta totidem cervice iuvencas. 540
quattuor his aras alta ad delubra dearum
constitue, et sacrum iugulis demitte cruorem,
corporaque ipsa boum frondoso desere luco.
post, ubi nona suos Aurora ostenderit ortus,
inferias Orphei Lethaea papavera mittes 545
et nigram mactabis ovem, lucumque revises :
placatam Eurydicen vitula venerabere caesa.'
Haud mora : continuo matris praecepta facessit ;
ad delubra venit, monstratas excitat aras,
quattuor eximios praestanti corpore tauros 550
ducit et intacta totidem cervice iuvencas.
post, ubi nona suos Aurora induxerat ortus,
inferias Orphei mittit, lucumque revisit.
hic vero subitum ac dictu mirabile monstrum
aspiciunt, Hquefacta boum per viscera toto 555
stridere apes utero et ruptis effervere costis,
immensasque trahi nubes, iamque arbore summa
confluere et lentis uvam demittere ramis.
Haec super arvorum cultu pecorumque canebam
et super arboribus, Caesar dum magnus ad altum 560
fulminat Euphraten bello victorque volentis
per populos dat iura viamque adfectat Olympo.
illo VergiHum me tempore dulcis alebat
Parthenope studus florentem ignobiHs oti,
carmina qui lusi pastorum audaxque iuventa, 565
Tityre, te patulae cecini sub tegmine fagi.
538-548 FGMRV; 549 GMRV; 550-566 GMR 538 eximio
Ry^ praestantisi?7 540 intactas RVy^ schol. Bern. 542
dimitte Myc 546 revisens Burmann 548 capessit My schol.
Bem. 550 eximio i?7^ praestantis 7?^7* 551 intactas 7?7^ :
intacto M^ 556 utero eruptis et fervere rt 558 dimittere Mc
559 cultus G
(j "aili-^bfi^i ti.
P. VERGILI MARONIS
AENEiDos :;^;^?
LIBER I
Ille ego, qui quondam gracili modulatus avena i^
carmen, et egressus silvis vicina coegi i^
ut quamvis avido parerent arva colono, :..---;.ii. ,c
gratum opus agricolis, at nunc horrentia Martis '"'^ jd
arma virumque cano, Troiae qui primus ab oris i©
Italiam fato profugus Lavinaque venit
litora — multum ille et terris iactatus et alto
vi superum, saevae memorem lunonis ob iram,
multa quoque et bello passus, dum conderet urbem 5
inferretque deos Latio — genus unde Latinum
Albanique patres atque altae moenia Romae.
Musa, mihi causas mem.ora, quo numine laeso
quidve dolens regina deum tot volvere casus
insignem pietate virum, tot adire labores 10
impulerit. tantaene animis caelestibus irae?
Vrbs antiqua fuit (Tyrii tenuere coloni)
Karthago, Italiam contra Tiberinaque longe
i®-i3 MRV i^-i»! ^ Nisiis grammaticus audisse se a seniori-
bus dicebat Varium . . . etiam primi libri correxisse principium his
demptis versibus : ille ego . . . Martis ' Donatus. similia narrat Servius.
e codicibus melioribus exhibet unus a, in margine manu recentiore
scriptos. om. MRVybc. versus praeclarissimos iniuria poeta abiudica-
verunt editores plerique 2 \.SiV\n\si<\\x& M^V, agnosdt Serv. : -que ow.
M^ : Lavina probat Serv. 3-6 interpunxit Henry
P. VERGILI MARONIS
ostia, dives opum studiisque asperrima belli;
quam luno fertur terris magis omnibus unam 15
posthabita coluisse Samo : hic illius arma,
hic currus fuit ; hoc regnum dea gentibus esse,
si qua fata sinant, iam tum tenditque fovetque.
progeniem sed enim Troiano a sanguine duci
audierat Tyrias olim quae verteret arces ; 20
hinc populum late regem belloque superbum
venturum excidio Libyae : sic volvere Parcas.
id metuens veterisque memor Saturnia belli,
prima quod ad Troiam pro caris gesserat Argis
(necdum etiam causae irarum saevique dolores 25
exciderant animo ; manet alta mente repostum
iudicium Paridis spretaeque iniuria formae
et genus invisum et rapti Ganymedis honores) —
his accensa super iactatos aequore toto
Troas, reliquias Danaum atque immitis Achilli, 30
arcebat longe Latio, multosque per annos
errabant acti fatis maria omnia circum.
tantae molis erat Romanam condere gentem.
Vix e conspectu Siculae telluris in altum
vela dabant laeti et spumas salis aere ruebant, 35
cum luno aeternum servans sub pectore vulnus
haec secum : ' mene incepto desistere victam
nec posse Italia Teucrorum avertere regem ?
quippe vetor fatis. Pallasne exurere classem
Argivum atque ipsos potuit summergere ponto 40
unius ob noxam et furias Aiacis Oilei ?
ipsa lovis rapidum iaculata e nubibus ignem
disiecitque rates evertitque aequora ventis,
illum exspirantem transfixo pectore flammas
14-26 MRV; 27-44 MR 18 sinunt M^ 21, 22 super-
.vacaneos esse adnotavit Probus teste D. Serv. 44 pectore] Probum
tempore legisse dicit D. Serv. ^ ,3 ,,
AENEIDOS I
turbine corripuit scopuloque infixit acuto ; 45
ast ego, quae divum incedo regina lovisque
et soror et coniunx, una cum gente tot annos
bella gero. et quisquam numen lunonis adorat
praeterea aut supplex aris imponet honorem?' jdiriin
Talia flammato secum dea corde volutans 50
nimborum in patriam, loca feta furentibus Austris,
Aeoliam venit. hic vasto rex Aeolus antro
luctantis ventos tempestatesque sonoras
imperio premit ac vinclis et carcere frenat.
illi indignantes magno cum murmure montis 55
circum claustra fremunt; celsa sedet Aeolus arce
sceptra tenens mollitque animos et temperat iras;
ni faciat, maria ac terras caelumque profundum
quippe ferant rapidi secum verrantque per auras.
sed pater omnipotens speluncis abdidit atris 60
hoc metuens molemque et montis insuper altos
imposuit, regemque dedit qui foedere certo
et premere et laxas sciret dare iussus habenas. ji>ov £ii.
ad quem tum luno supplex his vocibus usa est : 64
'Aeole, namque tibi divum pater atque hominum rex
et mulcere dedit fluctus et tollere vento,
gens inimica mihi Tyrrhenum navigat aequor
Ilium in Italiam portans victosque penatis :
incute vim ventis summersasque obrue puppis,
aut age diversos et disice corpora ponto. 70
sunt mihi bis septem praestanti corpore Nymphae,
quarum quae forma pulcherrima, Deiopea,
conubio iungam stabili propriamque dicabo,
omnis ut tecum meritis pro talibus annos
exigat et pulchra faciat te prole parentem.' f/i Oiiin.u - 75-
45-75 ^^ 48 adoret b^^c^it Quintilianus 49 imponit
7'6'c Canonicianus : inponat ir 69 venti Usener^ probat Deuticke
i8pj 70 et] aut M^
P. VERGILI MARONIS
Aeolus haec contra : ' tuus, o regina, quid optes
explorare labor ; mihi iussa capessere fas est.
tu mihi quodcumque hoc regni, tu sceptra lovemque
concilias, tu das epuHs accumbere divum
nimborumque facis tempestatumque potentem.' 80
Haec ubi dicta, cavum conversa cuspide montem
impulit in latus : ac venti velut agmine facto,
qua data porta, ruunt et terras turbine perflant.
incubuere mari totumque a sedibus imis
una Eurusque Notusque ruunt creberque procellis 85
Africus et vastos volvunt ad litora fluctus :
insequitur clamorque virum stridorque rudentum.
eripiunt subito nubes caelumque diemque
Teucrorum ex oculis ; ponto nox incubat atra.
intonuere poH et crebris micat ignibus aether 90
praesentemque viris intentant omnia mortem.
extemplo Aeneae solvuntur frigore membra ;
ingemit et duplicis tendens ad sidera palmas
talia voce refert : * o terque quaterque beati,
quis ante ora patrum Troiae sub moenibus altis 95
contigit oppetere ! o Danaum fortissime gentis
Tydide ! mene Iliacis occumbere campis
non potuisse tuaque animam hanc effundere dextra,
saevus ubi Aeacidae telo iacet Hector, ubi ingens
Sarpedon, ubi tot Simois correpta sub undis 100
scuta virum galeasque et fortia corpora volvit ! '
Talia iactanti stridens Aquilone procella
velum adversa ferit, fluctusque ad sidera tollit.
franguntur remi, tum prora avertit et undis
dat latus, insequitur cumulo praeruptus aquae mons. 105
hi summo in fluctu pendent ; his unda dehiscens
76-106 MR 84 totum] tortum Markland 100 ^ et sub undis
legimus et snh vluAsls' Serv. 103 fluctum il/'7cn- 104 proram
MRy Porphyrio D. Serv.
AENEIDOS I
terram inter fluctus aperit, furit aestus harenis.
tris Notus abreptas in saxa latentia torquet
(saxa vocant Itali mediis quae in fluctibus Aras,
dorsum immane mari summo), tris Eurus ab alto iio
in brevia et syrtis urget, miserabile visu,
inliditque vadis atque aggere cingit harenae.
unam, quae Lycios fidumque vehebat Oronten,
ipsius ante oculos ingens a vertice pontus
in puppim ferit : excutitur pronusque magister 115
volvitur in caput ; ast illam ter fluctus ibidem
torquet agens circum et rapidus vorat aequore vertex.
apparent rari nantes in gurgite vasto,
arma virum tabulaeque et Troia gaza per undas.
iam validam Ilionei navem, iam fortis Achatae, 120
et qua vectus Abas, et qua grandaevus Aletes,
vicit hiems ; laxis laterum compagibus omnes
accipiunt inimicum imbrem rimisque fatiscunt.
Interea magno misceri murmure pontum
emissamque hiemem sensit Neptunus et imis 125
stagna refusa vadis, graviter commotus ; et alto
prospiciens summa placidum caput extulit unda.
disiectam Aeneae toto videt aequore classem,
fluctibus oppressos Troas caelique ruina.
nec latuere doli fratrem lunonis et irae. 130
Eurum ad se Zephyrumque vocat, dehinc talia fatur :
' Tantane vos generis tenuit fiducia vestri ?
iam caelum terramque meo sine numine, venti,
miscere et tantas audetis tollere moles ?
quos ego — ! sed motos praestat componere fluctus. 135
post mihi non simili poena commissa luetis.
maturate fugam regique haec dicite vestro :
non illi imperium pelagi saevumque tridentem,
T07-138 MR 109 damnant Bryant Rihheck mediisque
Myprohat Wagner 116 illam] aliam Ribbeck 129 ruinam R^y^
VERG. 8
P. VERGILI MARONIS
sed mihi sorte datum. tenet ille immania saxa,
vestras, Eure, domos; illa se iactet in aula 140
Aeolus et clauso ventorum carcere regnet.'
Sic ait et dicto citius tumida aequora placat
collectasque fugat nubes solemque reducit.
Cymothoe simul et Triton adnixus acuto
detrudunt navis scopulo; levat ipse tridenti 145
et vastas aperit syrtis et temperat aequor
atque rotis summas levibus perlabitur undas.
ac veluti magno in populo cum saepe coorta est
seditio saevitque animis ignobile vulgus ;
iamque faces et saxa volant, furor arma ministrat ; 150
tum, pietate gravem ac meritis si forte virum quem
conspexere, silent arrectisque auribus astant ;
ille regit dictis animos et pectora mulcet :
sic cunctus pelagi cecidit fragor, aequora postquam
prospiciens genitor caeloque invectus aperto 155
flectit equos curruque volans dat lora secundo.
Defessi Aeneadae quae proxima litora cursu
contendunt petere, et Libyae vertuntur ad oras,
est in secessu longo locus : insula portum
efficit obiectu laterum, quibus omnis ab alto 160
frangitur inque sinus scindit sese unda reductos.
hinc atque hinc vastae rupes geminique minantur
in caelum scopuli, quorum sub vertice late
aequora tuta silent; tum silvis scaena coruscis
desuper, horrentique atrum nemus imminet umbra ; 165
fronte sub adversa scopulis pendentibus antrum,
intus aquae dulces vivoque sedilia saxo,
nympharum domus. hic fessas non vincula navis
ulla tenent, unco non alligat ancora morsu.
139-169 MR 148 magna v 150 volant] volunt multos
invenisse narrat D. Serv, 167-17 1 ordine turbato exhibet M
AENEIDOS I
huc septem Aeneas collectis navibus omni 170
ex numero subit; ac magno telluris amore
egressi optata potiuntur Troes harena
et sale tabentis artus in litore ponunt.
ac primum silici scintillam excudit Achates e.uinibn
suscepitque ignem foHis atque arida circum ' ' - • 175
nutrimenta dedit rapuitque in fomite flammam.
tum Cererem corruptam undis CereaUaque arma
expediunt fessi rerum, frugesque receptas
et torrere parant flammis et frangere saxo.
Aeneas scopulum interea conscendit, et omnem 180
prospectum late pelago petit, Anthea si quem
iactatum vento videat Phrygiasque biremis
aut Capyn aut celsis in puppibus arma Caici.
navem in conspectu nullam, tris litore cervos
prospicit errantis; hos tota armenta sequuntur 185
a tergo et longum per vaUis pascitur agmen.
constitit hic arcumque manu celerisque sagittas
corripuit, fidus quae tela gerebat Achates, ; ^mstly
ductoresque ipsos primum capita alta ferentis
cornibus arboreis sternit, tum vulgus et omnem 190
miscet agens telis nemora inter frondea turbamp\M r>*-
nec prius absistit quam septem ingentia victor
corpora fundat humi et numerum cum navibus aequet.
hinc portum petit et socios partitur in omnis. yupjtiioj
vina bonus quae deinde cadis onerarat Acestes ihheniigi^
litore Trinacrio dederatque abeuntibus heros lii ojjdI
dividit, et dictis maerentia pectora mulcet :
* O socii (neque enim ignari sumus ante malorum),
o passi graviora, dabit deus his quoque finem.
vos et Scyllaeam rabiem penitusque sonantis 200
170-184 MR ; 185-2CX) FMR 181 quem] qua y"^ agnoscuni
Charisius D. Serv. 193 humi c^ deteriores Serv. : humo FMRyh
Nomus 196 heros] hospes Mediceus Pierii
8*
P. VERGILI MARONIS
accestis scopulos, vos et Cyclopia saxa
experti : revocate animos maestumque timorem
mittite ; forsan et haec olim meminisse iuvabit.
per varios casus, per tot discrimina rerum
tendimus in Latium, sedes ubi fata quietas 205
ostendunt; illic fas regna resurgere Troiae.
durate, et vosmet rebus servate secundis.'
Talia voce refert curisque ingentibus aeger
spem vultu simulat, premit altum corde dolorem.
illi se praedae accingunt dapibusque futuris : 210
tergora diripiunt costis et viscera nudant;
pars in frusta secant veribusque trementia figunt,
litore aena locant alii flammasque ministrant.
tum victu revocant viris, fusique per herbam
implentur veteris Bacchi pinguisque ferinae. 215
postquam exempta fames epulis mensaeque remotae,
amissos longo socios sermone requirunt,
spemque metumque inter dubii, seu vivere credant
sive extrema pati nec iam exaudire vocatos.
praecipue pius Aeneas nunc acris Oronti, 220
Tiunc Amyci casum gemit et crudelia secum
fata Lyci fortemque Gyan fortemque Cloanthum.
Et iam finis erat, cum luppiter aethere summo
dispiciens mare velivolum terrasque iacentis
litoraque et latos populos, sic vertice caeli 225
constitit et Libyae defixit lumina regnis.
atque illum talis iactantem pectore curas
tristior et lacrimis oculos suffusa nitentis
adloquitur Venus : ' o qui res hominumque deumque
aeternis regis imperiis et fulmine terres, 230
quid meus Aeneas in te committere tantum,
201-231 FMR 209 vultus F^7'c^ alto Oblongus Pierii
21 r deripiunt Heinsius alii 224 dispiciens] vide Lachmann ad
Lucret. iv. 418: des^icxens codicesfere omnes editores plerique 229
deumque] deorumque ut ii. 745 voluit Bentley fortasse recte
AENEIDOS I
quid Troes potuere, quibus tot funera passis
cunctus ob Italiam terrarum clauditur orbis ?
certe hinc Romanos olim volventibus annis,
hinc fore ductores, revocato a sanguine Teucri, 235
qui mare, qui terras omnis dicione tenerent,
pollicitus. quae te, genitor, sententia vertit?
hoc equidem occasum Troiae tristisque ruinas
solabar fatis contraria fata rependens ;
nunc eadem fortuna viros tot casibus actos ; 249^
insequitur. quem das finem, rex magne, laborum ? ;i r>>d
Antenor potuit mediis elapsus Achivis
Illyricos penetrare sinus atque intima tutus
regna Liburnorum et fontem superare Timavi,
unde per ora novem vasto cum murmure montis 245
it mare proruptum et pelago premit arva sonanti.
hic tamen ille urbem Patavi sedesque locavit
Teucrorum et genti nomen dedit armaque fixit
Troia, nunc placida compostus pace quiescit :
nos, tua progenies, caeli quibus adnuis arcem, 250
navibus (infandum !) amissis unius ob iram
prodimur atque Italis longe disiungimur oris.
hic pietatis honos ? sic nos in sceptra reponis ? '
Olli subridens hominum sator atque deorum
vultu, quo caelum tempestatesque serenat, 255
oscula Hbavit natae, dehinc talia fatur :
'parce metu, Cytherea, manent immota tuorum
fata tibi; cernes urbem et promissa Lavini
moenia subHmemque feres ad sidera caeH
magnanimum Aenean ; neque me sententia vertit. 260
hic tibi (fabor enim, quando haec te cura remordet,
longius, et volvens fatorum arcana movebo)
232-234 FMR ; 235-260 FMRV ; 261, 262 FMR 236 omnis F^
agnoscit Serv. : omnes F^V: omni Mybc Serv. editores plerique 237
pollicitu's : Ribbeck 246 proruptum F^ (ut videtur) MRV^ Serv. :
praeruptum F^ {ut videtur) V^y^ agnoscit Serv.
P. VERGILI MARONIS
bellum ingens geret Italia populosque ferocis
contundet moresque viris et moenia ponet,
tertia dum Latio regnantem viderit aestas, 265
ternaque transierint Rutulis hiberna subactis.
at puer Ascanius, cui nunc cognomen lulo
additur (Ilus erat, dum res stetit Ilia regno),
triginta magnos volvendis mensibus orbis
imperio explebit, regnumque ab sede Lavini 270
transferet, et longam multa vi muniet Albam.
hic iam ter centum totos regnabitur annos
gente sub Hectorea, donec regina sacerdos
Marte gravis geminam partu dabit Ilia prolem.
inde lupae fulvo nutricis tegmine laetus 275
Romulus excipiet gentem et Mavortia condet
moenia Romanosque suo de nomine dicet.
his ego nec metas rerum nec tempora pono :
imperium sine fine dedi. quin aspera luno,
quae mare nunc terrasque metu caelumque fatigat, 280
consilia in meHus referet, mecumque fovebit
Romanos, rerum dominos gentemque togatam.
sic placitum. veniet lustris labentibus aetas
cum domus Assaraci Phthiam clarasque Mycenas
servitio premet ac victis dominabitur Argis. 285
nascetur pulchra Troianus origine Caesar,
imperium Oceano, famam qui terminet astris,
lulius, a magno demissum nomen lulo.
hunc tu oHm caelo spoHis Orientis onustum
accipies secura; vocabitur hic quoque votis. 290
aspera tum positis mitescent saecula beUis;
cana Fides et Vesta, Remo cum fratre Quirinus
iura dabunt; dirae ferro et compagibus artis
claudentur BeHi portae ; Furor impius intus
263-268 FMR ; 269-276 MR ; 277-294 MPR 272 et hinc
€t hic invenit Serv. 289 alios honestum legisse testatur Serv.
AENEIDOS I
saeva sedens super arma et centum vinctus aenis 295
post tergum nodis fremet horridus ore cruento.'
Haec ait et Maia genitum demittit ab alto,
ut terrae utque novae pateant Karthaginis arces
hospitio Teucris, ne fati nescia Dido
finibus arceret. volat ille per aera magnum 300
remigio alarum ac Libyae citus astitit oris.
et iam iussa facit, ponuntque ferocia Poeni
corda volente deo ; in primis regina quietum
accipit in Teucros animum mentemque benignam.
At pius Aeneas per noctem plurima volvens, 305
ut primum lux alma data est, exire locosque
explorare novos, quas vento accesserit oras,
qui teneant (nam inculta videt), hominesne feraene,
quaerere constituit sociisque exacta referre.
classem in convexo nemorum sub rupe cavata 310
arboribus clausam circum atque horrentibus umbris
occulit; ipse uno graditur comitatus Achate
bina manu lato crispans hastilia ferro.
cui mater media sese tuHt obvia silva
virginis os habitumque gerens et virginis arma 315
Spartanae, vel qualis equos Threissa fatigat
Harpalyce volucremque fuga praevertitur Hebrum.
namque umeris de more habilem suspenderat arcum
venatrix dederatque comam diffundere ventis,
nuda genu nodoque sinus collecta fluentis. 320
ac prior * heus,' inquit, * iuvenes, monstrate, mearum
vidistis si quam hic errantem forte sororum
succinctam pharetra et maculosae tegmine lyncis,
aut spumantis apri cursum clamore prementem.'
295-324 MPR 297 dimittit Pyc^ 298 terra P^ atque
Gebhardi 316 Sarranae Markland 317 Hebrum codd.
grammatici : Eurum Rutgers, probant Madvig alii 323 faretram
R"^ deteriores^ testaturPriscianus. ^ scribendumne sit maculoso non definio '
Madvig, qui lyncis . . . aut apri iungit tegmina 7^ Ribbeck
P. VERGILI MARONIS
Sic Venus ; et Veneris contra sic filius orsus : 325
*nulla tuarum audita mihi neque visa sororum,
o quam te memorem, virgo ? namque haud tibi vultus
mortalis, nec vox hominem sonat ; o, dea certe
(an Phoebi soror? an Nympharum sanguinis una?),
sis felix nostrumque leves, quaecumque, laborem 330
et quo sub caelo tandem, quibus orbis in oris
iactemur doceas ; ignari hominumque locorumque
erramus vento huc vastis et fluctibus acti :
multa tibi ante aras nostra cadet hostia dextra.'
Tum Venus : * haud equidem tali me dignor honore ; 335
virginibus Tyriis mos est gestare pharetram
purpureoque alte suras vincire coturno.
Punica regna vides, Tyrios et Agenoris urbem ;
sed fines Libyci, genus intractabile bello.
imperium Dido Tyria regit urbe profecta, 340
germanum fugiens. longa est iniuria, longae
ambages ; sed summa sequar fastigia rerum.
huic coniunx Sychaeus erat, ditissimus agri
Phoenicum, et magno miserae dilectus amore,
cui pater intactam dederat primisque iugarat 345
ominibus. sed regna Tyri germanus habebat
Pygmalion, scelere ante alios immanior omnis.
quos inter medius venit furor. ille Sychaeum
impius ante aras atque auri caecus amore
clam ferro incautum superat, securus amorum 350
germanae; factumque diu celavit et aegram
multa malus simulans vana spe lusit amantem.
ipsa sed in somnis inhumati venit imago
coniugis ora modis attollens pallida miris ;
crudelis aras traiectaque pectora ferro 355
nudavit, caecumque domus scelus omne retexit.
325-356 MPR 333 et vastis M^R 340 gerit Gent
343 agri] auri Huet Ribbeck 348 medios M(^ D. Scrv. 354
interpunxit Kloucek
AENEIDOS I
tum celerare fugam patriaque excedere suadet
auxiliumque viae veteres tellure recludit
thesauros, ignotum argenti pondus et auri.
his commota fugam Dido sociosque parabat. 360
conveniunt quibus aut odium crudele tyranni
aut metus acer erat; navis, quae forte paratae,
corripiunt onerantque auro. portantur avari
Pygmalionis opes pelago ; dux femina facti.
devenere locos ubi nunc ingentia cernes 365
moenia surgentemque novae Karthaginis arcem,
mercatique solum, facti de nomine Byrsam,
taurino quantum possent circumdare tergo.
sed vos qui tandem ? quibus aut venistis ab oris ?
quove tenetis iter ? ' quaerenti talibus ille 370
suspirans imoque trahens a pectore vocem :
'O dea, si prima repetens ab origine pergam
et vacet annaUs nostrorum audire laborum,
ante diem clauso componet Vesper Olympo.
nos Troia antiqua, si vestras forte per auris 375
Troiae nomen iit, diversa per aequora vectos
forte sua Libycis tempestas appulit oris.
sum pius Aeneas, raptos qui ex hoste penatis
classe veho mecum, fama super aethera notus.
Italiam quaero patriam et genus ab love summo. 380
bis denis Phrygium conscendi navibus aequor,
matre dea monstrante viam data fata secutus;
vix septem convulsae undis Euroque supersunt.
ipse ignotus, egens, Libyae deserta peragro,
Europa atque Asia pulsus.' nec plura querentem 385
passa Venus medio sic interfata dolore est :
' Quisquis es, haud, credo, invisus caelestibus auras
357-380 MPR ; 381-387 GMPR 365 cernis Md 367, 368
damnant Peerlkamp alii 369 aut venistis M^P-^b^c^ : auduenistis
M^ : auuenistis c^ : advenistis Rm 374 componat P^R 380
et] delevit Burmann : est Kznca/a „'■:.:■
P. VERGILI MARONIS
vitalis carpis, Tyriam qui adveneris urbem.
perge modo atque hinc te reginae ad limina perfer.
namque tibi reduces socios classemque relatam 390
nuntio et in tutum versis Aquilonibus actam,
ni frustra augurium vani docuere parentes.
aspice bis senos laetantis agmine cycnos,
aetheria quos lapsa plaga lovis ales aperto
turbabat caelo; nunc terras ordine longo 395
aut capere aut captas iam despectare videntur :
ut reduces illi ludunt stridentibus alis
et coetu cinxere polum cantusque dedere,
haud aliter puppesque tuae pubesque tuorum
aut portum tenet aut pleno subit ostia velo. 400
perge modo et, qua te ducit via, derige gressum.'
Dixit et avertens rosea cervice refulsit,
ambrosiaeque comae divinum vertice odorem
spiravere ; pedes vestis defluxit ad imos ;
et vera incessu patuit dea. ille ubi matrem 405
agnovit tali fugientem est voce secutus :
'quid natum totiens, crudelis tu quoque, falsis
iudis imaginibus ? cur dextrae iungere dextram
non datur ac veras audire et reddere voces?'
taUbus incusat gressumque ad moenia tendit. 410
at Venus obscuro gradientis aere saepsit,
et multo nebulae circum dea fudit amictu,
cernere ne quis eos neu quis contingere posset
molirive moram aut veniendi poscere causas.
ipsa Paphum sublimis abit sedesque revisit 415
laeta suas, ubi templum iUi, centumque Sabaeo
ture calent arae sertisque recentibus halant
388-417 GMPR 389 damnant Rau Kvicala Ribbeck 396 aut
captas GMRy^bc^n : aut captus P^ : aut captos P^^y^ : acceptas c^
respectare P, primam litteram in rasura in margine despectare exhi-
bet 7 401 dirige ^/?^6nr 412 multum Gb^ Isidorus amictum
idem 413 neu] ne P^ possit GRybc^-n
AENEIDOS I
Corripuere viam interea, qua semita monstrat.
iamque ascendebant coUem, qui plurimus urbi
imminet adversasque aspectat desuper arces. 420
miratur molem Aeneas, magalia quondam,
miratur portas strepitumque et strata viarum.
instant ardentes Tyrii : pars ducere muros
molirique arcem et manibus subvolvere saxa,
pars optare locum tecto et concludere sulco; 425
iura magistratusque legunt sanctumque senatum.
hic portus alii effodiunt; hic alta theatris
fundamenta locant alii, immanisque columnas
rupibus excidunt, scaenis decora alta futuris.
qualis apes aestate nova per florea rura inium&l 430
exercet sub sole labor, cum gentis adultos'
educunt fetus, aut cum liquentia mella
stipant et dulci distendunt nectare cellas,
aut onera accipiunt venientum, aut agmine facto
ignavum fucos pecus a praesepibus arcent ; 435
fervet opus redolentque thymo fragrantia mella.
* o fortunati, quorum iam moenia surgunt ! '
Aeneas ait et fastigia suspicit urbis.
infert se saeptus nebula (mirabile dictu)
per medios, miscetque viris neque cernitur ulli. - 440
Lucus in urbe fuit media, laetissimus umbrae,
quo primum iactati undis et turbine Poeni
effodere loco signum, quod regia luno
monstrarat, caput acris equi ; sic nam fore bello
egregiam et facilem victu per saecula gentem. 445
418 GMPR ; 419-445 FMPR 420 spectant F^ : aspectant
F^yH^ 425 aptare R^tt praefert Henry 426 damnant Heyne
alii ^2^] a.\iSL]la.tai F Ribheck (qui etiam hinc e Nonit exemplaribus
legit) theatri MP-^^^c^-n D. Serv. Nonius 428 locant] petunt
F Ribbeck 429 alta] apta Bentley, qui autem ii. 448 confert 433
dulcis P^ 441 umbrae F^ Probus: umbra F^MPR^fbcn Serv.
444 sic nam FM'^Rd^b^ : signam M^P^y^ : signum 7^ deteriores pauci
P. VERGILI MARONIS
hic templum lunoni ingens Sidonia Dido
condebat, donis opulentum et numine divae,
aerea cui gradibus surgebant limina nexaeque
aere trabes, foribus cardo stridebat aenis.
hoc primum in luco nova res oblata timorem 450
leniit, hic primum Aeneas sperare salutem
ausus et adflictis melius confidere rebus.
namque sub ingenti lustrat dum singula templo
reginam opperiens, dum quae fortuna sit urbi
artificumque manus intra se operumque laborem 455
miratur, videt Iliacas ex ordine pugnas
bellaque iam fama totum vulgata per orbem,
Atridas Priamumque et saevum ambobus Achillem.
constitit et lacrimans ' quis iam locus' inquit 'Achate,
quae regio in terris nostri non plena laboris? 460
en Priamus. sunt hic etiam sua praemia laudi ;
sunt lacrimae rerum et mentem mortaUa tangunt.
solve metus ; feret haec aliquam tibi fama salutem.'
sic ait atque animum pictura pascit inani
multa gemens, largoque umectat flumine vultum. 465
namque videbat uti bellantes Pergama circum
hac fugerent Grai, premeret Troiana iuventus,
haq Phryges, instaret curru cristatus Achilles.
nec procul hinc Rhesi niveis tentoria velis
agnoscit lacrimans, primo quae prodita somno 470
Tydides multa vastabat caede cruentus,
ardentisque avertit equos in castra prius quam
pabula gustassent Troiae Xanthumque bibissent.
parte aUa fugiens amissis Troilus armis,
infelix puer atque impar congressus Achilli, 475
446-475 FMPR 448 nixaeque b^ deteriores pauci Probus, agno-
sdt D. Serv. -que om. ^tt, probai Kvicala 455 intra se c^ Madvig :
inter se FMPRybn Serv. Nonius : inter se . . . mirantur Peerlkamp :
intrans Ribbeck 458 Atridem Senecae {ep. 104) codices 469
nec F^ in rasitra MR : et P^ : haud P-'7 470 lacrimis 7^
AENEIDOS I
fertur equis curruque haeret resupinus inani,
lora tenens tamen ; huic cervixque comaeque trahuntur
per terram, et versa pulvis inscribitur hasta.
interea ad templum non aequae Palladis ibant
crinibus Iliades passis peplumque ferebant p,iiiiiO 480
suppliciter, tristes et tunsae pectora palmis; : f ;;
diva solo fixos oculos aversa tenebat.
ter circum Iliacos raptaverat Hectora muros
exanimumque auro corpus vendebat Achilles.
tum vero ingentem gemitum dat pectore ab imo, 485
ut spolia, ut currus, utque ipsum corpus amici
tendentemque manus Priamum conspexit inermis.
se quoque principibus permixtum agnovit Achivis,
Eoasque acies et nigri Memnonis arma.
ducit Amazonidum lunatis agmina peltis 490
Penthesilea furens mediisque in milibus ardet,
aurea subnectens exsertae cingula mammae
bellatrix, audetque viris concurrere virgo.
Haec dum Dardanio Aeneae miranda videntur,
dum stupet obtutuque haeret defixus in uno, 495
regina ad templum, forma pulcherrima Dido,
incessit magna iuvenum stipante caterva.
qualis in Eurotae ripis aut per iuga Cynthi
exercet Diana choros, quam mille secutae
hinc atque hinc glomerantur Oreades ; illa pharetram 500
fert umero gradiensque deas supereminet omnis
(Latonae tacitum pertemptant gaudia pectus) :
talis erat Dido, talem se laeta ferebat ,1 cijo liio oh\
per medios instans operi regnisque futuris. c;;c' < j .
tum foribus divae, media testudine templi, 505
saepta armis solioque alte subnixa resedit.
476-506 FMPR 488 agnoscit FRc, probat BentUy 50! dea
M^PR Henry 505 mediaemedia P^ : unde media e, ut media
nominativHS sif, Ribbeck
P. VERGILI MARONIS
iura dabat legesque viris, operumque laborem
partibus aequabat iustis aut sorte trahebat :
cum subito Aeneas concursu accedere magno
Anthea Sergestumque videt fortemque Cloanthum 510
Teucrorumque alios, ater quos aequore turbo
dispulerat penitusque alias avexerat oras.
obstipuit simul ipse, simul percussus Achates
laetitiaque metuque ; avidi coniungere dextras
ardebant ; sed res animos incognita turbat. 515
dissimulant et nube cava speculantur amicti
quae fortuna viris, classem quo litore linquant,
quid veniant ; cunctis nam lecti navibus ibant
orantes: veniam et templum clamore petebant. joup et
Postquam introgressi et coram data copia fandi, ' "520
maximus Ilioneus placido sic pectore coepit :
'o regina, novam cui condere luppiter urbem
iustitiaque dedit gentis frenare superbas,
Troes te miseri, ventis maria omnia vecti,
oramus: prohibe infandos a navibus ignis, 525
parce pio generi et propius res aspice nostras.
non nos aut ferro Libycos populare penatis
venimus, aut raptas ad litora vertere praedas ;
non ea vis animo nec tanta superbia victis.
est locus, Hesperiam Grai cognomine dicunt, 530
terra antiqua, potens armis atque ubere glaebae ;
Oenotri coluere viri ; nunc fama minores
Italiam dixisse ducis de nomine gentem.
hic cursus fuit,
cum subito adsurgens fluctu nimbosus Orion 535
in vada caeca tuHt penitusque procacibus Austrisiol n?.uJ
507-521 FMPR; 522-536 MPR 512 advexerat iW :
averterat Fy 513 perculsus MP^^y^^b^^ar 514 contingere 7^
518 cuncti FMR-fb^e-a Serv. lectis P^^R-f agnoscit Serv. 534
huc V deteriores quidant^ probat Henry
AENEIDOS I
perque undas superante salo perque invia saxa
dispulit; huc pauci vestris adnavimus oris.
quod genus hoc hominum ? quaeve hunc tam barbara morem
permittit patria ? hospitio prohibemur harenae ; 540
bella cient primaque vetant consistere terra.
si genus humanum et mortalia temnitis arma,
at sperate deos memores fandi atque nefandi.
rex erat Aeneas nobis, quo iustior alter
nec pietate fuit, nec bello maior et armis. 545
quem si fata virum servant, si vescitur aura
aetheria neque adhuc crudelibus occubat umbris,
non metus, officio nec te certasse priorem
paeniteat : sunt et Siculis regionibus urbes
armaque, Troianoque a sanguine clarus Acestes. 550
quassatam ventis liceat subducere classem
et silvis aptare trabes et stringere remos, v xjiul /
si datur Italiam sociis et rege recepto
tendere, ut Italiam laeti Latiumque petamus;
sin absumpta salus, et te, pater optime Teucrum, 555
pontus habet Libyae nec spes iam restat luli,
at freta Sicaniae saltem sedesque paratas,
unde huc advecti, regemque petamus Acesten.'
talibus Ilioneus ; cuncti simul ore fremebant .
Dardanidae. 560
Tum breviter Dido vultum demissa profatur :
*solvite corde metum, Teucri, secludite curas.
res dura et regni novitas me taHa cogunt
moliri et late finis custode tueri.
quis genus Aeneadum, quis Troiae nesciat urbem, 565
virtutesque virosque aut tanti incendia belli?
non obtunsa adeo gestamus pectora Poeni,
537-567 MPR 547 aeria Lachmann 548 nec] ne codex
Hamburgensis a manu 2 550 arvaque M Henry^ quod nescio an
Serv. legerit ad v. 549 ' arma latenter minatur ' commentatus.
P. VERGILI MARONIS
nec tam aversus equos Tyria Sol iungit ab urbe.
seu vos Hesperiam magnam Saturniaque arva
sive Erycis finis regemque optatis Acesten, 570
auxilio tutos dimittam opibusque iuvabo.
vultis et his mecum pariter considere regnis?! ^nsia j
urbem quam statuo, vestra est; subducite navis;
Tros Tyriusque mihi nullo discrimine agetur.
atque utinam rex ipse noto compulsus eodem 575
adforet Aeneas ! equidem per litora certos
dimittam et Libyae lustrare extrema iubebo,
si quibus eiectus silvis aut urbibus errat'
His animum arrecti dictis et fortis Achates
et pater Aeneas iamdudum erumpere nubem 580
ardebant. prior Aenean compellat Achates :
* nate dea, quae nunc animo sententia surgit ?
omnia tuta vides, classem sociosque receptos.
unus abest, medio in fluctu quem vidimus ipsi
summersum; dictis respondent cetera matris.' 585
vix ea fatus erat cum circumfusa repente
scindit se nubes et in aethera purgat apertum.
restitit Aeneas claraque in luce refulsit
os umerosque deo similis ; namque ipsa decoram
caesariem nato genetrix lumenque iuventae 590
purpureum et laetos oculis adflarat honores :
quale manus addunt ebori decus, aut ubi flavo
argentum Pariusve lapis circumdatur auro.
tum sic reginam adloquitur cunctisque repente
improvisus ait : ' coram, quem quaeritis, adsum, 595
Troius Aeneas, Libycis ereptus ab undis.
o sola infandos Troiae miserata labores,
568-585 MPR; 586-597 FMPR 572 pariter mecum P
574 agetur] habetur Nonms 578 urbibus] montibus deteriores
quidam Burmann 590 numenque F^ iuventa P 591
adflavit P^ 593 Pariusque P -<4cn)
AENEIDOS I
quae nos, reliquias Danaum, terraeque marisque
omnibus exhaustis iam casibus, omnium egenos,
urbe, domo socias, grates persolvere dignas 600
non opis est nostrae, Dido, nec quidquid ubique est
gentis Dardaniae, magnum quae sparsa per orbem.
di tibi, si qua pios respectant numina, si quid
usquam iustitia est et mens sibi conscia recti,
praemia digna ferant. quae te tam laeta tulerunt 605
saecula ? qui tanti talem genuere parentes ?
in freta dum fluvii current, dum montibus umbrae
lustrabunt convexa, polus dum sidera pascet,
semper honos nomenque tuum laudesque manebunt,
quae me cumque vocant terrae.' sic fatus amicum 610
Ilionea petit dextra laevaque Serestum,
post alios, fortemque Gyan fortemque Cloanthum.
Obstipuit primo aspectu Sidonia Dido,
casu deinde viri tanto, et sic ore locuta est :
'quis te, nate dea, per tanta pericula casus 615
insequitur ? quae vis immanibus applicat oris ?
tune ille Aeneas quem Dardanio Anchisae
alma Venus Phrygii genuit Simoentis ad undam ?
atque equidem Teucrum memini Sidona venire
finibus expulsum patriis, nova regna petentem 620
auxilio BeH ; genitor tum Belus opimam S'iA t^L'
vastabat Cyprum et victor dicione tenebat.
tempore iam ex illo casus mihi cognitus urbis
Troianae nomenque tuum regesque Pelasgi.
ipse hostis Teucros insigni laude ferebat 625
seque ortum antiqua Teucrorum a stirpe volebat.
598-611 FMPR ; 612-626 MPR 599 exhaustis F^ D. Serv. :
exhaustos cefen 604 iustitiae FM^^PR {teste Henry) bc.i Serv.
in lemmate, sed nominativum legisse vidctnr 605 ferent Jortin
608 lustrabunt, convexa interpungunt FP (teste Henry) Ribbeck,
agnoscit Serv. : lustra dabunt Heinsius pascit il/7' : poscet F 620
patris P'c^ 625 insignis P^ Z>, S^ri'. .-r ■ ... ..:.. .
VERG. .vrnS. Vi:»aoi',-^Ti oibNi^iib h
P. VERGILI MARONIS
quare agite, o tectis, iuvenes, succedite nostris.
me quoque per multos similis fortuna labores
iactatam hac demum voluit consistere terra.
non ignara mali miseris succurrere disco.' 630
sic memorat; simul Aenean in regia ducit
tecta, simul divum templis indicit honorem.
nec minus interea sociis ad litora mittit
viginti tauros, magnorum horrentia centum
terga suum, pinguis centum cum matribus agnos, 635
munera laetitiamque dii.
at domus interior regali splendida luxu
instruitur, mediisque parant convivia tectis :
arte laboratae vestes ostroque superbo,
ingens argentum mensis, caelataque in auro 640
fortia facta patrum, series longissima rerum
per tot ducta viros antiqua ab origine gentis.
Aeneas (neque enim patrius consistere mentem
passus amor) rapidum ad navis praemittit Achaten,
Ascanio ferat haec ipsumque ad moenia ducat; 645
omnis in Ascanio cari stat cura parentis.
munera praeterea Iliacis erepta ruinis
ferre iubet, pallam signis auroque rigentem
et circumtextum croceo velamen acantho,
ornatus Argivae Helenae, quos illa Mycenis, 650
Pergama cum peteret inconcessosque hymenaeos,
extulerat, matris Ledae mirabile donum ;
praeterea sceptrum, Ilione quod gesserat olim,
maxima natarum Priami, colloque monile
bacatum, et duplicem gemmis auroque coronam. 655
haec celerans iter ad navis tendebat Achates.
At Cytherea novas artis, nova pectore versat
627 653 il/Pi? ; 654 657 FMP/? 629 considere P7 636 dii
' non duhium est quin dii scripserit pro diei . . . quod imperitiores dei
legunt' A. Gelliusiyi. 14. 8 : dei codices, defendere conatur Henry : et dei
et dii et die agnoscit Serv. 642 antiquae MP^^fc^
AENEIDOS I
consilia, ut faciem mutatus et ora Cupido
pro dulci Ascanio veniat, donisque furentem
incendat reginam atque ossibus implicet ignem. 660
quippe domum timet ambiguam Tyriosque bilinguis,
urit atrox luno et sub noctem cura recursat.
ergo his aligerum dictis adfatur Amorem :
'nate, meae vires, mea magna potentia, solus,
nate, patris summi qui tela Typhoea temnis, 665
ad te confugio et supplex tua numina posco.
frater ut Aeneas pelago tuus omnia circum
litora iactetur odiis lunonis acerbae,
nota tibi, et nostro doluisti saepe dolore.
nunc Phoenissa tenet Dido blandisque moratur 670
vocibus, et vereor quo se lunonia vertant
hospitia : haud tanto cessabit cardine rerum.
quocirca capere ante doHs et cingere flamma
reginam meditor, ne quo se numine mutet,
sed magno Aeneae mecum teneatur amore. 675
qua facere id possis nostram nunc accipe mentem :
regius accitu cari genitoris ad urbem
Sidoniam puer ire parat, mea maxima cura,
dona ferens pelago et flammis restantia Troiae;
hunc ego sopitum somno super alta Cythera 680
aut super Idalium sacrata sede recondam,
ne qua scire dolos mediusve occurrere possit.
tu faciem illius noctem non amplius unam
falle dolo et notos pueri puer indue vultus,
ut, cum te gremio accipiet laetissima Dido 685
regalis inter mensas laticemque Lyaeum,
cum dabit amplexus atque oscula dulcia figet,
658-680 FMPR ; 681-684 MPR ; 685-687 GMPR 664 vulgo
potentia solus, interpungunt 668 iactaetur F^ : iacteturque
F^MR-ybcn Nonius Serv. acerbae] iniquae F^MP^Ry-b^cn
670 hunc F^MRybiT probat Deuticke 683, 684 verba noctem . . . dolo
parenthesi includit Deuticke
9»
P. VERGILI MARONIS
occultum inspires ignem fallasque veneno.'
paret Amor dictis carae genetricis, et alas
exuit et gressu gaudens incedit luli. 690
at Venus Ascanio placidam per membra quietem
inrigat, et fotum gremio dea tollit in altos
Idaliae lucos, ubi mollis amaracus illum
floribus et dulci aspirans complectitur umbra.
lamque ibat dicto parens et dona Cupido 695
regia portabat Tyriis duce laetus Achate.
cum venit, aulaeis iam se regina superbis
aurea composuit sponda mediamque locavit,
iam pater Aeneas et iam Troiana iuventus
conveniunt, stratoque super discumbitur ostro. 700
dant manibus famuli lymphas Cereremque canistris
expediunt tonsisque ferunt mantelia vilUs.
quinquaginta intus famulae, quibus ordine longam
cura penum struere et flammis adolere penatis ;
centum aliae totidemque pares aetate ministri, 705
qui dapibus mensas onerent et pocula ponant.
nec non et Tyrii per Hmina laeta frequentes
convenere, toris iussi discumbere pictis.
mirantur dona Aeneae, mirantur lulum, f
flagrantisque dei vultus simulataque verba, 710
pallamque et pictum croceo velamen acantho.
praecipue infelix, pesti devota futurae,
expleri mentem nequit ardescitque tuendo
Phoenissa, et pariter puero donisque movetur.
ille ubi complexu Aeneae colloque pependit 715
et magnum falsi implevit genitoris amorem,
reginam petit. haec oculis, haec pectore toto •
688-717 GMPR 700,709-716, 701-708 hoc ordine exhibet M
701 famulae MPy^ 703 longam Charisitts agnoscit A. Gellitts: longo
codices Serv. 706 onerant . . . ponunt GR 708 plenins post
convenere interpungit Deuticke (189 1) qui Petron. 21 conjfcii, fortasse
recte
AENEIDOS I
haeret et interdum gremio fovet inscia Dido
insidat quantus miserae deus. at memor ille
matris Acidaliae paulatim abolere Sychaeum 720
incipit et vivo temptat praevertere amore
iam pridem resides animos desuetaque corda.
Postquam prima quies epuHs mensaeque remotae,
crateras magnos statuunt et vina coronant.
fit strepitus tectis vocemque per ampla volutant 725
atria ; dependent lychni laquearibus aureis _ . ^ .
incensi et noctem flammis funalia vincunt.
hic regina gravem gemmis auroque poposcit
implevitque mero pateram, quam Belus et omnes
a Belo sohti ; tum facta silentia tectis : 730
' luppiter, hospitibus riam te dare iura loquuntur,
hunc laetum Tyriisque diem Troiaque profectis
esse velis, nostrosque huius meminisse minores.
adsit laetitiae Bacchus dator et bona luno ;
et vos, o coetum, Tyrii, celebrate faventes.' 735
dixit et in mensam laticum libavit honorem
primaque, libato, summo tenus attigit ore;
tum Bitiae dedit increpitans; ille impiger hausit
spumantem pateram et pleno se proluit auro ;
post alii proceres. cithara crinitus lopas 740
personat aurata, docuit quem maximus Atlas.
hic canit errantem lunam solisque labores,
unde hominum genus et pecudes, unde imber et ignes,
Arcturum pluviasque Hyadas geminosque Triones ;
quid tantum Oceano properent se tingere soles 745
hiberni, vel quae tardis mora noctibus obstet
ingeminant plausu Tyrii, Troesque sequuntur.
nec non et vario noctem sermone trahebat
718-722 GMPR ; 723-748 -MPi? 719 insideat GRct: agnoscit
D. Serv. : insidiat y^ 724 magnos] laeti Nonius e vii. 147 725
fit] id 7^ : \i b deteriores qutdam Serv. Ribbeck 729 qua Valla 741
quem] quae y^-n'^ commendat Serv.
AENEIDOS I
infelix Dido longumque bibebat amorem,
multa super Priamo rogitans, super Hectore multa; 750
nunc quibus Aurorae venisset filius armis,
nunc quales Diomedis equi, nunc quantus Achilles.
* immo age et a prima dic, hospes, origine nobis
insidias ' inquit ' Danaum casusque tuorum
erroresque tuos ; nam te iam septima portat 755
omnibus errantem terris et fluctibus aestas.'
749-756 MPR 755-756 nam te . . . aestas secludit Rihbeck
P. VERGILI MARONIS
AENEIDOS
LIBER II
CoNTicvERE omnes intentique ora tenebant.
inde toro pater Aeneas sic orsus ab alto :
' infandum, regina, iubes renovare dolorem,
Troianas ut opes et lamentabile regnum
eruerint Danai, quaeque ipse miserrima vidi 5
et quorum pars magna fui. quis talia fando
Myrmidonum Dolopumve aut duri miles Vlixi
temperet a lacrimis? et iam nox umida caelo
praecipitat suadentque cadentia sidera somnos.
sed si tantus amor casus cognoscere nostros 10
et breviter Troiae supremum audire laborem,
quamquam animus meminisse horret luctuque refugit,
incipiam.
Fracti bello fatisque repulsi
ductores Danaum tot iam labentibus annis
instar montis equum divina Palladis arte 15
aedificant, sectaque intexunt abiete costas ;
votum pro reditu simulant; ea fama vagatur.
huc delecta virum sortiti corpora furtim
includunt caeco lateri penitusque cavernas
ingentis uterumque armato milite complent. 20
1-20 MPR 3-6 post dolorem puncto, post fui cotnmate
distinguimt alii
P. VERGILI MARONIS
Est in conspectu Tenedos, notissima fama
insula, dives opum Priami dum regna manebant,
nunc tantum sinus et statio male fida carinis :
huc se provecti deserto in litore condunt.
nos abiisse rati et vento petiisse Mycenas. 25
ergo omnis longo solvit se Teucria luctu :
panduntur portae, iuvat ire et Dorica castra
desertosque videre locos litusque relictum :
hic Dolopum manus, hic saevus tendebat Achilles ;
classibus hic locus, hic acie certare solebant. 30
pars stupet innuptae donum exitiale Minervae
et molem mirantur equi ; primusque Thymoetes
duci intra muros hortatur et arce locari,
sive dolo seu iam Troiae sic fata ferebant.
at Capys, et quorum melior sententia menti, 35
aut pelago Danaum insidias suspectaque dona
praecipitare iubent subiectisque urere flammis,
aut terebrare cavas uteri et temptare latebras.
scinditur incertum studia in contraria vulgus.
Primus ibi ante omnis magna comitante caterva 40
Laocoon ardens summa decurrit ab arce,
et procul ' o miseri, quae tanta insania, cives ?
creditis avectos hostis ? aut ulla putatis
dona carere dolis Danaum ? sic notus VHxes ?
aut hoc inclusi Hgno occultantur Achivi, 45
aut haec in nostros fabricata est machina muros,
inspectura domos venturaque desuper urbi,
aut aliquis latet error ; equo ne credite, Teucri.
quidquid id est, timeo Danaos et dona ferentis.'
sic fatus validis ingentem viribus hastam 50
in latus inque feri curvam compagibus alvum
21-51 MPR 30 acies 'fbcmir Serv. 37 iubet P^7 Nonius
subiectisue Heyne, quod etiam ' antiqua exemplaria ' legisse testatur
Serv. 38 utero P^ Pompeius
AENEIDOS II
contorsit. stetit illa tremens, uteroque recusso
insonuere cavae gemitumque dedere cavernae.
et, si fata deum, si mens non laeva fuisset,
impulerat ferro Argolicas foedare latebras, 55
Troiaque nunc staret, Priamique arx alta maneres.
Ecce, manus iuvenem interea post terga revinctum
pastores magno ad regem clamore trahebant
Dardanidae, qui se ignotum venientibus ultro,
hoc ipsum ut strueret Troiamque aperiret Achivis, 60
obtulerat, fidens animi atque in utrumque paratus,
seu versare dolos seu certae occumbere morti.
undique visendi studio Troiana iuventus
circumfusa ruit certantque inludere capto.
accipe nunc Danaum insidias et crimine ab uno 65
disce omnis.
namque ut conspectu in medio turbatus, inermis,
constitit atque oculis Phrygia agmina circumspexit :
' heu, quae me tellus ' inquit ' quae me aequora possunt
accipere? aut quid iam misero mihi denique restat, 70
cui neque apud Danaos usquam locus, et super ipsi
Dardanidae infensi poenas cum sanguine poscunt?'
quo gemitu conversi animi compressus et omnis
impetus. hortamur fari quo sanguine cretus,
quidve ferat ; memoret quae sit fiducia capto. 75
[ille haec deposita tandem formidine fatur :]
* Cuncta equidem tibi, rex, fuerit quodcumque, fatebor
vera,' inquit; 'neque me Argolica de gente negabo;
hoc primum ; nec, si miserum fortuna Sinonem
finxit, vanum etiam mendacemque improba finget. 80
52-72 MPR ; 73-79 MP; 80 MPV 56 staret M Canomcianus,
agnoscit Serv.: stares PR-^bcn grantmatici : maneret M"^ Mentelianus 1
Canonicianus 59 qui§ Serv. 62 versare dolo b Nonius Serv. ad
hunc locum certe MP^^b occurrere P^ 65 crimen tt Donatus
75 quive fuat, memores Ribbeck 76 = iii. 61.2 om. M^P-yb 77
fuerint quaecunque P^ (teste Henry) y^^c^mtr
P. VERGILI MARONIS
fando aliquod si forte tuas pervenit ad auris
Belidae nomen Palamedis et incluta fama
gloria, quem falsa sub proditione Pelasgi
insontem infando indicio, quia bella vetabat,
demisere neci, nunc cassum lumine lugent : 85
illi me comitem et consanguinitate propinquum
pauper in arma pater primis huc misit ab annis.
dum stabat regno incolumis regumque vigebat
conciliis, et nos aliquod nomenque decusque
gessimus. invidia postquam pellacis Vlixi 90
(haud ignota loquor) superis concessit ab oris,
adflictus vitam in tenebris luctuque trahebam
et casum insontis mecum indignabar amici.
nec tacui demens et me, fors si qua tulisset,
si patrios umquam remeassem victor ad Argos, 95
promisi ultorem et verbis odia aspera movi.
hinc mihi prima mali labes, hinc semper Vlixes
criminibus terrere novis, hinc spargere voces
in vulgum ambiguas et quaerere conscius arma.
nec requievit enim, donec Calchante ministro — 100
sed quid ego haec autem nequiquam ingrata revolvo,
quidve moror? si omnis uno ordine habetis Achivos,
idque audire sat est, iamdudum sumite poenas :
hoc Ithacus velit et magno mercentur Atridae.'
Tum vero ardemus scitari et quaerere causas, 105
ignari scelerum tantorum artisque Pelasgae.
prosequitur pavitans et ficto pectore fatur :
'Saepe fugam Danai Troia cupiere reh*cta
moliri et longo fessi discedere bello ;
fecissentque utinam ! saepe illos aspera ponti iio
S1-105MPV; 106-110 il/P 81 aliquid «'^^''cTr 88 regumque]
regnumque P {teste Henry) d^b^ir 89 consiliis V^hc^tt 90 pellacis
M^fd^b^^c testantur Velius Longus Donatus Serv. : fallacis Py^a^mir
101-103 interpunxit Vahlen : vulgo revolvo? quidve moror, si . . . est ?
105 casus P^ Ribbeck
AENEIDOS II
interclusit hiems et terruit Auster euntis.
praecipue cum iam hic trabibus contextus acernis
staret equus toto sonuerunt aethere nimbi.
suspensi Eurypylum scitatum oracula Phoebi
mittimus, isque adytis haec tristia dicta reportat : 115
"sanguine placastis ventos et virgine caesa,
cum primum IHacas, Danai, venistis ad oras :
sanguine quaerendi reditus animaque Htandum
Argolica." vulgi quae vox ut venit ad auris,
obstipuere animi geHdusque per ima cucurrit 120
ossa tremor, cui fata parent, quem poscat ApoHo.
hic Ithacus vatem magno Calchanta tumultu
protrahit in medios ; quae sint ea numina divum
flagitat. et mihi iam multi crudele canebant
artificis scelus, et taciti ventura videbant. 125
bis quinos silet ille dies tectusque recusat
prodere voce sua quemquam aut opponere morti.
vix tandem, magnis Ithaci clamoribus actus,
composito rumpit vocem et me destinat arae.
adsensere omnes et, quae sibi quisque timebat, 130
unius in miseri exitium conversa tulere.
iamque dies infanda aderat ; mihi sacra parari
et salsae fruges et circum tempora vittae.
eripui, fateor, leto me et vincula rupi,
Hmosoque lacu per noctem obscurus in ulva 135
deHtui dum vela darent, si forte dedissent.
nec mihi iam patriam antiquam spes uUa videndi,
nec dulcis natos exoptatumque parentem,
quos ilH fors et poenas ob nostra reposcent
111-139MP 114 5c\isii\xm M^^y^aWar Nonius Chansius, agnoscit
Serv. : scitantum aut -em M^ : scitantem Py^b^ Serv. 121 cui]
quid Peerlkamp paret Batavus ignotus., Madvig 125 taciti]
pavidi Schrader 129 rupit M 130 timebant 7^«^^ agnoscit
D. Serv. 136 darent si forte coniunxit Heyne 138 dulcis]
duplicis P^ Ribbeck, agnoscit Serv.
P. VERGILI MARONIS
effugia, et culpam hanc miserorum morte piabunt. 140
quod te per superos et conscia numina veri,
per si qua est quae restet adhuc mortalibus usquam
intemerata fides, oro, miserere laborum
tantorum, miserere animi non digna ferentis.'
Hic lacrimis vitam damus et miserescimus ultro. 145
ipse viro primus manicas atque arta levari
vincla iubet Priamus dictisque ita fatur amicis :
'quisquis es (amissos hinc iam obliviscere Graios)
noster eris ; mihique haec ^dissere vera roganti :
quo molem hanc immanis equi statuere? quis auctor? 150
quidve petunt ? quae religio ? aut quae machina belli ? '
dixerat. ille dolis instructus et arte Pelasga
sustulit exutas vinclis ad sidera palmas :
* vos aeterni ignes, et non violabile vestrum
testor numen,' ait, 'vos arae ensesque nefandi, 155
quos fugi, vittaeque deum, quas hostia gessi :
fas mihi Graiorum sacrata resolvere iura,
fas odisse viros atque omnia ferre sub auras,
si qua tegunt ; teneor patriae nec legibus ullis.
tu modo promissis maneas servataque serves 160
Troia fidem, si vera feram, si magna rependam.
omnis spes Danaum et coepti fiducia belli
Palladis auxiliis semper stetit. impius ex quo
Tydides sed enim scelerumque inventor Vlixes
fatale adgressi sacrato avellere templo 165
Palladium caesis summae custodibus arcis
corripuere sacram effigiem manibusque cruentis
virgineas ausi divae contingere vittas :
ex illo fluere ac retro sublapsa referri
spes Danaum, fractae vires, aversa deae mens. 170
140-157 MP; 158-169 71/PF; i^oFMPV 142 r estat M^bit
umquam M 154 vestrum] Vestae Markland 170 spes]
res Kvicala
AENEIDOS II
nec dubiis ea signa dedit Tritonia monstris.
vix positum castris simulacrum : arsere coruscae
luminibus flammae arrectis, salsusque per artus
sudor iit, terque ipsa solo (mirabile dictu)
emicuit parmamque ferens hastamque trementem. 1^5
extemplo temptanda fuga canit aequora Calchas, .j-iijs?
nec posse Argolicis exscindi Pergama telis
omina ni repetant Argis numenque reducant
quod pelago et curvis secum avexere carinis.
et nunc quod patrias vento petiere Mycenas, 180
arma deosque parant comites pelagoque remenso
improvisi aderunt. ita digerit omina Calchas.
hanc pro Palladio moniti, pro numine laeso
effigiem statuere, nefas quae triste piaret.
hanc tamen immensam Calchas attollere molem 185
roboribus textis caeloque educere iussit,
ne recipi portis aut duci in moenia posset,
neu populum antiqua sub reHgione tueri.
nam si vestra manus violasset dona Minervae,
tum magnum exitium (quod di prius omen in ipsum 190
convertant !) Priami imperio Phrygibusque futurum;
sin manibus vestris vestram ascendisset in urbem,
ultro Asiam magno Pelopea ad moenia bello
venturam et nostros ea fata manere nepotes.'
Tahbus insidiis periurique arte Sinonis 195
credita res, captique doHs lacrimisque coactis
quos neque Tydides nec Larisaeus AchiUes,
non anni domuere decem, non miHe carinae.
Hic aHud maius miseris multoque tremendum
obicitur magis atque improvida pectora turbat. 200
Laocoon, ductus Neptuno sorte sacerdos,
1^1-183 FMPV; 184-198 FMP; 199-201 MP 173 ^ Probo
sane displicet salsus sudor' D. Serv. caldusque Kvicala, alii alia
frustra temptaverunt 178 omnia 7^«%^ 187 possit FMa^b^cir
196 coacti 7^ Nonius 201 Neptuni Py^
P. VERGILI MARONIS
sollemnis taurum ingentem mactabat ad aras.
ecce autem gemini a Tenedo tranquilla per alta
(horresco referens) immensis orbibus angues
incumbunt pelago pariterque ad litora tendunt; 205
pectora quorum inter fluctus arrecta iubaeque
sanguineae superant undas ; pars cetera pontum
pone legit sinuatque immensa volumine terga.
fit sonitus spumante salo ; iamque arva tenebant
ardentisque oculos suffecti sanguine et igni 210
sibila lambebant linguis vibrantibus ora.
diffugimus visu exsangues. illi agmine certo
Laocoonta petunt; et primum parva duorum
corpora natorum serpens amplexus uterque
implicat et miseros morsu depascitur artus; 215
post ipsum auxilio subeuntem ac tela ferentem
corripiunt spirisque ligant ingentibus ; et iam
bis medium amplexi, bis coUo squamea circum
terga dati superant capite et cervicibus altis.
ille simul manibus tendit divellere nodos 220
perfusus sanie vittas atroque veneno,
clamores simul horrendos ad sidera tollit :
qualis mugitus, fugit cum saucius aram
taurus et incertam excussit cervice securim.
at gemini lapsu delubra ad summa dracones 225
effugiunt saevaeque petunt Tritonidis arcem,
sub pedibusque deae clipeique sub orbe teguntur.
tum vero tremefacta novus per pectora cunctis
insinuat pavor, et scelus expendisse merentem
Laocoonta ferunt, sacrum qui cuspide robur 230
laeserit et tergo sceleratam intorserit hastam.
ducendum ad sedes simulacrum orandaque divae
numina conclamant.
202-233 -MP 226 diflfugiunt M^ probat Deuticke
AENEIDOS II
dividimus muros et moenia pandimus urbis.
accingunt omnes operi pedibusque rotarum 235
subiciunt lapsus, et stuppea vincula collo
intendunt : scandit fatalis machina muros
feta armis. pueri circum innuptaeque puellae
sacra canunt funemque manu contingere gaudent :
illa subit mediaeque minans inlabitur urbi. 240
o patria, o divum domus Ilium et incluta bello
moenia Dardanidum ! quater ipso in limine portae
substitit atque utero sonitum quater arma dedere ;
instamus tamen immemores caecique furore
et monstrum infelix sacrata sistimus arce. 245
tunc etiam fatis aperit Cassandra futuris
ora dei iussu non umquam credita Teucris.
nos delubra deum miseri, quibus ultimus esset
ille dies, festa velamus fronde per urbem.
Vertitur interea caelum et ruit Oceano nox 250
involvens umbra magna terramque polumque
Myrmidonumque dolos ; fusi per moenia Teucri
conticuere; sopor fessos complectitur artus.
et iam Argiva phalanx instructis navibus ibat
a Tenedo tacitae per amica silentia lunae 255
litora nota petens, flammas cum regia puppis
extulerat, fatisque deum defensus iniquis
inclusos utero Danaos et pinea furtim
laxat claustra Sinon. illos patefactus ad auras
reddit equus, laetique cavo se robore promunt 260
Thessandrus Sthenelusque duces et dirus Vlixes,
demissum lapsi per funem, Acamasque Thoasque
Pelidesque Neoptolemus primusque Machaon
et Menelaus et ipse doli fabricator Epeos.
234-253 MP ; 254-264 FMP 235 accingunt se Mdhly
251 umbram 7^ magnam Py^ 260 produnt tt probat Kvicala
261 dirus] divus F^ Charisius : dius Macrobius
P. VERGILI MARONIS
invadunt urbem somno vinoque sepultam ; 265
caeduntur vigiles, portisque patentibus omnis
accipiunt socios atque agmina conscia iungunt.
Tempus erat quo prima quies mortalibus aegris
incipit et dono divum gratissima serpit.
in somnis, ecce, ante oculos maestissimus Hector 270
visus adesse mihi largosque eifundere fletus,
raptatus bigis ut quondam, aterque cruento
pulvere perque pedes traiectus lora tumentis.
ei mihi, qualis erat, quantum mutatus ab illo
Hectore qui redit exuvias indutus Achilli, 27«;
vel Danaum Phrygios iaculatus puppibus ignis ;
squalentem barbam et concretos sanguine crinis
vulneraque illa gerens, quae circum plurima muros
accepit patrios. ultro flens ipse videbar
compellare virum et maestas expromere voces : 280
* o lux Dardaniae, spes o fidissima Teucrum,
quae tantae tenuere morae ? quibus Hector ab oris
exspectate venis? ut te post multa tuorum
funera, post varios hominumque urbisque labores
defessi aspicimus ! quae causa indigna serenos 285
foedavit vultus ? aut cur haec vulnera cerno ? '
ille nihil, nec me quaerentem vana moratur,
sed graviter gemitus imo de pectore ducens,
'heu fuge, nate dea, teque his' ait 'eripe flammis.
hostis habet muros ; ruit alto a culmine Troia. 290
sat patriae Priamoque datum : si Pergama dextra
defendi possent, etiam hac defensa fuissent.
sacra suosque tibi commendat Troia penatis ;
hos cape fatorum comites, his moenia quaere
magna, pererrato statues quae denique ponto.' 295
sic ait et manibus vittas Vestamque potentem
265 287 FMP; 288 296 FMPV 290 alta D'Orville Wagner
alii 294, 295 vulgo post quaere disiinguitur
AENEIDOS II
aeternumque adytis effert penetralibus ignem.
Diverso interea miscentur moenia luctu,
et magis atque magis, quamquam secreta parentis
Anchisae domus arboribusque obtecta recessit, 300
clarescunt sonitus armorumque ingruit horror.
excutior somno et summi fastigia tecti
ascensu supero atque arrectis auribus asto :
in segetem veluti cum flamma furentibus Austris
incidit, aut rapidus montano flumine torrens 305
sternit agros, sternit sata laeta boumque labores
praecipitisque trahit silvas : stupet inscius alto
accipiens sonitum saxi de vertice pastor.
tum vero manifesta fides, Danaumque patescunt
insidiae. iam Deiphobi dedit ampla ruinam 310
Volcano superante domus, iam proximus ardet
Vcalegon ; Sigea igni freta lata relucent.
exoritur clamorque virum clangorque tubarum.
arma amens capio ; nec sat rationis in armis,
sed glomerare manum bello et concurrere in arcem 315
cum sociis ardent animi; furor iraque mentem
praecipitat, pulchrumque mori succurrit in armis.
Ecce autem telis Panthus elapsus Achivum,
Panthus Othryades, arcis Phoebique sacerdos,
sacra manu victosque deos parvumque nepotem 320
ipse trahit cursuque amens ad limina tendit.
' quo res summa loco, Panthu ? quam prendimus arcem ? '
vix ea fatus eram gemitu cum talia reddit :
'venit summa dies et ineluctabile tempus
Dardaniae. fuimus Troes, fuit Ilium et ingens 325
gloria Teucrorum; ferus omnia luppiter Argos
297-309 FMPV; 310-313 MPV; 314-326 MP 299 et] at
M^ 306 boum] hominum v 307 stupet] sedet Quintilianus
311 Volcanesuperante P : unde ecsuperante Ribbeck 317 prae-
cipitat P7I : praecipitant Mabc Serv. edd. plerique 321 ^ legituf
et cursum' Sa-v. 322 quam] qua Burmann - -. - ,
VERG. 10
P. VERGILI MARONIS
transtulit ; incensa Danai dominantur in urbe.
arduus armatos mediis in moenibus astans
fundit equus victorque Sinon incendia miscet
insultans. portis alii bipatentibus adsunt, 330
milia quot magnis umquam venere Mycenis ;
obsedere alii telis angusta viarum
oppositis ; stat ferri acies mucrone corusco
stricta, parata neci ; vix primi proelia temptant
portarum vigiles et caeco Marte resistunt' 335
talibus Othryadae dictis et numine divum
in flammas et in arma feror, quo tristis Erinys
quo fremitus vocat et sublatus ad aethera clamor.
addunt se socios Rhipeus et maximus armis
Epytus, oblati per lunam, Hypanisque Dymasque 340
et lateri adglomerant nostro, iuvenisque Coroebus
Mygdonides — illis ad Troiam forte diebus
venerat insano Cassandrae incensus amore
et gener auxilium Priamo Phrygibusque ferebat,
infelix qui non sponsae praecepta furentis 345
audierit !
quos ubi confertos audere in proeHa vidi,
incipio super his : ' iuvenes, fortissima frustra
pectora, si vobis audendi extrema cupido
certa sequi, quae sit rebus fortuna videtis; 350
excessere omnes adytis arisque relictis
di quibus imperium hoc steterat ; succurritis urbi
incensae : moriamur et in media arma ruamus.
una salus victis nullam sperare salutem.'
sic animis iuvenum furor additus. inde, lupi ceu 355
raptores atra in nebula, quos improba ventris
327-356 MP 332 alii] illi Kloucek 333 oppositi ^V^c^
non legi potest P 347 ardere Gronovius 349, 350 audendi
My^a^rir^ agnoscunt Serv. Donatus : auden P : audentem 'fa^hir^
praefert Serv. : audendi . . . certa sedet Baehrens Deuticke : audendi . . .
certast qui 5a66a^m .nu-u^ ;ii/p ^miiijp^sae ' •
AENEIDOS II
exegit caecos rabies catulique relicti
faucibus exspectant siccis, per tela, per hostis
vadimus haud dubiam in mortem mediaeque tenemus
urbis iter; nox atra cava circumvolat umbra. 360
quis cladem illius noctis, quis funera fando
expHcet aut possit lacrimis aequare labores?
urbs antiqua ruit multos dominata per annos ;
plurima perque vias sternuntur inertia passim
corpora perque domos et religiosa deorum 365
limina. nec soli poenas dant sanguine Teucri;
quondam etiam victis redit in praecordia virtus
victoresque cadunt Danai. crudelis ubique
luctus, ubique pavor et plurima mortis imago.
Primus se Danaum magna comitante caterva 370
Androgeos offert nobis, socia agmina credens
inscius, atque ultro verbis compellat amicis :
* festinate, viri ! nam quae tam sera moratur
segnities ? alii rapiunt incensa feruntque
Pergama : vos celsis nunc primum a navibus itis ? ' 375
dixit, et extemplo (neque enim responsa dabantur
fida satis) sensit medios delapsus in hostis.
obstipuit retroque pedem cum voce repressit.
improvisum aspris veluti qui sentibus anguem
pressit humi nitens trepidusque repente refugit 380
attoUentem iras et caerula colla tumentem,
haud secus Androgeos visu tremefactus abibat.
inruimus densis et circumfundimur armis,
ignarosque loci passim et formidine captos
sternimus. aspirat primo Fortuna labori. 385
atque hic successu exsultans animisque Coroebus
'o socii, qua prima' inquit 'fortuna salutis
357-387 MP 360 nox . . . umbra uncis secludit Ribbeck
381 ira se Mdhly 383 circumfundimur MYab^c^ : circumfundimus
a'6 V : circumfudimus PY 387 quae MyW agnoscit Serv.
10*
P. VERGILI MARONIS
monstrat iter, quaque ostendit se dextra, sequamur :
mutemus clipeos Danaumque insignia nobis
aptemus. dolus an virtus, quis in hoste requirat ? 390
arma dabunt ipsi.' sic fatus deinde comantem
Androgeo galeam clipeique insigne decorum
induitur laterique Argivum accommodat ensem.
hoc Rhipeus, hoc ipse Dymas omnisque iuventus ; :,
laeta facit : spoUis se quisque recentibus armat. 395
vadimus immixti Danais haud numine nostro
multaque per caecam congressi proelia noctem
conserimus, multos Danaum demittimus Orco.
diifugiunt alii ad navis et Utora cursu
fida petunt; pars ingentem formidine turpi 400
scandunt rursus equum et nota conduntur in alvo.
Heu nihil invitis fas quemquam fidere divis !
ecce trahebatur passis Priameia virgo
crinibus a templo Cassandra adytisque Minervae
ad caelum tendens ardentia lumina frustra, 405
lumina, nam teneras arcebant vincula palmas.
non tuHt hanc speciem furiata mente Coroebus
et sese medium iniecit periturus in agmen.
consequimur cuncti et densis incurrimus armis.
hic primum ex alto delubri culmine teHs 410
nostrorum obruimur oriturque miserrima caedes
armorum facie et Graiarum errore iubarum.
tum Danai gemitu atque ereptae virginis ira
undique collecti invadunt, acerrimus Aiax
et gemini Atridae Dolopumque exercitus omnis; 415
adversi rupto ceu quondam turbine venti
confligunt, Zephyrusque Notusque et laetus Eois
Eurus equis ; stridunt silvae saevitque tridenti
388-418 MP 392 Androgei codd. Serv. : sed vi. 20 gene-
tivum Graecum tesiantur Serv. Priscianus Charisius 396 immixtis
M^ nomine 7^«!^ : momine proponit Deuticke 398 dimittimus
MP-i^bH^n
AENEIDOS II
spumeus atque imo Nereus ciet aequora fundo.
illi etiam, si quos obscura nocte per umbram 420
fudimus insidiis totaque agitavimus urbe,
apparent; primi clipeos mentitaque tela
agnoscunt atque ora sono discordia signant.
ilicet obruimur numero ; primusque Coroebus
Penelei dextra divae armipotentis ad aram 425
procumbit; cadit et Rhipeus, iustissimus unus
qui fuit in Teucris et servantissimus aequi
(dis aliter visum) ; pereunt Hypanisque Dymasque
confixi a sociis ; nec te tua plurima, Panthu,
labentem pietas nec Apollinis infula texit. 430
Iliaci cineres et flamma extrema meorum,
testor, in occasu vestro nec tela nec ullas
vitavisse vices, Danaum et, si fata fuissent
ut caderem, meruisse manu. divellimur inde,
Iphitus et Pelias mecum (quorum Iphitus aevo 435
iam gravior, Pelias et vulnere tardus VHxi),
protinus ad sedes Priami clamore vocati.
hic vero ingentem pugnam, ceu cetera nusquam
bella forent, nuUi tota morerentur in urbe,
sic Martem indomitum Danaosque ad tecta ruentis 440
cernimus obsessumque acta testudine limen.
haerent parietibus scalae postisque sub ipsos
nituntur gradibus clipeosque ad tela sinistris
protecti obiciunt, prensant fastigia dextris.
Dardanidae contra turris ac tota domorum ^45
culmina convellunt; his se, quando ultima cernunt,
extrema iam in morte parant defendere telis ;
419-436 MP ; 437-447 FMP 422 primi sed littera inter i et
m erasa P : unde Priami Ribbeck 433 vulgo vices Danaum interpun-
gunt : Danaum fata coniungit Nettleship 434 etiam manum invenit
Donatus 443 ac tela F^MP^a^ agnoscit D. Serv. : ad tecta F^
445 tota P^7^ agnoscit D. Serv. : tuta a : tecta F^My^^bcn Priscianus
Serv. : tcta P^
P. VERGILI MARONIS
auratasque trabes, veterum decora alta parentum,
devolvunt; alii strictis mucronibus imas
obsedere fores, has servant agmine denso. 450
instaurati animi regis succurrere tectis
auxilioque levare viros vimque addere victis.
Limen erat caecaeque fores et pervius usus
tectorum inter se Priami, postesque relicti
a tergo, infelix qua se, dum regna manebant, 455
saepius Andromache ferre incomitata solebat
ad soceros et avo puerum Astyanacta trahebat.
evado ad summi fastigia culminis, unde
tela manu miseri iactabant inrita Teucri.
turrim in praecipiti stantem summisque sub astra 460
eductam tectis, unde omnis Troia videri
et Danaum solitae naves et Achaica castra,
adgressi ferro circum, qua summa labantis
iuncturas tabulata dabant, convellimus altis
sedibus impulimusque ; ea lapsa repente ruinam 465
cum sonitu trahit et Danaum super agmina late
incidit. ast alii subeunt, nec saxa nec ullum
telorum interea cessat genus.
Vestibulum ante ipsum primoque in limine Pyrrhus
exsultat teHs et luce coruscus aena; 470
qualis ubi in lucem coluber mala gramina pastus,
frigida sub terra tumidum quem bruma tegebat,
nunc, positis novus exuviis nitidusque iuventa,
lubrica convolvit sublato pectore terga
arduus ad solem, et linguis micat ore trisulcis. 475
una ingens Periphas et equorum agitator Achillis,
armiger Automedon, una omnis Scyria pubes
448-468 FMP; 469 il/P; 470-477 MPV 448 alta FW7V6nr
Priscianus : illa F^Py^ (?) a^ Ribbeck 450 as servant P^ : asser-
vant y^ agnosdt Serv. 455 dum] ' a/iV cum legunV Serv. 462 Achaia
Fc^ 465 ea lapsa] elapsa P^ya Ribbeck repente] ruente P^
ruina M^ 474 convolvens V^ : convolvent V^ ut videtur
AENEIDOS II
succedunt tecto et flammas ad culmina iactant.
ipse inter primos correpta dura bipenni
limina perrumpit postisque a cardine vellit 480
aeratos; iamque excisa trabe firma cavavit
robora et ingentem lato dedit ore fenestram.
apparet domus intus et atria longa patescunt ;
apparent Priami et veterum penetralia regum,
armatosque vident stantis in limine primo. 485
at domus interior gemitu miseroque tumultu
miscetur, penitusque cavae plangoribus aedes
femineis ululant; ferit aurea sidera clamor.
tum pavidae tectis matres ingentibus errant
amplexaeque tenent postis atque oscula figunt. 490
instat vi patria Pyrrhus ; nec claustra nec ipsi
custodes sufferre valent ; labat ariete crebro
ianua, et emoti procumbunt cardine postes.
fit via vi ; rumpunt aditus primosque trucidant
immissi Danai et late loca milite complent. 495
non sic, aggeribus ruptis cum spumeus amnis
exiit oppositasque evicit gurgite moles,
fertur in arva furens cumulo camposque per omnis
cum stabulis armenta trahit. vidi ipse furentem
caede Neoptolemum geminosque in Hmine Atridas, 500
vidi Hecubam centumque nurus Priamumque per aras
sanguine foedantem quos ipse sacraverat ignis.
quinquaginta ilH thalami, spes ampla nepotum,
barbarico postes auro spoHisque superbi
procubuere ; tenent Danai qua deficit ignis. 505
Forsitan et Priami fuerint quae fata requiras.
urbis uti captae casum convulsaque vidit
Hmina tectorum et medium in penetraHbus hostem,
478-496 MPV; 497-508 MP 497 exit c Lachmann
498 furens] ruens Dawes 503 spesam . . . P: spes ampla 7 in
textu, probat Ribbeck : spes tanta My in margine abcn Serv. 508
mediis P^^V agnoscit Serv.
P. VERGILI MARONIS
arma diu senior desueta trementibus aevo
circumdat nequiquam umeris et inutile ferrum 510
cingitur, ac densos fertur moriturus in hostis.
aedibus in mediis nudoque sub aetheris axe
ingens ara fuit iuxtaque veterrima laurus
incumbens arae atque umbra complexa penatis.
hic Hecuba et natae nequiquam altaria circum, 515
praecipites atra ceu tempestate columbae,
condensae et divum amplexae simulacra sedebant.
ipsum autem sumptis Priamum iuvenalibus armis
ut vidit, ' quae mens tam dira, miserrime coniunx,
impuUt his cingi telis? aut quo ruis?' inquit. 520
'non taH auxilio nec defensoribus istis
tempus eget ; non, si ipse meus nunc adforet Hector.
huc tandem concede ; haec ara tuebitur omnis,
aut moriere simul.' sic ore effata recepit
ad sese et sacra longaevum in sede locavit. 525
Ecce autem elapsus Pyrrhi de caede PoHtes,
unus natorum Priami, per tela, per hostis
porticibus longis fugit et vacua atria lustrat
saucius. illum ardens infesto vulnere Pyrrhus
insequitur, iam iamque manu tenet et premit hasta. 530
ut tandem ante oculos evasit et ora parentum,
concidit ac multo vitam cum sanguine fudit.
hic Priamus, quamquam in media iam morte tenetur,
non tamen abstinuit nec voci iraeque pepercit :
'at tibi pro scelere,' exclamat, 'pro taHbus ausis 535
di, si qua est caelo pietas quae taHa curet,
persolvant grates dignas et praemia reddant
debita, qui nati coram me cernere letum
fecisti et patrios foedasti funere vultus.
at non iUe, satum quo te mentiris, AchiUes 540
taUs in hoste fuit Priamo ; sed iura fidemque
509-541 MP 517 sedebant] tenebant M^ 532 fundit Bentky
AENEIDOS II
supplicis enibuit corpusque exsangue sepulcro
reddidit Hectoreum meque in mea regna remisit.'
sic fatus senior telumque imbelle sine ictu
coniecit, rauco quod protinus aere repulsum, 545
et summo clipei nequiquam umbone pependit.
cui Pyrrhus : * referes ergo haec et nuntius ibis
Pelidae genitori. illi mea tristia facta
degeneremque Neoptolemum narrare memento.
nunc morere.' hoc dicens altaria ad ipsa trementem 550
traxit et in multo lapsantem sanguine nati,
implicuitque comam laeva, dextraque coruscum
extulit ac lateri capulo tenus abdidit ensem.
haec finis Priami fatorum, hic exitus illum
sorte tulit Troiam incensam et prolapsa videntem 555
Pergama, tot quondam popuHs terrisque superbum
regnatorem Asiae. iacet ingens Htore truncus,
avulsumque umeris caput et sine nomine corpus.
At me tum primum saevus circumstetit horror.
obstipui; subiit cari genitoris imago, 560
ut regem aequaevum crudeli vulnere vidi
vitam exhalantem; subiit deserta Creusa
et direpta domus et parvi casus luli.
respicio et quae sit me circum copia lustro.
deseruere omnes defessi, et corpora saltu 565
ad terram misere aut ignibus aegra dedere.
lamque adeo super unus eram, cum Hmina Vestae
servantem et tacitam secreta in sede latentem
Tyndarida aspicio ; dant clara incendia lucem
542-566 MP 546 et] ex Wakefield Deuticke : ec Ribbcck
552 coma P-f^ laevam P 554 post Priami interpungunt
Haeckermann alii 559 circuminstetit P^ 567-588 versu$
valde Vergilianos, ab optimis codicibus {MPyabcmn) omissos, iniuria
obleverunt Tucca et Varius. habent deteriores pauci. praeter Servium
{in Vita Vergilii) silent grammatici. curas secundas primis non con-
ciliavit poeta : vide Deuticke Jahresberichte des philologischen Vereins
su Berlin xv. p. 331 569 claram conicit Ribbeck
P. VERGILI MARONIS
erranti passimque oculos per cuncta ferenti. 570
illa sibi infestos eversa ob Pergama Teucros
et poenas Danaum et deserti coniugis iras
praemetuens, Troiae et patriae communis Erinys,
abdiderat sese atque aris invisa sedebat.
exarsere ignes animo; subit ira cadentem 575
ulcisci patriam et sceleratas sumere poenas.
'scilicet haec Spartam incolumis patriasque Mycenas
aspiciet, partoque ibit regina triumpho,
coniugiumque domumque patris natosque videbit
IHadum turba et Phrygiis comitata ministris? 580
occiderit ferro Priamus? Troia arserit igni?
Dardanium totiens sudarit sanguine litus ?
non ita. namque etsi nullum memorabile nomen
feminea in poena est nec habet victoria laudem,
exstinxisse nefas tamen et sumpsisse merentis 585
laudabor poenas, animumque explesse iuvabit
ultricis flammae et cineres satiasse meorum.'
talia iactabam et furiata mente ferebar,
cum mihi se, non ante ocuHs tam clara, videndam
obtulit et pura per noctem in luce refulsit 590
alma parens, confessa deam quaHsque videri
caeHcoHs et quanta solet, dextraque prehensum
continuit roseoque haec insuper addidit ore :
' nate, quis indomitas tantus dolor excitat iras ?
quid furis aut quonam nostri tibi cura recessit ? 595
non prius aspicies ubi fessum aetate parentem
Hqueris Anchisen, superet coniunxne Creusa
Ascaniusque puer? quos omnis undique Graiae
circum errant acies et, ni mea cura resistat,
iam flammae tulerint inimicus et hauserit ensis. 600
589-600 MP 576 sceleratae Vahstus : celeratas Linker
579 patris Menagianus alter: patres editores plerique 584 nec
habet editores pleriqm : habet haec codd. Serv. Deuiicke 587
flammae editores plerique : famae vel famam codd.
AENEIDOS II
non tibi Tyndaridis facies invisa Lacaenae
culpatusve Paris, divum inclementia, divum,
has evertit opes sternitque a culmine Troiam.
aspice (namque omnem, quae nunc obducta tuenti
mortalis hebetat visus tibi et umida circum 605
caligat, nubem eripiam ; tu ne qua parentis
iussa time neu praeceptis parere recusa) :
hic, ubi disiectas moles avulsaque saxis
saxa vides, mixtoque undantem pulvere fumum,
Neptunus muros magnoque emota tridenti 610
fundamenta quatit totamque a sedibus urbem
eruit. hic luno Scaeas saevissima portas
prima tenet sociumque furens a navibus agmen
ferro accincta vocat.
iam summas arces Tritonia, respice, Pallas 615
insedit limbo effulgens et Gorgone saeva.
ipse pater Danais animos virisque secundas
sufficit, ipse deos in Dardana suscitat arma.
eripe, nate, fugam finemque impone labori.
nusquam abero et tutum patrio te limine sistam.' 6?.o
dixerat et spissis noctis se condidit umbris.
apparent dirae facies inimicaque Troiae
numina magna deum.
Tum vero omne mihi visum considere in ignis
Ilium et ex imo verti Neptunia Troia ; 625
ac veluti summis antiquam in montibus ornum
cum ferro accisam crebrisque bipennibus instant
eruere agricolae certatim ; illa usque minatur
-et tremefacta comam concusso vertice nutat,
vulneribus donec paulatim evicta supremum 630
congemuit traxitque iugis avulsa ruinam.
601-622 il/P; 623-631 MPV 616 limbo deteriores quidam,
<ignoscit Serv. commendat Henry : nimbo codd. ceieri Serv. 620
numquam M^ Serv. ad v. 801 630 victa V
P. VERGILI MARONIS
descendo ac ducente deo flammam inter et hostis
expedior : dant tela locum flammaeque recedunt.
Atque ubi iam patriae perventum ad limina sedis
antiquasque domos, genitor, quem tollere in altos 635
optabam primum montis primumque petebam,
abnegat excisa vitam producere Troia
exsiliumque pati. 'vos o, quibus integer aevi
sanguis,' ait, ' solidaeque suo stant robore vires,
vos agitate fugam. 640
me si caelicolae voluissent ducere vitam,
has mihi servassent sedes. satis una superque
vidimus excidia et captae superavimus urbi.
sic o sic positum adfati discedite corpus.
ipse manu mortem inveniam ; miserebitur hostis 645
exuviasque petet. facilis iactura sepulcri.
iam pridem invisus divis et inutilis annos
demoror, ex quo me divum pater atque hominum rex
fulminis adflavit ventis et contigit igni.'
TaHa perstabat memorans fixusque manebat. 650
nos contra efl"usi lacrimis coniunxque Creusa
Ascaniusque omnisque domus, ne vertere secum
cuncta pater fatoque urgenti incumbere vellet.
abnegat inceptoque et sedibus haeret in isdem.
rursus in arma feror mortemque miserrimus opto. 655
nam quod consilium aut quae iam fortuna dabatur?
•mene efl^erre pedem, genitor, te posse relicto
sperasti tantumque nefas patrio excidit ore?
si nihil ex tanta superis placet urbe relinqui,
et sedet hoc animo perituraeque addere Troiae 660
teque tuosque iuvat : patet isti ianua leto,
iamque aderit multo Priami de sanguine Pyrrhus,
632-662 MPF 632 deo M-V^y^a^b^c"' testantur Macrobius
Donatus Serv. : dea M^PW^-^^a^b^c^, probat Deuticke \ de P^ 645
manum 7^«^ : manens Kvicala., probat Deuticke 1895 morte P
AENEIDOS II
natum ante ora patris, patrem qui obtruncat ad aras.
hoc erat, alma parens, quod me per tela, per ignis
eripis, ut mediis hostem in penetraUbus utque 665
Ascanium patremque meum iuxtaque Creusam
alterum in alterius mactatos sanguine cernam ?
arma, viri, ferte arma; vocat lux ultima victos.
reddite me Danais ; sinite instaurata revisam
proeHa. numquam omnes hodie moriemur inulti.' 670
Hinc ferro accingor rursus clipeoque sinistram
insertabam aptans meque extra tecta ferebam.
ecce autem complexa pedes in limine coniunx
haerebat, parvumque patri tendebat lulum :
*si periturus abis, et nos rape in omnia tecum ; 675
sin ahquam expertus sumptis spem ponis in armis,
hanc primum tutare domum. cui parvus lulus,
cui pater et coniunx quondam tua dicta relinquor ? '
Talia vociferans gemitu tectum omne replebat,
cum subitum dictuque oritur mirabile monstrum. 680
namque manus inter maestorumque ora parentum
ecce levis summo de vertice visus luH
fundere lumen apex, tactuque innoxia mollis
lambere flamma comas et circum tempora pasci.
nos pavidi trepidare metu crinemque flagrantem 685
excutere et sanctos restinguere fontibus ignis.
at pater Anchises oculos ad sidera laetus
extuHt et caelo palmas cum voce tetendit :
*Iuppiter omnipotens, precibus si flecteris uUis,
aspice nos, hoc tantum, et si pietate meremur, 690
da deinde augurium, pater, atque haec omina firma.'
Vix ea fatus erat senior, subitoque fragore
intonuit laevum, et de caelo lapsa per umbras
663-672 il/PF; 673 693 FMPV 663 patremque My 671 cin-
gor P^ 678 relinquar M^ 680 subito MPVy^b^ 683
molli V (teste Henry) deteriores pauci 691 augurium Probtts :
auxilium codd.
P. VERGILI MARONIS
stella facem ducens multa cum luce cucurrit.
illam summa super labentem culmina tecti 695
cernimus Idaea claram se condere silva
signantemque vias; tum longo limite sulcus
dat lucem et late circum loca sulphure fumant.
hic vero victus genitor se tolUt ad auras
adfaturque deos et sanctum sidus adorat. 700
* iam iam nulla mora est ; sequor et qua ducitis adsum,
di patrii ; servate domum, servate nepotem.
vestrum hoc augurium, vestroque in numine Troia est.
cedo equidem nec, nate, tibi comes ire recuso.'
dixerat ille, et iam per moenia clarior ignis 705
auditur, propiusque aestus incendia volvunt.
' ergo age, care pater, cervici imponere nostrae ;
ipse subibo umeris nec me labor iste gravabit ;
quo res cumque cadent, unum et commune periclum,
una salus ambobus erit. mihi parvus lulus 710
sit comes, et longe servet vestigia coniunx.
vos, famuH, quae dicam animis advertite vestris.
est urbe egressis tumulus templumque vetustum
desertae Cereris, iuxtaque antiqua cupressus
reHgione patrum multos servata per annos. 715
hanc ex diverso sedem veniemus in unam.
tu, genitor, cape sacra manu patriosque penatis;
me bello e tanto digressum et caede recenti
attrectare nefas, donec me flumine vivo
abluero.' 730
haec fatus latos umeros subiectaque coUa
veste super fulvique insternor peHe leonis,
succedoque oneri ; dextrae se parvus lulus
impHcuit sequiturque patrem non passibus aequis;
694-6gg FMPV ; 700-724 MPV 699 tollere Py^ (ut vide-
tur) a^ ad auras] miras V ut videtur 701 vulgo plenius post
adsum distinguitur : sed vide Henry ad hunc locum 711 et longe]
multi de his verbis dubitavei^unt : sed nihil mutandum
AENEIDOS II
pone subit coniunx. ferimur per opaca locorum, 725
et me, quem dudum non ulla iniecta movebant
tela neque adverso glomerati ex agmine Grai,
nunc omnes terrent aurae, sonus excitat omnis
suspensum et pariter comitique onerique timentem.
iamque propinquabam portis omnemque videbar 730
evasisse viam, subito cum creber ad auris
visus adesse pedum sonitus, genitorque per umbram
prospiciens ' nate ' exclamat ' fuge, nate ; propinquant.
ardentis clipeos atque aera micantia cerno.'
hic mihi nescio quod trepido male numen amicum 735
confusam eripuit mentem. namque avia cursu
dum sequor et nota excedo regione viarum,
heu misero coniunx fatone erepta Creusa
substitit, erravitne via seu lassa resedit,
incertum; nec post oculis est reddita nostris. 740
nec prius amissam respexi animumve reflexi
quam tumulum antiquae Cereris sedemque sacratam
venimus : hic demum collectis omnibus una
defuit, et comites natumque virumque fefellit.
quem non incusavi amens hominumque deorumque, 745
aut quid in eversa vidi crudeHus urbe ?
Ascanium Anchisenque patrem Teucrosque penatis
commendo sociis et curva valle recondo ;
ipse urbem repeto et cingor fulgentibus armis.
stat casus renovare omnis omnemque reverti 750
per Troiam et rursus caput obiectare periclis.
principio muros obscuraque Hmina portae,
qua gressum extuleram, repeto et vestigia retro
observata sequor per noctem et lumine lustro :
horror ubique animo, simul ipsa silentia terrent. 755
725, 726 MPV\ 727-755 MP 731 viam] vicem Markland
738 fato mi Ribbeck 739 lapsa M : rapta P^y in margine 741
animumque Ma^c 749 damnant Peerlkamp Ribbeck 755
^nimos y^bc deteriores . ^ijvi.-
P. VERGILI MARONIS
inde domum, si forte pedem, si forte tulisset,
me refero : inruerant Danai et tectum omne tenebant.
ilicet ignis edax summa ad fastigia vento
volvitur ; exsuperant flammae, furit aestus ad auras.
procedo et Priami sedes arcemque reviso : 760
et iam porticibus vacuis lunonis asylo
custodes lecti Phoenix et dirus Vlixes
praedam adservabant. huc undique Troia gaza
incensis erepta adytis, mensaeque deorum
crateresque auro soHdi, captivaque vestis 765
congeritur. pueri et pavidae longo ordine matres
stant circum.
ausus quin etiam voces iactare per umbram
implevi clamore vias, maestusque Creusam
nequiquam ingeminans iterumque iterumque vocavi. 770
quaerenti et tectis urbis sine fine ruenti
infelix simulacrum atque ipsius umbra Creusae
visa mihi ante oculos et nota maior imago.
obstipui, steteruntque comae et vox faucibus haesit
tum sic adfari et curas his demere dictis : 775
' quid tantum insano iuvat indulgere dolori,
o dulcis coniunx? non haec sine numine divum
eveniunt; nec te hinc comitem asportare Creusam
fas, aut ille sinit superi regnator Olympi.
longa tibi exsiUa et vastum maris aequor arandum, 780
et terram Hesperiam venies, ubi Lydius arva
inter opima virum leni fluit agmine Thybris :
illic res laetae regnumque et regia coniunx
parta tibi; lacrimas dilectae pelle Creusae.
non ego Myrmidonum sedes Dolopumve superbas 785
756-785 MP 758 ventol tecti M^ 770 iterum iterumque
M-^a 771 ruenti] furenti ^7^a^67r <^q^ hunc versum '■inplensque'
defuisse dicit D. Serv. eicit Ribbeck 778 te hinc comitem aspor-
tare b {in rasurd) Mentelianus alter : te coraitem hinc asportare Py^ac^ir^
Serv. : te comitem hinc portare My^c^ir'^ : te comitem portare Haupl
783 laetae] Italae MP^
AENEIDOS II
aspiciam aut Grais servitum matribus ibo,
Dardanis et divae Veneris nurus;
sed me magna deum genetrix his detinet oris.
iamque vale et nati serva communis amorem.'
haec ubi dicta dedit, lacrimantem et multa volentem 790
dicere deseruit, tenuisque recessit in auras.
ter conatus ibi collo dare bracchia circum ;
ter frustra comprensa manus effugit imago,
par levibus ventis volucrique simillima somno.
sic demum socios consumpta nocte reviso. 795
Atque hic ingentem comitum adfluxisse novorum
invenio admirans numerum, matresque virosque,
coliectam exsilio pubem, miserabile vulgus.
undique convenere animis opibusque parati
in quascumque velim pelago deducere terras. 800
iamque iugis summae surgebat Lucifer Idae
ducebatque diem, Danaique obsessa tenebant
limina portarum, nec spes opis ulla dabatur.
cessi et sublato montis genitore petivi.
786-804 MP 804 montem P^^a {tn rasitra) cn Serv.
11
P. VERGILI MARONIS
AENEIDOS
LIBER III
PosTQVAM res Asiae Priamique evertere gentem
immeritam visum superis, ceciditque superbum
Ilium et omnis humo fumat Neptunia Troia,
diversa exsilia et desertas quaerere terras
auguriis agimur divum, classemque sub ipsa 5
Antandro et Phrygiae molimur montibus Idae, •
incerti quo fata ferant, ubi sistere detur,
contrahimusque viros. vix prima inceperat aestas
et pater Anchises dare fatis vela iubebat,
litora cum patriae lacrimans portusque relinquo 10
et campos ubi Troia fuit. feror exsul in altum
cum sociis natoque penatibus et magnis dis.
Terra procul vastis colitur Mavortia campis
(Thraces arant) acri quondam regnata Lycurgo,
hospitium antiquum Troiae sociique penates 15
dum fortuna fuit. feror huc et htore curvo
moenia prima loco fatis ingressus iniquis
Aeneadasque meo nomen de nomine fingo.
Sacra Dionaeae matri divisque ferebam
auspicibus coeptorum operum, superoque nitentem 20
caelicolum regi mactabam in Htore taurum.
1-2 1 FMP 3 hxmdii praecepit Probus, ut fumavit intelkgeretut
7 ferunt P^ 10 tum tt
11*
P. VERGILI MARONIS
forte fuit iuxta tumulus, quo cornea summo
virgulta et densis hastilibus horrida myrtus.
accessi viridemque ab humo convellere silvam
conatus, ramis tegerem ut frondentibus aras, 25
horrendum et dictu video mirabile monstrum.
nam quae prima sblo ruptis radicibus arbos
vellitur, huic atro liquuntur sanguine guttae
et terram tabo maculant. mihi frigidus horror
membra quatit gelidusque coit formidine sanguis. 30
rursus et alterius lentum convellere vimen
insequor et causas penitus temptare latentis :
ater et alterius sequitur de cortice sanguis.
multa movens animo Nymphas venerabar agrestis
Gradivumque patrem, Geticis qui praesidet arvis, 35
rite secundarent visus omenque levarent.
tertia sed postquam maiore hastiHa nisu
adgredior genibusque adversae obluctor harenae
(eloquar an sileam?) gemitus lacrimabilis imo
auditur tumulo et vox reddita fertur ad auris : 40
'quid miserum, Aenea, laceras? iam parce sepulto,
parce pias scelerare manus. non me tibi Troia
externum tulit aut cruor hic de stipite manat.
heu fuge crudelis terras, fuge litus avarum :
nam Polydorus ego. hic confixum ferrea texit 45
telorum seges et iaculis increvit acutis.'
tum vero ancipiti mentem formidine pressus
obstipui steteruntque comae et vox faucibus haesit.
Hunc Polydorum auri quondam cum pondere magno
infelix Priamus furtim mandarat alendum _^. ,. ,,^.^^ 50
Threicio regi, cum iam diffideret armis ;;ognot(I mo-.
Dardaniae cingique urbem obsidione videret.
ille, ut opes fractae Teucrum et Fortuna recessit,
res Agamemnonias victriciaque arma secutus
22-54 FMP 33 alter Fy^ 39 eloquor P^
AENEIDOS III
fas omne abrumpit : Polydorum obtruncat, et auro 55
vi potitur. quid non mortalia pectora cogis,
auri sacra fames ! postquam pavor ossa reliquit,
delectos populi ad proceres primumque parentem
monstra deum refero, et quae sit sententia posco.
omnibus idem animus, scelerata excedere terra, 60
linqui poUutum hospitium et dare classibus Austros.
ergo instauramus Polydoro funus : et ingens
aggeritur tumulo tellus ; stant manibus arae,
caeruleis maestae vittis atraque cupresso,
et circum Iliades crinem de more solutae; 65
inferimus tepido spumantia cymbia lacte
sanguinis et sacri pateras, animamque sepulcro
condimus et magna supremum voce ciemus.
Inde ubi prima fides pelago, placataque venti
dant maria et lenis crepitans vocat Auster in altum, 70
deducunt socii navis et litora complent.
provehimur portu terraeque urbesque recedunt.
sacra mari colitur medio gratissima tellus
Nereidum matri et Neptuno Aegaeo,
quam pius arquitenens oras et Htora circum 75
errantem Mycono e celsa Gyaroque revinxit,
immotamque coli dedit et contemnere ventos.
huc feror : haec fessos tuto placidissima portu
accipit. egressi veneramur Apollinis urbem.
rex Anius, rex idem hominum Phoebique sacerdos, 80
vittis et sacra redimitus tempora lauro
occurrit; veterem Anchisen agnovit amicum.
iungimus hospitio dextras et tecta subimus.
Templa dei saxo venerabar structa vetusto :
* da propriam, Thymbraee, domum ; da moenia fessis 85
55-78 MP; 79-85 FMP 61 linquere deteriores pauci
75 prius Bentley, agnoscit D. Sefv. 76 e om. tt^ Serv. in lemm.
Ladewig Gyaro celsa Myconoque ^ antiqui' Pierii, Bentley 82
accurrit M'^ agnoscit Ma^at 84 veneramur c^ Bentley
P. VERGILI MARONIS
et genus et mansuram urbem; serva altera Troiae
Pergama, reliquias Danaum atque immitis Achilli.
quem sequimur? quove ire iubes? ubi ponere sedes?
da, pater, augurium atque animis inlabere nostris.'
Vix ea fatus eram : tremere omnia visa repente, 90
liminaque laurusque dei, totusque moveri
mons circum et mugire adytis cortina reclusis.
summissi petimus terram et vox fertur ad auris :
'Dardanidae duri, quae vos a stirpe parentum
prima tulit tellus, eadem vos ubere laeto 95
accipiet reduces. antiquam exquirite matrem.
hic domus Aeneae cunctis dominabitur oris
et nati natorum et qui nascentur ab illis.'
haec Phoebus; mixtoque ingens exorta tumultu
laetitia, et cuncti quae sint ea moenia quaerunt, loo
quo Phoebus vocet errantis iubeatque reverti.
tum genitor veterum volvens monimenta virorum
'audite, o proceres,' ait ' et spes discite vestras.
Creta lovis magni medio iacet insula ponto,
mons Idaeus ubi et gentis cunabula nostrae. 105
centum urbes habitant magnas, uberrima regna,
maximus unde pater, si rite audita recordor,
Teucrus Rhoeteas primum est advectus in oras,
optavitque locum regno. nondum Ilium et arces
Pergameae steterant; habitabant vallibus imis. iio
hinc mater cultrix Cybeli Corybantiaque aera
Idaeumque nemus, hinc fida silentia sacris,
et iuncti currum dominae subiere leones.
ergo agite et divum ducunt qua iussa sequamur:
placemus ventos et Gnosia regna petamus. 115
86-115 FMP 93 et om. F^P^ aureas P^: auras a}
98 nascuntur P^ 106 ipsum Vergilium urbes {non urbis) scripsisse
dicit Valerius Prohus apudA. Gell. xiii. 21, 5 108 in] ad ^ iii
Cybeli d^c^ Serv. Nonius : Cybele FMPybn agnoscit Serv. : Cybelae
Heinsius
AENEIDOS III
nec longo distant cursu : modo luppiter adsit,
tertia lux classem Cretaeis sistet in oris.'
sic fatus meritos aris mactavit honores,
taurum Neptuno, taurum tibi, pulcher Apollo,
nigram Hiemi pecudem, Zephyris felicibus albam. 120
Fama volat pulsum regnis cessisse paternis
Idomenea ducem, desertaque litora Cretae,
hoste vacare domum sedesque astare relictas.
linquimus Ortygiae portus pelagoque volamus
bacchatamque iugis Naxum viridemque Donusam, 125
Olearum niveamque Parum sparsasque per aequor
Cycladas, et crebris legimus freta consita terris.
nauticus exoritur vario certamine clamor :
hortantur socii Cretam proavosque petamus.
prosequitur surgens a puppi ventus euntis, 130
et tandem antiquis Curetum adlabimur oris.
ergo avidus muros optatae molior urbis
Pergameamque voco, et laetam cognomine gentem
hortor amare focos arcemque attollere tectis.
lamque fere sicco subductae litore puppes ; 135
conubiis arvisque novis operata iuventus;
iura domosque dabam : subito cum tabida membris
corrupto caeli tractu miserandaque venit
arboribusque satisque lues et letifer annus.
linquebant dulcis animas aut aegra trahebant 140
corpora; tum sterilis exurere Sirius agros,
arebant herbae et victum seges aegra negabat.
rursus ad oraclum Ortygiae Phoebumque remenso
hortatur pater ire mari veniamque precari,
1 16-144 FMP 123 domosiI/a6V Post hunc versum 128-129
transponit Ribbeck 127 consita deteriores pauci, probat Bentley :
concita FMPyabc Nonius Ti. Donatus Serv. editores plerique 131
si tandem M'^ 135 sicco . . . puppes damnant Peerlkamp Ribbecky
legit Serv. : siccoe M^ : siccae Kloucek 142 negare F^
P. VERGILI MARONIS
quam fessis finem rebus ferat, unde laborum 145
temptare auxilium iubeat, quo vertere cursus.
Nox erat et terris animalia somnus habebat :
effigies sacrae divum Phrygiique penates,
quos mecum ab Troia mediisque ex ignibus urbis
extuleram, visi ante oculos astare iacentis 150
in somnis multo manifesti lumine, qua se
plena per insertas fundebat luna fenestras ;
tum sic adfari et curas his demere dictis :
'quod tibi delato Ortygiam dicturus Apollo est,
hic canit et tua nos en ultro ad limina mittit. 155
nos te Dardania incensa tuaque arma secuti,
nos tumidum sub te permensi classibus aequor,
idem venturos tollemus in astra nepotes
imperiumque urbi dabimus. tu moenia magnis
magna para longumque fugae ne linque laborem. 1.60
mutandae sedes. non haec tibi Htora suasit
Delius aut Cretae iussit considere Apollo.
est locus, Hesperiam Grai cognomine dicunt,
terra antiqua, potens armis atque ubere glaebae ;
Oenotri coluere viri; nunc fama minores 165
Italiam dixisse ducis de nomine gentem :
hae nobis propriae sedes, hinc Dardanus ortus
lasiusque pater, genus a quo principe nostrum.
surge age et haec laetus longaevo dicta parenti
haud dubitanda refer : Corythum terrasque requirat 170
Ausonias : Dictaea negat tibi luppiter arva.'
talibus attonitus visis et voce deorum
(nec sopor illud erat, sed coram agnoscere vultus
vela.tasque comas praesentiaque ora videbar ;
tum gehdus toto manabat corpore sudor) 175
145-175 FMP 146 temptari M'^ Serv. 151 multos
insomnis legisse testatur Serv., probat Spitta 152 incertas Manutius
x^'^ in multis deesse dicit D. Serv. 157 permesi M^ agnoscit D. Serv.
166 duxisse i^ 170 requiras « : require tt 174 videbam M^
AENEIDOS III
corripio e stratis corpus tendoque supinas
ad caelum cum voce manus et munera libo
intemerata focis. perfecto laetus honore
Anchisen facio certum remque ordine pando.
agnovit prolem ambiguam geminosque parentis, i8o
seque novo veterum deceptum errore locorum.
tum memorat : ' nate, Iliacis exercite fatis,
sola mihi talis casus Cassandra canebat.
nunc repeto haec generi portendere debita nostro
et saepe Hesperiam, saepe Itala regna vocare. 185
sed quis ad Hesperiae venturos litora Teucros
crederet ? aut quem tum vates Cassandra moveret ?
cedamus Phoebo et moniti meliora sequamur.'
sic ait, et cuncti dicto paremus ovantes.
hanc quoque deserimus sedem paucisque relictis 190
vela damus vastumque cava trabe currimus aequor.
Postquam altum tenuere rates nec iam amplius ullae
apparent terrae, caelum undique et undique pontus,
tum mihi caeruleus supra caput astitit imber
noctem hiememque ferens, et inhorruit unda tenebris. 195
continuo venti volvunt mare magnaque surgunt
aequora, dispersi iactamur gurgite vasto;
involvere diem nimbi et nox umida caelum
abstulit, ingeminant abruptis nubibus ignes. --'^ ;cl>f:
excutimur cursu et caecis erramus in undis. 200
ipse diem noctemque negat discernere caelo
nec meminisse viae media Palinurus in unda.
tris adeo incertos caeca cah'gine soles
erramus pelago, totidem sine sidere noctes.
1 76-190 /WP; 191-204 FGil/P 189 dictisfiicw i^gabruptiG
204 post hunc V. tris versus : —
hinc Pelopis gentis Maleaeque sonantia saxa
circumstant, pariterque undae terraeque minantur.
pulsamur saevis et circumsistimur undis
circumductos inventos esse et extra paginam in mundo dicit D. Serv.
P. VERGILI MARONIS
quarto terra die primum se attollere tandem 205
visa, aperire procul montis ac volvere fumum.
vela cadunt, remis insurgimus ; haud mora, nautae
adnixi torquent spumas et caerula verrunt.
servatum ex undis Strophadum me litora primum
excipiunt. Strophades Graio stant nomine dictae 210
insulae lonio in magno, quas dira Celaeno
Harpyiaeque colunt aliae, Phineia postquam
clausa domus mensasque metu liquere priores.
tristius haud illis monstrum, nec saevior ulla
pestis et ira deum Stygiis sese extulit undis. 215
virginei volucrum vultus, foedissima ventris
proluvies uncaeque manus et pallida semper
ora fame.
huc ubi delati portus intravimus, ecce
laeta boum passim campis armenta videmus 220
caprigenumque pecus nuUo custode per herbas.
inruimus ferro et divos ipsumque vocamus
in partem praedamque lovem ; tum litore curvo
exstruimusque toros dapibusque epulamur opimis.
at subitae horrifico lapsu de montibus adsunt 225
Harpyiae et magnis quatiunt clangoribus alas,
diripiuntque dapes contactuque omnia foedant
immundo; tum vox taetrum dira inter odorem.
rursum in secessu longo sub rupe cavata
[arboribus clausam circum atque horrentibus umbris] 230
instruimus mensas arisque reponimus ignem ;
rursum ex diverso caeli caecisque latebris
turba sonans praedam pedibus circumvolat uncis,
polluit ore dapes. sociis tunc arma capessant
edico, et dira bellum cum gente gerendum. 235
205-207 FGMP; 208, 209 FMP ; 210-216 FGMP; 217-226 GMP;
227-235 MP 209 prima My 210 accipiunt Mn 221
herham M ^n Serv. PrisciaHMS 226 alas] auras 7^a 2^0 sine dubia
ex \. 311 interpolatus clausa y^^a^^ir^ : clausi in rasura M^l A^c^tt^ :
clausa in Nettleship
AENEIDOS III
haud secus ac iussi faciunt tectosque per herbam
disponunt ensis et scuta latentia condunt.
ergo ubi delapsae sonitum per curva dedere
litora, dat signum specula Misenus ab alta
aere cavo. invadunt socii et nova proelia temptant, 240
obscenas pelagi ferro foedare volucris.
sed neque vim plumis ullam nec vulnera tergo
accipiunt, celerique fuga sub sidera lapsae
semesam praedam et vestigia foeda relinquunt.
una in praecelsa consedit rupe Celaeno, 245
infelix vates, rumpitque hanc pectore vocem :
'bellum etiam pro caede boum stratisque iuvencis,
Laomedontiadae, bellumne inferre paratis
et patrio Harpyias insontis pellere regno ?
accipite ergo animis atque haec mea figite dicta, 250
quae Phoebo pater omnipotens, mihi Phoebus Apollo
praedixit, vobis Furiarum ego maxima pando.
Italiam cursu petitis ventisque vocatis :
ibitis ItaHam portusque intrare licebit.
sed non ante datam cingetis moenibus urbem 255
quam vos dira fames nostraeque iniuria caedis
ambesas subigat malis absumere mensas.'
dixit, et in silvam pennis ablata refugit.
at sociis subita gelidus formidine sanguis
deriguit : cecidere animi, nec iam amplius armis, 260
sed votis precibusque iubent exposcere pacem,
sive deae seu sint dirae obscenaeque volucres.
et pater Anchises passis de litore palmis
numina magna vocat meritosque indicit honores :
* di, prohibete minas ; di, talem avertite casum 265
et placidi servate pios.' tum litore funem
236-266 MP 252 pendo P^ : mando P^ 253, 254 inter-
punxit Kvicala : vulgo ventisque vocatis ibitis Italiam coniungunt 262
in suspicionem vocat Ribbeck 263 at M^^c^ 266 placide P^^
P. VERGILI MARONIS
deripere excussosque iubet laxare rudentis.
tendunt vela Noti : fugimus spumantibus undis
qua cursum ventusque gubernatorque vocabat.
iam medio apparet fluctu nemorosa Zacynthos 270
Dulichiumque Sameque et Neritos ardua saxis.
effugimus scopulos Ithacae, Laertia regna,
et terram altricem saevi exsecramur Vlixi. iy aupsr
mox et Leucatae nimbosa cacumina montis
et formidatus nautis aperitur Apollo. 275
hunc petimus fessi et parvae succedimus urbi;
ancora de prora iacitur, stant litore puppes.
Ergo insperata tandem tellure potiti
lustramurque lovi votisque incendimus aras, r;hnob9mo£v
Actiaque IHacis celebramus Htora ludis. • ■ - * ' - - 280
exercent patrias oleo labente palaestras
nudati socii : iuvat evasisse tot urbes
Argolicas mediosque fugam tenuisse per hostis.
interea magnum sol circumvolvitur annum
et glaciaHs hiems Aquilonibus asperat undas : 285
aere cavo cHpeum, magni gestamen Abantis,
postibus adversis figo et rem carmine signo :
AENEAS HAEC DE DANAIS VICTORIBVS ARMA.
Hnquere tum portus iubeo et considere transtris.
certatim socii feriunt mare et aequora verrunt. 290
protinus aerias Phaeacum abscondimus arces
Htoraque Epiri legimus portuque subimus
Chaonio et celsam Buthroti accedimus urbem.
Hic incredibiHs rerum fama occupat auris,
Priamiden Helenum Graias regnare per urbis 295
coniugio Aeacidae Pyrrhi sceptrisque potitum,
et patrio Andromachen iterum cessisse marito.
obstipui miroque incensum pectus amore
267-298 MP 267 diripere MUc 268 fugimus]
ferimur P^y 292 portus M 293 Chaonios M"^ agnoscit Serv.
AENEIDOS III
compellare virum et casus cognoscere tantos.
progredior portu classis et litora linquens, 300
soUemnis cum forte dapes et tristia dona
ante urbem in luco falsi Simoentis ad undam
libabat cineri Andromache manisque vocabat
Hectoreum ad tumulum, viridi quem caespite inanem
et geminas, causam lacrimis, sacraverat aras. 305
ut me conspexit venientem et Troia circum
arma amens vidit, magnis exterrita monstris
deriguit visu in medio, calor ossa reliquit ;
labitur et longo vix tandem tempore fatur :
'verane te facies, verus mihi nuntius adfers, 310
nate dea? vivisne? aut, si lux alma recessit,
Hector ubi est?' dixit, lacrimasque effudit et omnem
implevit clamore locum. vix pauca furenti
subicio et raris turbatus vocibus hisco :
'vivo equidem vitamque extrema per omnia duco; 315
ne dubita, nam vera vides.
heu ! quis te casus deiectam coniuge tanto
excipit, aut quae digna satis fortuna revisit,
Hectoris Andromache ? Pyrrhin conubia servas ? '
deiecit vultum et demissa voce locuta est : 320
'o feUx una ante aUas Priameia virgo,
hostilem ad tumulum Troiae sub moenibus altis
iussa mori, quae sortitus non pertulit uUos
nec victoris heri tetigit captiva cubile !
nos patria incensa diversa per aequora vectae 325
stirpis Achilleae fastus iuvenemque superbum
servitio enixae tulimus; qui deinde secutus
Ledaeam Hermionen Lacedaemoniosque hymenaeos
me famulo famulamque Heleno transmisit habendam.
299 MP; 300-329 FMP 310 verus] verum M^ 312
effundit P 319 Andromachen c^ deteriores, agnoscit Serv. Pyrrhi
F^P^c^ 327 eni^ae a Donatpis Charisii Bobiensisj probatKvtcala ^ ^ ^
P. VERGILI MARONIS
ast illum ereptae magno flammatus amore 330
coniugis et scelerum furiis agitatus Orestes
excipit incautum patriasque obtruncat ad aras.
morte Neoptolemi regnorum reddita cessit
pars Heleno, qui Chaonios cognomine campos
Chaoniamque omnem Troiano a Chaone dixit, 335
Pergamaque Iliacamque iugis hanc addidit arcem.
sed tibi qui cursum venti, quae fata dedere?
aut quisnam ignarum nostris deus appulit oris?
quid puer Ascanius? superatne et vescitur aura?
quem tibi iam Troia — 340
ecqua tamen puero est amissae cura parentis ?
ecquid in antiquam virtutem animosque virilis
et pater Aeneas et avunculus excitat Hector?'
taHa fundebat lacrimans longosque ciebat
incassum fletus, cum sese a moenibus heros 345
Priamides multis Helenus comitantibus adfert,
agnoscitque suos laetusque ad limina ducit,
et multum lacrimas verba inter singula fundit.
procedo et parvam Troiam simulataque magnis
Pergama et arentem Xanthi cognomine rivum 350
agnosco, Scaeaeque amplector Hmina portae.
nec non et Teucri socia simul urbe fruuntur. .
illos porticibus rex accipiebat in ampHs : i bn nit.
aulai medio Hbabant pocula Bacchi
impositis auro dapibus, paterasque tenebant. 355
lamque dies alterque dies processit, et aurae
vela vocant tumidoque inflatur carbasus austro :
his vatem adgredior dictis ac taHa quaeso :
330-341 FMP', 342-358 MP 330 inflammatus M-f^a^bcn
336 Pergamiam M : Pergameam P^ agnoscit Serv. 340 ' hemi-
stichium nec in sensu plenum ' Serv., post v. ^j6 transposuit Madvig
quae Menagianus II Bodleianus unus Wagner alii 346
Helenus multis P 348 uncis sedudit Ribbeck lacrimans M'^ (ut
videtur) Py^ agnoscit Serv.
AENEIDOS III
*Troiugena, interpres divum, qui numina Phoebi,
qui tripodas, Clarii lauros, qui sidera sentis 360
et volucrum linguas et praepetis omina pennae,
fare age (namque omnis cursum mihi prospera dixit
religio, et cuncti suaserunt numine divi
ItaHam petere et terras temptare repostas;
sola novum dictuque nefas Harpyia Celaeno 365
prodigium canit et tristis denuntiat iras
obscenamque famem) quae prima pericula vito?
quidve sequens tantos possim superare labores?'
hic Helenus caesis primum de more iuvencis
exorat pacem divum vittasque resolvit 370
sacrati capitis, meque ad tua limina, Phoebe,
ipse manu multo suspensum numine ducit,
atque haec deinde canit divino ex ore sacerdos:
*Nate dea (nam te maioribus ire per altum
auspiciis manifesta fides, sic fata deum rex 375
sortitur volvitque vices, is vertitur ordo),
pauca tibi e multis, quo tutior hospita lustres
aequora et Ausonio possis considere portu,
expediam dictis : prohibent nam cetera Parcae
scire Helenum farique vetat Saturnia luno. 380
principio ItaUam, quam tu iam rere propinquam
vicinosque, ignare, paras invadere portus,
longa procul longis via dividit invia terris.
ante et Trinacria lentandus remus in unda
et salis Ausonii lustrandum navibus aequor 385
infernique lacus Aeaeaeque insula Circae,
quam tuta possis urbem componere terra.
signa tibi dicam, tu condita mente teneto :
cum tibi sollicito secreti ad fluminis undam
359-389 MP 360 Clari M^Py^, c/. Serv. : Clarii et laurus
Mediceus Pierii, Madvig 362 omnem MabcirSeiv. 372 sus-
pensum P : suspensus ceteri, utmmque agnoscit Serv.
P. VERGILI MARONIS
litoreis ingens inventa sub ilicibus sus 390
triginta capitum fetus enixa iacebit,
alba, solo recubans, albi circum ubera nati,
is locus urbis erit, requies ea certa laborum.
nec tu mensarum morsus horresce futuros :
fata viam invenient aderitque vocatus Apolio. 395
has autem terras ItaUque hanc litoris oram,
proxima quae nostri perfunditur aequoris aestu,
effuge; cuncta malis habitantur moenia Grais.
hic et Narycii posuerunt moenia Locri,
et Sallentinos obsedit milite campos 4C0
Lyctius Idomeneus ; hic illa ducis MeUboei
parva Philoctetae subnixa PeteUa muro.
quin ubi transmissae steterint trans aequora classes
et positis aris iam vota in litore solves,
purpureo velare comas adopertus amictu, 405
ne qua inter sanctos ignis in honore deorum
hostiUs facies occurrat et omina turbet.
hunc socii morem sacrorum, hunc ipse teneto;
hac casti maneant in reHgione nepotes.
ast ubi digressum Siculae te admoverit orae 410
ventus, et angusti rarescent claustra Pelori,
laeva tibi tellus et longo laeva petantur
aequora circuitu; dextrum fuge litus et undas.
haec loca vi quondam et vasta convulsa ruina
(tantum aevi longinqua valet mutare vetustas) 415
dissiluisse ferunt, cum protinus utraque tellus
una foret : venit medio vi pontus et undis
Hesperium Siculo latus abscidit, arvaque et urbes
litore diductas angusto interluit aestu,
dextrum Scylla latus, laevum implacata Charybdis 420'
obsidet, atque imo barathri ter gurgite vastos
390-421 MP 407 omnia M^ 419 litore] aequore Seneca
421 vasto P^
AENEIDOS III
sorbet in abmptum fluctus rursusque sub auras
erigit alternos, et sidera verberat unda.
at Scyllam caecis cohibet spelunca latebris . ._-.
ora exsertantem et navis in saxa trahentem. 7 8£t>b£ . 425
prima hominis facies et pulchro pectore virgo
pube tenus, postrema immani corpore pistrix
delphinum caudas utero commissa luporum.
praestat Trinacrii metas lustrare Pachyni
cessantem, longos et circumflectere cursus, 430
quam semel informem vasto vidisse sub antro
Scyllam et caeruleis canibus resonantia saxa.
praeterea, si qua est Heleno prudentia vati,
si qua fides, animum si veris implet Apollo, - iJiit^qnV;
unum illud tibi, nate dea, proque omnibus unum 435
praedicam et repetens iterumque iterumque monebo,
lunonis magnae primum prece numen adora,
lunoni cane vota libens dominamque potentem ... . ,
supplicibus supera donis : sic denique victor p3 uhbs
Trinacria finis Italos mittere relicta. [ut xriui 440
huc ubi delatus Cumaeam accesseris urbem '-■ • ''■
divinosque lacus et Averna sonantia silvis,
insanam vatem aspicies, quae rupe sub ima
fata canit foliisque notas et nomina mandat.
quaecumque in foliis descripsit carmina virgo 445
digerit in numerum atque antro seclusa reUnquit :
illa manent immota locis neque ab ordine cedunt.
verum eadem, verso tenuis cum cardine ventus
impulit et teneras turbavit ianua frondes,
numquam deinde cavo voHtantia prendere saxo 450
nec revocare situs aut iungere carmina curat
inconsulti abeunt sedemque odere Sibyllae.
422 452 MP 433 vulgo ante vati distinguitur : sed vide
Henry ad hunc locum 440 mittere] misere P^ : miscere P^^^ ;
metiere b^c^ 449 teneras] terris P^
VERG. 12
P. VERGILI MARONIS
hic tibi ne qua morae fuerint dispendia tanti,
quamvis increpitent socii et vi cursus in altum
vela vocet, possisque sinus implere secundos, 455-
quin adeas vatem precibusque oracula poscas,
ipsa canat vocemque volens atque ora resolvat.
illa tibi Italiae populos venturaque bella
et quo quemque modo fugiasque ferasque laborem
expediet, cursusque dabit venerata secundos. 460
haec sunt quae nostra liceat te voce moneri.
vade age et ingentem factis fer ad aethera Troiam.'
Quae postquam vates sic ore effatus amico est,
dona dehinc auro gravia sectoque elephanto
imperat ad navis ferri, stipatque carinis 465
ingens argentum Dodonaeosque lebetas,
loricam consertam hamis auroque triUcem,
et conum insignis galeae cristasque comantis,
arma Neoptolemi. sunt et sua dona parenti.
addit equos, additque duces, 470
remigium supplet, socios simul instruit armis.
Interea classem velis aptare iubebat
Anchises, fieret vento mora ne qua ferenti.
quem Phoebi interpres multo compellat honore :
'coniugio, Anchisa, Veneris dignate superbo, 475
cura deum, bis Pergameis erepte ruinis,
ecce tibi Ausoniae tellus : hanc arripe veUs.
et tamen hanc pelago praeterlabare necesse est :
Ausoniae pars illa procul quam pandit Apollo.
vade,' ait 'o felix nati pietate. quid ultra 480
provehor et fando surgentis demoror Austros?'
453-456 MP; 457-481 GMP 455 vocent M^P^yac^
460 secundos] sacerdos m Bentley Guthling 464 gravia a secto-
que Lachmann : gravia ac secto Schaper 469 parentis P^^ 470
duces] decus Kloucek 475 Anchisae M^^P^^y^ : Anchise P^a^
Quintilianus Priscianus Arusianus 476ereptaP 478 praeter-
labre P^ : praeterlabere M^m : propter labare c^ 480 ait] age M^
AENEIDOS III
nec minus Andromache digressu maesta supremo
fert picturatas auri subtemine vestis
et Phrygiam Ascanio chlamydem (nec cedit honore)
textilibusque onerat donis, ac talia fatur' 485
*accipe et haec, manuum tibi quae monimenta mearum
sint, puer, et longum Andromachae testentur amorem,
coniugis Hectoreae. cape dona extrema tuorum,
o mihi sola mei super Astyanactis imago.
sic oculos, sic ille manus, sic ora ferebat; 490
et nunc aequali tecum pubesceret aevo.'
hos ego digrediens lacrimis adfabar obortis :
*vivite feUces, quibus est fortuna peracta
iam sua : nos aUa ex aUis in fata vocamur.
vobis parta quies : nuUum maris aequor arandum, 495
arva neque Ausoniae semper cedentia retro
quaerenda. effigiem Xanthi Troiamque videtis
quam vestrae fecere manus, meUoribus, opto,
auspiciis, et quae fuerit minus obvia Grais.
si quando Thybrim vicinaque Thybridis arva 500
intraro gentique meae data moenia cernam,
cognatas urbes oUm populosque propinquos,
Epiro Hesperiam (quibus idem Dardanus auctor
atque idem casus), unam faciemus utramque
Troiam animis : maneat nostros ea cura nepotes.' 505
Provehimur pelago vicina Ceraunia iuxta,
unde iter ItaUam cursusque brevissimus undis.
sol ruit interea et montes umbrantur opaci.
sternimur optatae gremio teUuris ad undam
sortiti remos passimque in Utore sicco 510
corpora curamus : fessos sopor inrigat artus.
necdum orbem medium nox Horis acta subibat:
482-512 GMP 483 subtegmine GMy^b^ 484 honore
Py^a Scaurus apud Serv. : honori GMy^bar Serv. 499 fuerint
MPy^c^ agnoscit Serv. : fueris G^ 503 Hesperia Pb^c^ Serv.
504 faciamus G 510 sortiti requiem /ro^omV Z>^m//'c^^
12*
P. VERGILI MARONIS
haud segnis strato surgit Palinurus et omnis
explorat ventos atque auribus aera captat;
sidera cuncta notat tacito labentia caelo, 515
Arcturum pluviasque Hyadas geminosque Triones
armatumque auro circumspicit Oriona.
postquam cuncta videt caelo constare sereno,
dat clarum e puppi signum : nos castra movemus
temptamusque viam et velorum pandimus alas. 520
lamque rubescebat stellis Aurora fugatis
cum procul obscuros collis humilemque videmus
ItaHam. Italiam primus conclamat Achates,
Italiam laeto socii clamore salutant.
tum pater Anchises magnum cratera corona 525
induit implevitque mero, divosque vocavit
stans celsa in puppi :
*di maris et terrae tempestatumque potentes,
ferte viam vento facilem et spirate secundi.'
crebrescunt optatae aurae portusque patescit 530
iam propior, templumque apparet in arce Minervae.
vela legunt socii et proras ad litora torquent.
portus ab euroo fluctu curvatus in arcum,
obiectae salsa spumant aspergine cautes,
ipse latet : gemino dimittunt bracchia muro 535:
turriti scopuli refugitque ab litore templum.
quattuor hic, primum omen, equos in gramine vidi
tondentis campum late, candore nivali.
et pater Anchises ' bellum, o terra hospita, portas : .
bello armantur equi, bellum haec armenta minantur. 540
sed tamen idem oHm curru succedere sueti
quadripedes et frena iugo concordia ferre :
spes et pacis ' ait. tum numina sancta precamur
513-530 GMP', 531-543 MP 516 pluvias] pliadas 7V
Macrobius 527 celsa My (in textu) abcn Donatus : prima Gy
(in margine) : .ima P^ : -elsa P^ 535 demittunt My {in
ntargine) ab
AENEIDOS III
Palladis armisonae, quae prima accepit ovantis,
et capita ante aras Phrygio velamur amictu, 545
praeceptisque Heleni, dederat quae maxima, rite
lunoni Argivae iussos adolemus honores.
Haud mora, continuo perfectis ordine votis
cornua velatarum obvertimus antemnarum,
Graiugenumque domos suspectaque linquimus arva. 550
hinc sinus Herculei (si vera est fama) Tarenti
cernitur, attollit se diva Lacinia contra,
Caulonisque arces et navifragum Scylaceum. • fneloor
tum procul e fluctu Trinacria cernitur Aetna,
et gemitum ingentem pelagi pulsataque saxa 555
audimus longe fractasque ad litora voces,
exsultantque vada atque aestu miscentur harenae.
et pater Anchises ' nimirum hic illa Charybdis :
hos Helenus scopulos, haec saxa horrenda canebat.
eripite, o socii, pariterque insurgite remis.' 560
haud minus ac iussi faciunt, primusque rudentem
contorsit laevas proram Palinurus ad undas ;
laevam cuncta cohors remis ventisque petivit.
tollimur in caelum curvato gurgite, et idem
subducta ad manis imos desedimus unda. 565
ter scopuli clamorem inter cava saxa dedere,
ter spumam elisam et rorantia vidimus astra.
interea fessos ventus cum sole reliquit,
ignarique viae Cyclopum adlabimur oris.
Portus ab accessu ventorum immotus et ingens 570
ipse : sed horrificis iuxta tonat Aetna ruinis,
interdumque atram prorumpit ad aethera nubem
turbine fumantem piceo et candente favilla,
544-560 MP; 561-573 MPV 545 capite P^ : capute deteriores
qutdam, ttnde caput Ladewig aram Py^ir 556 ab litore M^^cn
Diomedes: ab litora 7 558 hic MPb^-n : haec '^^ceditores
plerique 561 rudentem] tridentem Heinsius Bentley 563
ventis remisque M^
P. VERGILI MARONIS
attollitque globos flammarum et sidera lambit,
interdum scopulos avulsaque viscera montis 575
erigit eructans, liquefactaque saxa sub auras
cum gemitu glomerat fundoque exaestuat imo.
fama est Enceladi semustum fulmine corpus
urgeri mole hac, ingentemque insuper Aetnam
impositam ruptis flammam exspirare caminis, 580
et fessum quotiens mutet latus, intremere omnem
murmure Trinacriam et caelum subtexere fumo.
noctem illam tecti silvis immania monstra
perferimus, nec quae sonitum det causa videmus.
nam neque erant astrorum ignes nec lucidus aethra 585
siderea polus, obscuro sed nubila caelo,
et lunam in nimbo nox intempesta tenebat.
Postera iamque dies primo surgebat Eoo
umentemque Aurora polo dimoverat umbram, I
cum subito e silvis macie confecta suprema 590
ignoti nova forma viri miserandaque cultu
procedit supplexque manus ad litora tendit.
respicimus. dira inluvies immissaque barba,
consertum tegimen spinis : at cetera Graius,
et quondam patriis ad Troiam missus in armis. 595
isque ubi Dardanios habitus et Troia vidit
arma procul, paulum aspectu conterritus haesit
continuitque gradum ; mox sese ad Utora praeceps
cum fletu precibusque tulit : ' per sidera testor,
per superos atque hoc caeli spirabile lumen, 600
toUite me, Teucri ; quascumque abducite terras :
hoc sat erit. scio me Danais e classibus unum
et bello Iliacos fateor petiisse penatis.
pro quo, si sceleris tanta est iniuria nostri,
574-586 MPV; 587-604 MP 581 mutat M^P^y^ir^ agnosctt
Serv. : motat 7^ Serv. : motet a^b^c 595 om. ir uncis secludit Rtbbeck
600 sperabile M^ numen M^ : nomen P^ 6oi adducite M^
AENEIDOS III
spargite me in fluctus vastoque immergite ponto ; 605
si pereo, hominum manibus periisse iuvabit'
dixerat et genua amplexus genibusque volutans
haerebat. qui sit fari, quo sanguine cretus,
hortamur, quae deinde agitet fortuna fateri.
ipse pater dextram Anchises haud multa moratus 610
dat iuveni atque animum praesenti pignore firmat.
ille haec deposita tandem formidine fatur :
'sum patria ex Ithaca, comes infelicis VUxi,
nomine Achaemenides, Troiam genitore Adamasto
paupere (mansissetque utinam fortuna !) profectus. 615
hic me, dum trepidi crudelia hmina Hnquunt,
immemores socii vasto Cyclopis in antro
deseruere. domus sanie dapibusque cruentis,
intus opaca, ingens. ipse arduus, altaque pulsat
sidera (di talem terris avertite pestem !) 620
nec visu facilis nec dictu adfabiHs ulH;
visceribus miserorum et sanguine vescitur atro.
vidi egomet duo de numero cum corpora nostro
prensa manu magna medio resupinus in antro
frangeret ad saxum, - sanieque aspersa natarent 625
Hmina; vidi atro cum membra fluentia tabo
manderet et tepidi tremerent sub dentibus artus —
haud impune quidem, nec taHa passus VHxes
obHtusve sui est Ithacus discrimine tanto.
nam simul expletus dapibus vinoque sepultus 630
cervicem inflexam posuit, iacuitque per antrum
immensus saniem eructans et frusta cruento
per somnum commixta mero, nos magna precati
numina sortitique vices una undique circum
605-634 MP 614 nomen abc^ Bentley 621 effabilis
Pyabc 625 expersa 6-c'-' deteriores quidam Serv. Ribbeck 627
trepidi M^Pa^b^n agnoscit Serv. 629 oblitusque P^^ 632
immensum Py^a^b^ Serv. 634 nomina M^
P. VERGILI MARONIS
fundimur, et telo lumen terebramus acuto 635
ingens quod torva solum sub fronte latebat,
Argolici clipei aut Phoebeae lampadis instar, -
et tandem laeti sociorum ulciscimur umbras.
sed fugite, o miseri, fugite atque ab litore funem
rumpite. 640
nam qualis quantusque cavo Polyphemus in antro
lanigeras claudit pecudes atque ubera pressat,
centum alii curva haec habitant ad litora vulgo
infandi Cyclopes et altis montibus errant. aoBffaA
tertia iam Lunae se cornua lumine complent 645
cum vitam in silvis inter deserta ferarum
lustra domosque traho, vastosque ab rupe Cyclopas
prospicio sonitumque pedum vocemque tremesco.
victum infehcem, bacas lapidosaque corna,
dant rami, et vulsis pascunt radicibus herbae. 650
omnia conlustrans hanc primum ad litora classem
conspexi venientem. huic me, quaecumque fuisset,
addixi : satis est gentem effugisse nefandam.
vos animam hanc potius quocumque absumite leto.'
Vix ea fatus erat summo cum monte videmus 655
ipsum inter pecudes vasta se mole moventem
pastorem Polyphemum et Htora nota petentem,
monstrum horrendum, informe, ingens, cui lumen ademptum.
trunca manum pinus regit et vestigia firmat;
lanigerae comitantur oves ; ea sola voluptas 660
solamenque maH.
postquam altos tetigit fluctus et ad aequora venit,
luminis effossi fluidum lavit inde cruorem
dentibus infrendens gemitu, graditurque per aequor
635-659 MP ; 660-664 FMP 635 tenebramus ntultos legisse
iestatur Serv. 652 prospexi My^ 655 cum in monte P^y^a
659 manum M^^a^b^n Quintilianus, prohat Henry : manu Serv. editores
fere omnes 66i de collo fistula pendet explent F^Pyab^^CTr^
probat Henry 663 effuso M^ : effusi M"^ {cf. xi. 671) 664
gemitum P^7^
AENEIDOS III
iam medium, necdum fluctus latera ardua tinxit. 665
nos procul inde fugam trepidi celerare recepto
supplice sic merito tacitique incidere funem,
vertimus et proni certantibus aequora remis.
sensit, et ad sonitum vocis vestigia torsit.
verum ubi nulla datur dextra adfectare potestas 670
nec potis lonios fluctus aequare sequendo,
clamorem immensum tollit, quo pontus et omnes
contremuere undae, penitusque exterrita tellus
Italiae curvisque immugiit Aetna cavernis.
at genus e silvis Cyclopum et montibus altis 675
excitum ruit ad portus et litora complent.
cernimus astantis nequiquam lumine torvo
Aetnaeos fratres caelo capita alta ferentis,
concilium horrendum : quales cum vertice celso
aeriae quercus aut coniferae cyparissi 6S0
constiterunt, silva alta lovis lucusve Dianae.
praecipitis metus acer agit quocumque rudentis
excutere et ventis intendere vela secundis.
contra iussa monent Heleni, Scyllam atque Charybdim
(inter utramque viam leti discrimine parvo) 685
ni teneant cursus ; certum est dare lintea retro.
ecce autem Boreas arigusta ab sede Pelori
missus adest : vivo praetervehor ostia saxo
Pantagiae Megarosque sinus Thapsumque iacentem.
talia monstrabat relegens errata retrorsus 690
litora Achaemenides, comes infelicis Vlixi.
665-684 FMP', 685-689 FMPR', 690 MPR; 691 MPRV
665 fluctu M-^Py^ Serv. : fluctur F 666 fuga P^ 668 verrimus
F 670 dextra M^P^ agnosctt Serv. : dextram FP^yabcir Serv. :
dextrum M^ 673 intremuere FPabcn 674 Italiae ]Trinacriae
Bentley Ribbeck 682 ruentis F 684-686 contra ac Madvig
monet P^ : movent /7^ Scylla FP^ Ribbeck Charybdis Fa^ Ribbeck
ni FM^fabc"^ : ne P^y^c^ : nec P^, de R non liquet : nxpro T\e positum
testantur Prisdanus Donatus Serv. ? : locum difficillimum recte interpre-
tatus est Kvicala : vulgo Scyllam atque Charybdim inter : interpungitur.
teneam Ribbeck transpositis vv. 685, 686
AENEIDOS III
Sicanio praetenta sinu iacet insula contra
Plemyrium undosum, nomen dixere priores
Ortygiam. Alpheum fama est huc Elidis amnem
occultas egisse vias subter mare, qui nunc 695
ore, Arethusa, tuo Siculis confunditur undis.
iussi numina magna loci veneramur, et inde
exsupero praepingue solum stagnantis Helori.
hinc altas cautes proiectaque saxa Pachyni
radimus, et fatis numquam concessa moveri 700
apparet Camerina procul campique Geloi,
immanisque Gela fluvii cognomine dicta.
arduus inde Acragas ostentat maxima longe
moenia, magnanimum quondam generator equorum;
teque datis Hnquo ventis, palmosa Selinus, 705
et vada dura lego saxis Lilybeia caecis.
hinc Drepani me portus et inlaetabilis ora
accipit. hic pelagi tot tempestatibus actus
heu, genitorem, omnis curae casusque levamen,
amitto Anchisen. hic me, pater optime, fessum 710
deseris, heu, tantis nequiquam erepte periclis !
nec vates Helenus, cum multa horrenda moneret,
hos mihi praedixit luctus, non dira Celaeno.
hic labor extremus, longarum haec meta viarum.
hinc me digressum vestris deus appuHt oris.' 715
Sic pater Aeneas intentis omnibus unus
fata renarrabat divum cursusque docebat.
conticuit tandem factoque hic fine quievit.
6g2-Ti6 MPRV; ^i^-^iQ MPR ^^02 damnant Wagner alii
705 ventis] velis Ribbeck 708 actis PR-^b^cD. Serv. : syllaba finalis
in V erasa 717 cursu P
P. VERGILI MARONIS
AENEIDOS V^- '
LIBER IV
At regina gravi iamdudum saucia cura
vulnus alit venis et caeco carpitur igni.
multa viri virtus animo multusque recursat
gentis honos : haerent infixi pectore vultus
verbaque, nec placidam membris dat cura quietem. 5
postera Phoebea lustrabat lampade terras
umentemque Aurora polo dimoverat umbram,
cum sic unanimam adloquitur male sana sororem :
* Anna soror, quae me suspensam insomnia terrent !
quis novus hic nostris successit sedibus hospes, 10
quem sese ore ferens, quam forti pectore et armis !
credo equidem, nec vana fides, genus esse deorum.
degeneres animos timor arguit. heu, quibus ille
iactatus fatis ! quae bella exhausta canebat !
si mihi non animo fixum immotumque sederet 15
ne cui me vinclo vellem sociare iugali,
postquam primus amor deceptam morte fefellit;
si non pertaesum thalami taedaeque fuisset,
huic uni forsan potui succumbere culpae.
Anna, fatebor enim, miseri post fata Sychaei 20
1-20 FGMPR 9 suspensa M^ terret c^ agnosdt Serv,
II quatn] quem F^ iovtxs it deteriores 18 fuissent /'WP'^^^
P. VERGILI MARONIS
coniugis et sparsos fratema caede penatis
solus hic inflexit sensus animumque labantem
impulit. agnosco veteris vestigia flammae.
sed mihi vel tellus optem prius ima dehiscat
vel pater omnipotens abigat me fulmine ad umbras, 25
pallentis umbras Erebo noctemque profundam,
ante, pudor, quam te violo aut tua iura resoivo.
ille meos, primus qui me sibi iunxit, amores
abstuht; ille habeat secum servetque sepulcro.'
sic effata sinum lacrimis implevit obortis. 30
Anna refert : * o luce magis dilecta sorori,
solane perpetua maerens carpere iuventa
nec dulcis natos Veneris nec praemia noris?
id cinerem aut manis credis curare sepultos?
esto : aegram nulli quondam flexere mariti, 35
non Libyae, non ante Tyro ; despectus larbas
ductoresque alii, quos Africa terra triumphis
dives alit : placitone etiam pugnabis amori ?
nec venit in mentem quorum consederis arvis?
hinc Gaetulae urbes, genus insuperabile bello, 40
et Numidae infreni cingunt et inhospita Syrtis;
hinc deserta siti regio lateque furentes
Barcaei. quid bella Tyro surgentia dicam
germanique minas? -i^v/ 33i
dis equidem auspicibus reor et lunone secunda 45
hunc cursum Iliacas vento tenuisse carinas.
quam tu urbem, soror, hanc cernes, quae surgere regna
coniugio tali ! Teucrum comitantibus armis
Punica se quantis attollet gloria rebus !
tu modo posce deos veniam, sacrisque litatis 50
21-37 FGMPR ; 38-50 FMPR 25 adgat GMPRy^c 26 Erebi
MP-y^bc-n agnoscii Serv. 27 ante] sancte Markland 36 Libya
P^ Serv. 40 insuperabile] intractabile R 41 anie v. 40
conlocat Immisch, fortasse recte 42 furentes] vagantes c deteriores
Isidorus 43 Barcaei] Vaccaei Isidorus orig. ix. 2, 107
AENEIDOS IV
indulge hospitio causasque innecte morandi, ■'" <'^^*'^*
dum pelago desaevit hiems et aquosus Orion,
quassataeque rates, dum non tractabile caelum.'
His dictis impenso animum flammavit amore
spemque dedit dubiae menti solvitque pudorem. 55
principio delubra adeunt pacemque per aras — ■ -
exquirunt; mactant lectas de more bidentis 'HnmL
legiferae Cereri Phoeboque patrique Lyaeo,
lunoni ante omnis, cui vincla iugalia curae.
ipsa tenens dextra pateram pulcherrima Dido 60
candentis vaccae media inter cornua fundit,
aut ante ora deum pinguis spatiatur ad aras,
instauratque diem donis, pecudumque reclusis
pectoribus inhians spirantia consulit exta.
heu, vatum ignarae mentes ! quid vota furentem, 65
quid delubra iuvant? est mollis flamma medullas
interea et tacitum vivit sub pectore vulnus.
uritur infeUx Dido totaque vagatur
urbe furens, qualis coniecta cerva sagitta,
quam procul incautam nemora inter Cresia fixit 70
pastor agens telis Hquitque volatile ferrum
nescius : illa fuga silvas saltusque peragrat
Dictaeos ; haeret lateri letalis harundo.
nunc media Aenean secum per moenia ducit
Sidoniasque ostentat opes urbemque paratam, 75
incipit effari mediaque in voce resistit;
nunc eadem labente die convivia quaerit,
Iliacosque iterum demens audire labores
exposcit pendetque iterum narrantis ab ore.
post ubi digressi, lumenque obscura vicissim 80
luna premit suadentque cadentia sidera somnos,
51-81 FMPR 51 hospitio et causas F 53 dum , . .
caelum dantnat Ribbeck 54 impenso F^ Parisinus 7906 agnoscit
Serv. : penso P^ : incensum F^MP^Rybcjr Serv. inflammavit MP-^b
58 frugiferae F Ry''
P. VERGILI MARONIS
sola domo maeret vacua stratisque relictis
incubat. illum absens absentem auditque videtque,
aut gremio Ascanium genitoris imagine capta
detinet, infandum si fallere possit amorem. 85
non coeptae adsurgunt turres, non arma iuventus
exercet portusve aut propugnacula bello
tuta parant : pendent opera interrupta minaeque
murorum ingentes aequataque machina caelo.
Quam simul ac tali persensit peste teneri 90
cara lovis coniunx nec famam obstare furori,
talibus adgreditur Venerem Saturnia dictis :
' egregiam vero laudem et spolia ampla refertis
tuque puerque tuus (magnum et memorabile numen),
una dolo divum si femina victa duorum est. 95
neC me adeo fallit veritam te moenia nostra
suspectas habuisse domos Karthaginis altae.
sed quis erit modus, aut quo nunc certamine tanto?
quin potius pacem aeternam pactosque hymenaeos
exercemus ? habes tota quod mente petisti : 100
ardet amans Dido traxitque per ossa furorem.
communem hunc ergo populum paribusque regamus
auspiciis; Hceat Phrygio servire marito
dotalisque tuae Tyrios permittere dextrae.'
Olli (sensit enim simulata mente locutam^ 105
quo regnum Italiae Libycas averteret oras)
sic contra est ingressa Venus : ' quis taHa demens
abnuat aut tecum malit contendere bello?
si modo quod memoras factum fortuna sequatur.
sed fatis incerta feror, si luppiter unam iio
esse velit Tyriis urbem Troiaque profectis,
82 92 FMPR; 93-111 F{recenHore manu) MPR 85 aman-
tem F 91 furori] pudori Rm 94 nomen Canoniciantis deteriores
Ribbeck 98 certamina tanta Heinsius 106 Italia Wakefield
adverteret w libri Pierii, agnoscit Serv.
AENEIDOS IV
miscerive probet populos aut foedera iungi.
tu coniunx, tibi fas animum temptare precando.
perge, sequar.' tum sic excepit regia luno :
* mecum erit iste labor. nunc qua ratione quod instat 115
confieri possit, paucis (adverte) docebo.
venatum Aeneas unaque miserrima Dido
in nemus ire parant, ubi primos crastinus ortus
extulerit Titan radiisque retexerit orbem.
his ego nigrantem commixta grandine nimbum, 120
dum trepidant alae saltusque indagine cingunt,
desuper infundam et tonitru caelum omne ciebo.
diffugient comites et nocte tegentur opaca :
speluncam Dido dux et Troianus eandem
devenient. adero et, tua si mihi certa voluntas, 125
conubio iungam stabili propriamque dicabo.
hic hymenaeus erit.' non adversata petenti
adnuit atque dolis risit Cytherea repertis.
Oceanum interea surgens Aurora reliquit.
it portis iubare exorto delecta iuventus, 130
retia rara, plagae, lato venabula ferro,
Massylique ruunt equites et odora canum vis.
reginam thalamo cunctantem ad Hmina primi
Poenorum exspectant, ostroque insignis et auro
stat sonipes ac frena ferox spumantia mandit. 135
tandem progreditur magna stipante caterva
Sidoniam picto chlamydem circumdata limbo ;
cui pharetra ex auro, crines nodantur in aurum,
aurea purpuream subnectit fibula vestem.
nec non et Phrygii comites et laetus lulus 140
112-115 F(^recenh'ore manu) MPR ; 116 121 F {recetttiore manu) MR
122-140 MR 112 foedere deteriores quidam, agnoscit Serv.
116 confieri PR-y^c^ (in rasura) Serv. : comfieri M^ : quod fieri ^^7^ :
quo fieri Fb^tt^ 118 primus M^R : primum M^ 126 damnant
Peerlkamp Ribheck 127 aversata R agnoscit Serv. 129 re-
linquit M^
P. VERGILI MARONIS
incedunt. ipse ante alios pulcherrimus omnis
infert se socium Aeneas atque agmina iungit.
qualis ubi hibernam Lyciam Xanthique fluenta
deserit ac Delum maternam invisit Apollo
instauratque choros, mixtique altaria circum 145
Cretesque Dryopesque fremunt pictique Agathyrsi :
ipse iugis Cynthi graditur mollique fluentem
fronde premit crinem fingens atque implicat auro,
tela sonant umeris : haud illo segnior ibat
Aeneas, tantum egregio decus enitet ore. 150
postquam altos ventum in montis atque invia lustra,
ecce ferae saxi deiectae vertice caprae
decurrere iugis; alia de parte patentis
transmittunt cursu campos atque agmina cervi
pulverulenta fuga glomerant montisque reUnquunt. 155
at puer Ascanius mediis in valHbus acri
gaudet equo iamque hos cursu, iam praeterit illos,
spumantemque dari pecora inter inertia votis
optat aprum, aut fulvum descendere monte leonem.
Interea magno misceri murmure caelum 160
incipit, insequitur commixta grandine nimbus,
et Tyrii comites passim et Troiana iuventus
Dardaniusque nepos Veneris diversa per agros
tecta metu petiere ; ruunt de montibus amnes.
speluncam Dido dux et Troianus eandem 165
deveniunt. prima et Tellus et pronuba luno
dant signum ; fulsere ignes et conscius aether
conubiis, summoque ulularunt vertice Nymphae.
ille dies primus leti primusque malorum
causa fuit; neque enim specie famave movetur 170
nec iam furtivum Dido meditatur amorem :
141-14^ MR; 144-161 AIRV; 162-1^1 MPRl^ 168 conubii
P'^RVb^c'' 169 malorum] laborum P^ Parisinus 7906 Philar-
gyrius
AENEIDOS IV
coniugium vocat, hoc praetexit nomine culpam.
Extemplo Libyae magnas it Fama per urbes,
Fama, malum qua non aliud velocius ullum :
mobilitate viget virisque adquirit eundo, 175
parva metu primo, mox sese attollit in auras
ingrediturque solo et caput inter nubila condit.
illam Terra parens ira inritata deorum itnTod ■
extremam, ut perhibent, Coeo Enceladoque sororem
progenuit pedibus celerem et pernicibus alis, 180
monstrum horrendum, ingens, cui quot sunt corpore plumae,
tot vigiles oculi subter (mirabile dictu),
tot Hnguae, totidem ora sonant, tot subrigit auris.
nocte volat caeH medio terraeque per umbram
stridens, nec dulci decHnat lumina somno; 185
luce sedet custos aut summi culmine tecti
turribus aut altis, et magnas territat urbes,
tam ficti pravique tenax quam nuntia veri.
haec tum multipHci populos sermone replebat
gaudens, et pariter facta atque infecta canebat : 190
venisse Aenean Troiano sanguine cretum,
cui se pulchra viro dignetur iungere Dido ;
nunc hiemem inter se luxu, quam longa, fovere
regnorum immemores turpique cupidine captos.
haec passim dea foeda virum diifundit in ora. 195
protinus ad regem cursus detorquet larban
incenditque animum dictis atque aggerat iras.
Hic Hammone satus rapta Garamantide nympha
templa lovi centum latis immania regnis,
centum aras posuit vigilemque sacraverat ignem, 200
excubias divum aeternas, pecudumque cruore
pingue solum et variis florentia Hmina sertis.
172 196 MP/?F; 197-202 MPR 174 quo PVy^bciT Pnscia-
nus Serv. 179 extrema R^ 182 post oculi interpungit Nauck
187 magnas et M^ 191 a sanguine R^f 196 cursu P^ :
cursum 7 Nonius
VERGk 13
P. VERGILI MARONIS
isque amens animi et rumore accensus amaro
dicitur ante aras media inter numina divum
multa lovem manibus supplex orasse supinis : 205
* luppiter omnipotens, cui nunc Maurusia pictis
gens epulata toris Lenaeum libat honorem,
aspicis haec ? an te, genitor, cum fulmina torques
nequiquam horremus, caecique in nubibus ignes
terrificant animos et inania murmura miscent? 210
femina, quae nostris errans in finibus urbem
exiguam pretio posuit, cui Htus arandum
cuique loci leges dedimus, conubia nostra
reppulit ac dominum Aenean in regna recepit.
et nunc ille Paris cum semiviro comitatu, 215
Maeonia mentum mitra crinemque madentem
subnexus, rapto potitur : nos munera templis
quippe tuis ferimus famamque fovemus inanem.'
Talibus orantem dictis arasque tenentem
audiit Omnipotens, oculosque ad moenia torsit 220
regia et oblitos famae melioris amantis.
tum sic Mercurium adloquitur ac talia mandat :
' vade age, nate, voca Zephyros et labere pennis
Dardaniumque ducem, Tyria Karthagine qui nunc
exspectat fatisque datas non respicit urbes, 225
adloquere et celeris defer mea dicta per auras.
non illum nobis genetrix pulcherrima talem
promisit Graiumque ideo bis vindicat armis ;
sed fore qui gravidam imperiis belloque frementem
ItaUam regeret, genus alto a sanguine Teucri 230
proderet, ac totum sub leges mitteret orbem.
si nuUa accendit tantarum gloria rerum
nec super ipse sua moHtur laude laborem,
203-216 MPR ; 217-233 MP 204 numina] munera mulios
legisse testatur D. Serv., commendat Kvicala 217 subnexus
deteriores duo : subnixus ceteri, testantur Nonius Serv. 227 genetrix
nobis P^ deteriores Ribbeck 233 laborum M^P^y^
AENEIDOS IV
Ascanione pater Romanas invidet arces?
quid struit? aut qua spe inimica in gente moratur 235
nec prolem Ausoniam et Lavinia respicit arva?
naviget ! haec summa est, hic nostri nuntius esto.'
Dixerat. ille patris magni parere parabat
imperio : et primum pedibus talaria nectit
aurea, quae sublimem alis sive aequora supra 240
seu terram rapido pariter cum flamine portant.
tum virgam capit : hac animas ille evocat Orco
pallentis, alias sub Tartara tristia mittit,
dat somnos adimitque, et lumina morte resignat. ,.,.,:
illa fretus agit ventos et turbida tranat • ' ■HB
nubila. iamque volans apicem et latera ardua cernit
Atlantis duri caelum qui vertice fulcit,
Atlantis, cinctum adsidue cui nubibus atris
piniferum caput et vento pulsatur et imbri,
nix umeros infusa tegit, tum flumina mento 250
praecipitant senis, et glacie riget horrida barba.
hic primum paribus nitens Cyllenius alis
constitit : hinc toto praeceps se corpore ad undas
misit avi similis, quae circum litora, circum
piscosos scopulos humilis volat aequora iuxta. 255
haud aliter terras inter caelumque volabat
litus harenosum ad Libyae, ventosque secabat
materno veniens ab avo Cyllenia proles.
ut primum alatis tetigit magalia plantis,
Aenean fundantem arces ac tecta novantem 260
conspicit. atque ilH stellatus iaspide fulva
ensis erat Tyrioque ardebat murice laena
demissa ex umeris, dives quae munera Dido
fecerat, et tenui telas discreverat auro.
234-2^1 FMP; 258-264 MP 236 eicit Ribbeck 241 por-
tent M^ 243 mittit] ducit P^ 245 vento se Kvicala 256-258
sunt qui hos versus damnant 256 volabat] legebat Beniley ontisso
ad V. 257 257 ad P^7^ : at M^ ut videtur : ac M^abcir : ao P^
13*
P. VERGILI MARONIS
continuo invadit : ' tu nunc Karthaginis altae 265
fundamenta locas pulchramque uxorius urbem
exstruis ? heu, regni rerumque oblite tuarum !
ipse deum tibi me claro demittit Olympo
regnator, caelum ac terras qui numine torquet :
ipse haec ferre iubet celeris mandata per auras : 270
quid struis ? aut qua spe Libycis teris otia terris ?
si te nulla movet tantarum gloria rerum
[nec super ipse tua moliris laude laborem,]
Ascanium surgentem et spes heredis luli
respice, cui regnum Italiae Romanaque tellus 275
debetur.' tali Cyllenius ore locutus
mortalis visus medio sermone reliquit
et procul in tenuem ex oculis evanuit auram.
At vero Aeneas aspectu obmutuit amens,
arrectaeque horrore comae et vox faucibus haesit. 280
ardet abire fuga dulcisque relinquere terras,
attonitus tanto monitu imperioque deorum.
heu quid agat ? quo nunc reginam ambire furentem
audeat adfatu ? quae prima exordia sumat ?
atque animum nunc huc celerem nunc dividit illuc 285
in partisque rapit varias perque omnia versat.
haec alternanti potior sententia visa est :
Mnesthea Sergestumque vocat fortemque Serestum,
classem aptent taciti sociosque ad litora cogant,
arma parent et quae rebus sit causa novandis 290
dissimulent ; sese interea, quando optima Dido
nesciat et tantos rumpi non speret amores,
temptaturum aditus et quae mollissima fandi
265-285 MP; 286 293 FMP 267 oblite] ignare P^
268 dimittit Py^cir 269 ac] et Mbc terram Py 273
om. MPyWb^ 276 debetur M^Pyabc : debentur M*^ Serv. 283
quonam Nonms 285, 286 = viii. 20, 21 non interpretatur Serv„
damnat Heyne: unum v. 286 (ab F Py^ omissum) uncis secludit Ribbeck
285 atque] utque Heinsius,fortasse recte 288 Serestum] Cloan-
thum TT Parisinus 7906 Donatus, probat Kvicala 289 -que ont. Pyc
AENEIDOS IV
tempora, quis rebus dexter modus. ocius omnes
imperio laeti parent et iussa facessunt. 295
At regina dolos (quis fallere possit amantem?)
praesensit, motusque excepit prima futuros
omnia tuta timens. eadem impia Fama furenti
detulit armari classem cursumque parari.
saevit inops animi totamque incensa per urbem 300
bacchatur, qualis commotis excita sacris
Thyias, ubi audito stimulant trieterica Baccho
orgia noctumusque vocat clamore Cithaeron.
tandem his Aenean compellat vocibus ultro :
'dissimulare etiam sperasti, perfide, tantum 305
posse nefas tacitusque mea decedere terra?
nec te noster amor nec te data dextera quondam
nec moritura tenet crudeU funere Dido?
quia etiam hiberno moliris sidere classem
et mediis properas Aquilonibus ire per altum, 310
crudelis ? quid, si non arva aUena domosque
ignotas peteres, et Troia antiqua maneret,
Troia per undosum peteretur classibus aequor?
mene fugis? per ego has lacrimas dextramque tuam te
(quando aliud mihi iam miserae nihil ipsa reliqui), 315
per conubia nostra, per inceptos hymenaeos,
si bene quid de te merui, fuit aut tibi quicquam
dulce meum, miserere domus labentis et istam,
oro, si quis adhuc precibus locus, exue mentem.
te propter Libycae gentes Nomadumque tyranni 320
odere, infensi Tyrii ; te propter eundem
exstinctus pudor et, qua sola sidera adibam,
fama prior. cui me moribundam deseris, — hospes
(hoc solum nomen quoniam de coniuge restat) ?
294-301 FMP; 292y>^AFMP', 306-310 /WP; 311-324 MP
295 et] ac M^b 309 moliri FPa 312 et] sed P^ : si m Giithling
323 morituram Priscianus
P. VERGILI MARONIS
quid moror? an mea Pygmalion dum moenia frater 325
destruat aut captam ducat Gaetulus larbas ?
saltem si qua mihi de te suscepta fuisset
ante fugam suboles, si quis mihi parvulus aula
luderet Aeneas, qui te tamen ore referret,
non equidem omnino capta ac deserta viderer.' 330
Dixerat. ille lovis monitis immota tenebat
lumina et obnixus curam sub corde premebat.
tandem pauca refert : 'ego te, quae plurima fando i
enumerare vales, numquam, regina, negabo
promeritam, nec me meminisse pigebit EHssae 335
dum memor ipse mei, dum spiritus hos regit artus.
pro re pauca loquar. neque ego hanc abscondere furto
speravi (ne finge) fugam, nec coniugis umquam
praetendi taedas aut haec in foedera veni.
me si fata meis paterentur ducere vitam 340
auspiciis et sponte mea componere curas,
urbem Troianam primum dulcisque meorum
reliquias colerem, Priami tecta alta manerent,
et recidiva manu posuissem Pergama victis.
sed nunc ItaUam magnam Gryneus Apollo, 345
Italiam Lyciae iussere capessere sortis ;
hic amor, haec patria est. si te Karthaginis arces
Phoenissam Libycaeque aspectus detinet urbis,
quae tandem Ausonia Teucros considere terra
invidia est ? et nos fas extera quaerere regna. 350
me patris Anchisae, quotiens umentibus umbris
nox operit terras, quotiens astra ignea surgunt,
admonet in somnis et turbida terret imago;
me puer Ascanius capitisque iniuria cari,
quem regno Hesperiae fraudo et fatalibus arvis. 355
325-355 ^P 343 Priami . . . manerent damnant Peerlkamp
Ribbeck 348 detinet] demeret Parisinus 7906 quod * in novis et
emendatis libris ' quosdam invenisse dicit D. Serv.
AENEIDOS lY
nunc etiam interpres divum love missus ab ipso
(testor utrumque caput) celeris mandata per auras
detulit : ipse deum manifesto in lumine vidi
intrantem muros vocemque his auribus hausi.
desine meque tuis incendere teque querelis; 360
Italiam non sponte sequor.'
Talia dicentem iamdudum aversa tuetur
huc illuc volvens oculos totumque pererrat
luminibus tacitis et sic accensa profatur :
*nec tibi diva parens generis nec Dardanus auctor, 365
perfide, sed duris genuit te cautibus horrens
Caucasus Hyrcanaeque admorunt ubera tigres.
nam quid dissimulo aut quae me ad maiora reservo?
num fletu ingemuit nostro? num lumina flexit?
num lacrimas victus dedit aut miseratus amantem est? 370
quae quibus anteferam ? iam iam nec maxima luno
nec Saturnius haec oculis pater aspicit aequis.
nusquam tuta fides. eiectum litore, egentem
excepi et regni demens in parte locavi.
amissam classem, socios a morte reduxi 375
(heu furiis incensa feror !) : nunc augur Apollo,
nunc Lyciae sortes, nunc et love missus ab ipso
interpres divum fert horrida iussa per auras.
scilicet is superis labor est, ea cura quietos
sollicitat. neque te teneo neque dicta refello : 380
i, sequere ItaHam ventis, pete regna per undas.
spero equidem mediis, si quid pia numina possunt,
supplicia hausurum scopulis et nomine Dido
saepe vocaturum. sequar atris ignibus absens
et, cum frigida mors anima seduxerit artus, 385
omnibus umbra locis adero. dabis, improbe, poenas.
audiam et haec manis veniet mihi fama sub imos.'
356-387 MP 374 suscepi Priscianus 375 damnai
Ribbeck 378 iussa] dicta M 381 alii ventis pete coniungunt
P. VERGILI MARONIS
his medium dictis sermonem abrumpit et auras
aegra fugit seque ex oculis avertit et aufert,
linquens multa metu cunctantem et multa parantem 390
dicere. suscipiunt famulae conlapsaque membra
marmoreo referunt thalamo stratisque reponunt.
At pius Aeneas, quamquam lenire dolentem
solando cupit et dictis avertere curas,
multa gemens magnoque animum labefactus amore 395
iussa tamen divum exsequitur classemque revisit.
tum vero Teucri incumbunt et litore celsas
deducunt toto navis. natat uncta carina,
frondentisque ferunt remos et robora silvis
infabricata fugae studio. 400
migrantis cernas totaque ex urbe ruentis.
ac velut ingentem formicae farris acervum
cum populant hiemis memores tectoque reponunt,
it nigrum campis agmen praedamque per herbas
convectant calle angusto : pars grandia trudunt 405
obnixae frumenta umeris, pars agmina cogunt
castigantque moras, opere omnis semita fervet.
quis tibi tum, Dido, cernenti talia sensus,
quosve dabas gemitus, cum Htora fervere late
prospiceres arce ex summa, totumque videres 410
misceri ante oculos tantis clamoribus aequor !
improbe Amor, quid non mortalia pectora cogis !
ire iterum in lacrimas, iterum temptare precando
cogitur et supplex animos summittere amori,
ne quid inexpertum frustra moritura relinquat. 415
* Anna, vides toto properari litore circum :
undique convenere; vocat iam carbasus auras,
puppibus et laeti nautae imposuere coronas.
388-418 MP 390 parantem] volentem Mc 395 secludit Rib-
heck 402 veluti Macn- 407 operae il/^ : opera iVo«/ws 416
post litore interpungxmt Markland alii 418 post hunc versum
548, 549 inserit Ribbeck
AENEIDOS IV
hunc ego si potui tantum sperare dolorem,
et perferre, soror, potero. miserae hoc tamen unum 420
exsequere, Anna, mihi ; solam nam perfidus ille
te colere, arcanos etiam tibi credere sensus;
sola viri moUis aditus et tempora noras :
i, soror, atque hostem supplex adfare superbum :
non ego cum Danais Troianam exscindere gentem 425
Aulide iuravi classemve ad Pergama misi,
nec patris Anchisae cineres manisve reveUi :
cur mea dicta negat duras demittere in auris?
quo ruit ? extremum hoc miserae det munus amanti :
exspectet facilemque fugam ventosque ferentis. 430
non iam coniugium antiquum, quod prodidit, oro,
nec pulchro ut Latio careat regnumque reUnquat :
tempus inane peto, requiem spatiumque furori,
dum mea me victam doceat fortuna dolere.
extremam hanc oro veniam (miserere sororis), 435
quam mihi cum dederit cumulatam morte remittam.'
Talibus orabat, talisque miserrima fletus
fertque refertque soror. sed nullis ille movetur
fletibus, aut voces ullas tractabiHs audit;
fata obstant placidasque viri deus obstruit auris. 440
RC velut annoso validam cum robore quercum
Alpihi Boreae nunc hinc nunc flatibus illinc
eruere inter se certant ; it stridor, et altae
consternunt terram concusso stipite frondes ;
ipsa haeret scopulis et quantum vertice ad auras 445
aetherias, tantum radice in Tartara tendit :
haud secus adsiduis hinc atque hinc vocibus heros
419-442 MP; 443-447 FMP 427 cinerem M revulsi
Oblongus Pierii, agnoscit Serv. 428 neget M^P^ agnoscit D. Serv.
434 dolore il/'^^^ 436 dederis ^^^fl^CTr S^m cumulata M:
dederis cumulatam />ro6a55^ Tuccam et Varium testatur Serv. , qui etiam
dederit cumulata agnoscit : cumulatum munere mittam Kloucek 443
alte b Serv. 445 oras Lachmann 446 radicem MP^ya^
P. VERGILI MARONIS
tunditur, et magno persentit pectore curas ;
mens immota manet, lacrimae volvuntur inanes.
Tum vero infelix fatis exterrita Dido 450
mortem orat ; taedet caeli convexa tueri.
quo magis inceptum peragat lucemque relinquat,
vidit, turicremis cum dona imponeret aris
(horrendum dictu), latices nigrescere sacros
fusaque in obscenum se vertere vina cruorem. 455
hoc visum nulli, non ipsi effata sorori.
praeterea fuit in tectis de marmore templum
coniugis antiqui, miro quod honore colebat,
velleribus niveis et festa fronde revinctum :
hinc exaudiri voces et verba vocantis 460
visa viri, nox cum terras obscura teneret,
solaque culminibus ferali carmine bubo
saepe queri et longas in fletum ducere voces ;
multaque praeterea vatum praedicta priorum
terribili monitu horrificant. agit ipse furentem 465
in somnis ferus Aeneas, semperque relinqui
sola sibi, semper longam incomitata videtur
ire viam et Tyrios deserta quaerere terra,
Eumenidum veluti demens videt agmina Pentheus
et solem geminum et duplices se ostendere Thebas, 470
aut Agamemnonius scaenis agitatus Orestes,
armatam facibus matrem et serpentibus atris
cum fugit ultricesque sedent in Hmine Dirae.
Ergo ubi concepit furias evicta dolore
decrevitque mori, tempus secum ipsa modumque 475
exigit, et maestam dictis adgressa sororem
consilium vultu tegit ac spem fronte serenat :
'inveni, germana, viam (gratare sorori)
448-478 FMP 450 exercita Markland 456 sorori est F
462 solaque] seraque Nonius 464 piorum M agnoscit Serv. p>vbat
Ribheck 468 Tyrios] Teucros 5c/frfl</^r 471 scaenis] Poenis
Markland 473 divae F^P'^^ 476 ac il/
AENEIDOS IV
quae mihi reddat eum vel eo me solvat amantem.
Oceani finem iuxta solemque cadentem 480
ultimus Aethiopum locus est, ubi maximus Atlas
axem umero torquet stellis ardentibus aptum :
hinc mihi Massylae gentis monstrata sacerdos,
Hesperidum templi custos, epulasque draconi
quae dabat et sacros servabat in arbore ramos, 485
spargens umida mella soporiferumque papaver.
haec se carminibus promittit solvere mentes
quas velit, ast aliis duras immittere curas,
sistere aquam fluviis et vertere sidera retro,
nocturnosque movet manis : mugire videbis 490
sub pedibus terram et descendere montibus ornos.
testor, cara, deos et te, germana, tuumque
dulce caput, magicas invitam accingier artis.
tu secreta pyram tecto interiore sub auras
erige, et arma viri thalamo quae fixa reliquit 495
impius exuviasque omnis lectumque iugalem,
quo perii, superimponas : abolere nefandi
cuncta viri monimenta iuvat monstratque sacerdos.'
haec effata silet, pallor simul occupat ora.
non tamen Anna novis praetexere funera sacris 500
germanam credit, nec tantos mente furores
concipit aut graviora timet quam morte Sychaei.
ergo iussa parat.
At regina pyra penetrali in sede sub auras
erecta ingenti taedis atque ilice secta, 505
intenditque locum sertis et fronde coronat
funerea; super exuvias ensemque relictum
effigiemque toro locat haud ignara futuri.
479-508 FMP 482 attorquet M^ 485 et] ut Sabbadini :
is Regel, cui verba is . . . ramos ■napivOcais videntur 486 eiciunt
Schrader Deuticke 490 movet] ciet F^P^-^abir 497 super-
imponant FM^ agnoscit D. Serv. 498 iuvat FM-a^ Serv. : ivat F^ :
iubet M^P^y^a^bcn : iubat P^y^ 500 protexere M^
P. VERGILI MARONIS
stant arae circum et crinis effusa sacerdos
ter centum tonat ore deos, Erebumque Chaosque 510
tergeminamque Hecaten, tria virginis ora Dianae.
sparserat et latices simulatos fontis Averni,
falcibus et messae ad lunam quaeruntur aenis
pubentes herbae nigri cum lacte veneni;
quaeritur et nascentis equi de fronte revulsus 515
et matri praereptus amor.
ipsa mola manibusque piis altaria iuxta
unum exuta pedem vincHs, in veste recincta,
testatur moritura deos et conscia fati
sidera; tum, si quod non aequo foedere amantis 520
curae numen habet iustumque memorque, precatur.
Nox erat et placidum carpebant fessa soporem
corpora per terras, silvaeque et saeva quierant
aequora, cum medio volvuntur sidera lapsu,
cum tacet omnis ager, pecudes pictaeque volucres, 525
quaeque lacus late Uquidos quaeque aspera dumis
rura tenent, somno positae sub nocte silenti.
[lenibant curas et corda oblita laborum.]
at non infelix animi Phoenissa neque umquam
solvitur in somnos oculisve aut pectore noctem 530
accipit : ingeminant curae rursusque resurgens
saevit amor magnoque irarum fluctuat aestu.
sic adeo insistit secumque ita corde volutat :
' en, quid ago ? rursusne procos inrisa priores
experiar, Nomadumque petam conubia supplex, 535
quos ego sim totiens iam dedignata maritos ?
Iliacas igitur classis atque ultima Teucrum
iussa sequar? quiane auxilio iuvat ante levatos
et bene apud memores veteris stat gratia facti ?
509-521 FMP; 522-539 MP 517 molam MPyh Ribbeck, qui
versum 486 post hunc transponit, ut molam e spargens pendeat 528
om. MPy^a^b^^c^m, ignorat Serv. eicit Ribbeck, cf. ix. 225
AENEIDOS IV
quis me autem, fac velle, sinet ratibusque superbis 540
invisam accipiet ? nescis heu, perdita, necdum
Laomedonteae sentis periuria gentis?
quid tum ? sola fuga nautas comitabor ovantis ?
an Tyriis omnique manu stipata meorum
inferar et, quos Sidonia vix urbe revelli, 545
rursus agam pelago et ventis dare vela iubebo?
quin morere ut merita es, ferroque averte dolorem.
tu lacrimis evicta meis, tu prima furentem
his, germana, malis oneras atque obicis hosti.
non licuit thalami expertem sine crimine vitam 550
degere more ferae, talis nec tangere curas ;
non servata fides cineri promissa Sychaeo.'
Tantos illa suo rumpebat pectore questus:
Aeneas celsa in puppi iam certus eundi
carpebat somnos rebus iam rite paratis. 555
huic se forma dei vultu redeuntis eodem
obtulit in somnis rursusque ita visa monere est,
omnia Mercurio similis, vocemque coloremque
et crinis flavos et membra decora iuventae :
* nate dea, potes hoc sub casu ducere somnos, 560
nec quae te circum stent deinde pericula cernis,
demens, nec Zephyros audis spirare secundos?
illa dolos dirumque nefas in pectore versat
certa mori, variosque irarum concitat aestus.
non fugis hinc praeceps, dum praecipitare potestas ? 565
iam mare turbari trabibus saevasque videbis
conlucere faces, iam fervere litora flammis,
si te his attigerit terris Aurora morantem.
heia age, rumpe moras. varium et mutabile semper
femina.' sic fatus nocti se immiscuit atrae. 570
540 554 ^P; 555-570^^^ 540 sinatP^ 541 inrisam
M^^Yb^Ti 552 Sychaei M : Sychaeies P^ 559 iuventae P^^a
Serv. : iuventa FMU^c 564 varioque {M^ab^ir svarioque il/^) irarum
fluctuat {M-fabir) aestu {FMab^ii) Haupt Deuticke 565 hincj in F^
R VERGILI MARONIS
Tum vero Aeneas subitis exterritus umbris
corripit e somno corpus sociosque fatigat
praecipitis : ' vigilate, viri, et considite transtris ;
solvite vela citi. deus aethere missus ab alto
festinare fugam tortosque incidere funis 575
ecce iterum instimulat. sequimur te, sancte deorum,
quisquis es, imperioque iterum paremus ovantes.
adsis o placidusque iuves et sidera caelo
dextra feras.' dixit vaginaque eripit ensem
fulmineum strictoque ferit retinacula ferro. 580
idem omnis simul ardor habet, rapiuntque ruuntque ;
litora deseruere, latet sub classibus aequor,
adnixi torquent spumas et caerula verrunt.
Et iam prima novo spargebat lumine terras
Tithoni croceum linquens Aurora cubile. 585
regina e speculis ut primam albescere lucem
vidit et aequatis classem procedere velis,
litoraque et vacuos sensit sine remige portus,
terque quaterque manu pectus percussa decorum
flaventisque abscissa comas ' pro luppiter ! ibit 590
hic,' ait 'et nostris inluserit advena regnis?
non arma expedient totaque ex urbe sequentur,
deripientque rates alii navalibus? ite,
ferte citi flammas, date tela, impellite remos !
quid loquor ? aut ubi sum ? quae mentem insania mutat ? 595
infelix Dido, nunc te facta impia tangunt?
tum decuit, cum sceptra dabas. en dextra fidesque,
quem secum patrios aiunt portare penatis,
quem subiisse umeris confectum aetate parentem !
571-583 FMP- 584-599 MP 572 fatigat praecipitis im«§»V
Kvicala, ' nonnullos ' apud D. Serv. secutus : vulgo colon post fatigat
ponunt 576 stimulat Mab Serv. 586 primum Mybcn 593
deripient Heinsius : diripient codd. 596 nun P : num Probus
Cledonius 598 portasse M: deServio non liquet, qui ad v. 597 ^hic est
quem dicunt portare deos^ ad v. 598 ' siint qui aiunt patrios penatis
Portasse ' interpretatur : portarese Parisinus 7906 599 umero P^
AENEIDOS IV
non potui abreptum divellere corpus et undis Coo
spargere ? non socios, non ipsum absumere ferro
Ascanium patriisque epulandum ponere mensis ?
verum anceps pugnae fuerat fortuna. — fuisset :
quem metui moritura ? faces in castra tulissem
implessemque foros flammis natumque patremque 605
cum genere exstinxem, memet super ipsa dedissem.
Sol, qui terrarum flammis opera omnia lustras,
tuque harum interpres curarum et conscia luno,
nocturnisque Hecate triviis ululata per urbes
et Dirae ultrices et di morientis Elissae, 610
accipite haec, meritumque malis advertite numen
et nostras audite preces. si tangere portus
infandum caput ac terris adnare necesse est,
et sic fata lovis poscunt, hic terminus haeret :
at bello audacis populi vexatus et armis, 615
finibus extorris, complexu avulsus luli
auxilium imploret videatque indigna suorum
funera ; nec, cum se sub leges pacis iniquae
tradiderit, regno aut optata luce fruatur,
sed cadat ante diem mediaque inhumatus harena. 620
haec precor, hanc vocem extremam cum sanguine fundo.
tum vos, o Tyrii, stirpem et genus omne futurum
exercete odiis, cinerique haec mittite nostro
munera. nullus amor populis nec foedera sunto.
exoriare aliquis nostris ex ossibus ultor 625
qui face Dardanios ferroque sequare colonos,
nunc, olim, quocumque dabunt se tempore vires.
litora Utoribus contraria, fluctibus undas
imprecor, arma armis : pugnent ipsique nepotesque.'
Haec ait, et partis animum versabat in omnis, 630
invisam quaerens quam primum abrumpere lucem.
600-631 MP 616 complexu] conspectu Nomus 629 nepo-
tesque] -que om. /^7«^^!»
P. VERGILI MARONIS
tum breviter Barcen nutricem adfata Sychaei,
namque suam patria antiqua cinis ater habebat :
' Annam, cara mihi nutrix, huc siste sororem :
dic corpus properet fluviaU spargere lympha, 635
et pecudes secum et monstrata piacula ducat.
sic veniat, tuque ipsa pia tege tempora vitta.
sacra lovi Stygio, quae rite incepta paravi,
perficere est animus finemque imponere curis
Dardaniique rogum capitis permittere flammae.' 640
sic ait. illa gradum studio celebrabat anili.
at trepida et coeptis immanibus efl^era Dido
sanguineam volvens aciem, maculisque trementis
interfusa genas et palHda morte futura,
interiora domus inrumpit limina et altos 645
conscendit furibunda gradus ensemque recludit
Dardanium, non hos quaesitum munus in usus.
hic, postquam Iliacas vestis notumque cubile
conspexit, paulum lacrimis et mente morata
incubuitque toro dixitque novissima verba : 650
' dulces exuviae, dum fata deusque sinebat,
accipite hanc animam meque his exsolvite curis.
vixi et quem dederat cursum fortuna peregi,
et nunc magna mei sub terras ibit imago.
urbem praeclaram statui, mea moenia vidi, 655
ulta virum poenas inimico a fratre recepi,
feUx, heu nimium feHx, si litora tantum
numquam Dardaniae tetigissent nostra carinae.'
dixit, et os impressa toro ' moriemur inultae,
sed moriamur ' ait. ' sic, sic iuvat ire sub umbras. 660
hauriat hunc ocuHs ignem crudeHs ab alto
632-650 MP; 651-661 FMP 632 Sychaei est Mc 640 flam-
mis M 641 celerabat M^abar D. Serv. anilem '{-ah^&
inilem P^ 646 gradus] radus P^ : rogos Mahc editores plenque
651 sinebant FP^ 655, 656 transponunt codd. quidam deieriores
660 sic ? sic interpunxit Serv.
AENEIDOS IV
Dardanus, et nostrae secum ferat omina mortis.'
dixerat, atque illam media inter talia ferro
conlapsam aspiciunt comites, ensemque cruore
spumantem sparsasque manus. it clamor ad alta 665
atria : concussam bacchatur Fama per urbem.
lamentis gemituque et femineo ululatu
tecta fremunt, resonat magnis plangoribus aether,
non aUter quam si immissis ruat hostibus omnis
Karthago aut antiqua Tyros, flammaeque furentes 670
culmina perque hominum volvantur perque deorum.
audiit • exanimis trepidoque exterrita cursu
unguibus ora soror foedans et pectora pugnis
per medios ruit, ac morientem nomine clamat :
* hoc illud, germana, fuit ? me fraude petebas ? 675
hoc rogus iste mihi, hoc ignes araeque parabant?
quid-primum deserta querar? comitemne sororem
sprevisti moriens ? eadem me ad fata vocasses :
idem ambas ferro dolor atque eadem hora tulisset.
his etiam struxi manibus patriosque vocavi 680
voce deos, sic te ut posita, crudelis, abessem?
exstinxti te meque, soror, populumque patresque
Sidonios urbemque tuam. date, vulnera lymphis
abluam et, extremus si quis super halitus errat,
ore legam.' sic fata gradus evaserat altos, 685
semianimemque sinu germanam amplexa fovebat
cum gemitu atque atros siccabat veste cruores.
illa gravis oculos conata attoUere rursus
deficitj infixum stridit sub pectore vulnus.
ter sese attollens cubitoque adnixa levavit, 690
ter revoluta toro est oculisque errantibus alto
quaesivit caelo lucem ingemuitque reperta.
662-688 FMP ; 689-692 MP 662 secum nostrae M^
668 clangoribus Pa 669 ruit P^ 671 volvuntur P^y^c^ 690
attollit P^ : attollet P^ 692 repertam M^ybc^ir
VERG. 14
AENEIDOS IV
Tum luno omnipotens longum miserata dolorem
difficilisque obitus Irim demisit Olympo
quae luctantem animam nexosque resolveret artus. 695
nam quia nec fato merita nec morte peribat,
sed misera ante diem subitoque accensa furore,
nondum illi flavum Proserpina vertice crinem
abstulerat Stygioque caput damnaverat Orco.
ergo Iris croceis per caelum roscida pennis 700
mille trahens varios adverso sole colores
devolat et supra caput astitit. ' hunc ego Diti
sacrum iussa fero teque isto corpore solvo.'
sic ait et dextra crinem secat : omnis et una
dilapsus calor atque in ventos vita recessit. J05
693-705 MP 698 necdum P7
obom ia
: ?^eni)A euiq mul
P. VERGILI MARONIS 'Jt^;
AENEIDOS pm.,;,,
LIBER V , ^^ja^
Interea medium Aeneas iam classe tenebat
certus iter fluctusque atros Aquilone secabat
moenia respiciens, quae iam infelicis Elissae
conlucent flammis. quae tantum accenderit ignem
causa latet ; duri magno sed amore dolores 5
poUuto, notumque furens quid femina possit,
triste per augurium Teucrorum pectora ducunt.
ut pelagus tenuere rates nec iam amplius ulla
occurrit tellus, maria undique et undique caelum,
olli caeruleus supra caput astitit imber 10
noctem hiememque ferens et inhorruit unda tenebris.
ipse gubernator puppi Palinurus ab alta :
* heu quianam tanti cinxerunt aethera nimbi ?
quidve, pater Neptune, paras?' sic deinde locutus
colligere arma iubet validisque incumbere remis, 15
obliquatque sinus in ventum ac talia fatur :
'magnanime Aenea, non, si mihi luppiter auctor
spondeat, hoc sperem Italiam contingere caelo.
mutati transversa fremunt et vespere ab atro
consurgunt venti, atque in nubem cogitur aer. 20
nec nos obniti contra nec tendere tantum
1-21 MP 6 posset M 19 atro] alto M^
U*
P. VERGILI MARONIS
sufficimus. superat quoniam Fortuna, sequamur,
quoque vocat vertamus iter. nec litora longe
fida reor fraterna Erycis portusque Sicanos,
si modo rite memor servata remetior astra.' 25
tum pius Aeneas : ' equidem sic poscere ventos
iamdudum et frustra cerno te tendere contra.
flecte viam velis. an sit mihi gratior uUa,
quove magis fessas optem demittere navis,
quam quae Dardanium tellus mihi servat Acesten 30
et patris Anchisae gremio complectitur ossa?'
haec ubi dicta, petunt portus et vela secundi
intendunt Zephyri; fertur cita gurgite classis,
et tandem laeti notae advertuntur harenae.
At procul ex celso miratus vertice montis 35
adventum sociasque rates occurrit Acestes,
horridus in iaculis et pelle Libystidis ursae,
Troia Criniso conceptum flumine mater
quem genuit. veterum non immemor ille parentum
gratatur reduces et gaza laetus agresti 40
excipit, ac fessos opibus solatur amicis.
Postera cum primo stellas Oriente fugarat
clara dies, socios in coetum litore ab omni
advocat Aeneas tumuUque ex aggere fatur :
* Dardanidae magni, genus alto a sanguine divum, 45
annuus exactis completur mensibus orbis,
ex quo reliquias divinique ossa parentis
condidimus terra maestasque sacravimus aras.
iamque dies, nisi fallor, adest, quem semper acerbum,
semper honoratum (sic di voluistis) habebo. 50
hunc ego Gaetulis agerem si Syrtibus exsul,
Argolicove mari deprensus et urbe Mycenae,
22-36 MP; 37-52 MPR 23 vacat M^ 29 demittere
cv deteriores quidam : dimittere ceteri Serv. 38 Criniso codd.
Serv. ad\. 550; sedflumini nomen erat Ctimisso, unde Cvimiso GUthling
52 urbe] arce P^ Mycenis R
AENEIDOS V
annua vota tamen sollemnisque ordine pompas
exsequerer strueremque suis altaria donis.
nunc ultro ad cineres ipsius et ossa parentis 55
haud equidem sine mente, reor, sine numine divum
adsumus et portus delati intramus amicos.
ergo agite et laetum cuncti celebremus honorem :
poscamus ventos, atque haec me sacra quotannis
urbe velit posita templis sibi ferre dicatis. 60
bina boum vobis Troia generatus Acestes
dat numero capita in navis ; adhibete penatis
et patrios epulis et quos colit hospes Acestes.
praeterea, si nona diem mortaUbus almum
Aurora extulerit radiisque retexerit orbem, 65
prima citae Teucris ponam certamina classis;
quique pedum cursu valet, et qui viribus audax
aut iaculo incedit melior levibusque sagittis,
seu crudo fidit pugnam committere caestu,
cuncti adsint meritaeque exspectent praemia palmae. 70
ore favete omnes et cingite tempora ramis.'
Sic fatus velat materna tempora myrto.
hoc Helymus facit, hoc aevi maturus Acestes,
hoc puer Ascanius, sequitur quos cetera pubes.
ille e conciHo multis cum milibus ibat 75
ad tumulum magna medius comitante caterva.
hic duo rite mero libans carchesia Baccho
fundit humi, duo lacte novo, duo sanguine sacro,
purpureosque iacit flores ac taUa fatur :
'salve, sancte parens, iterum salvete, recepti 80
nequiquam cineres animaeque umbraeque paternae.
non licuit finis Italos fataliaque arva
nec tecum Ausonium, quicumque est, quaerere Thybrim.'
53-72 MPR ; 73-83 MPRV 59, 60 primae redactionis esse
suspicatur Deuticke 68 levibusve 7?6 77 ^ ut libaret de mero baccho
i.e. puro ' Serv., et sic Guthling 80 post iterum distinguunt alii
P. VERGILI MARONIS
dixerat haec, adytis cum lubricus anguis ab imis
septem ingens gyros, septena volumina traxit 85
amplexus placide tumulum lapsusque per aras,
caeruleae cui terga notae maculosus et auro
squamam incendebat fulgor, ceu nubibus arcus
mille iacit varios adverso sole colores.
obstipuit visu Aeneas. ille agmine longo 90
tandem inter pateras et levia pocula serpens
libavitque dapes rursusque innoxius imo
successit tumulo et depasta altaria liquit.
hoc magis inceptos genitori instaurat honores,
incertus geniumne loci famulumne parentis 95
esse putetj caedit binas de more bidentis
totque sues, totidem nigrantis terga iuvencos,
vinaque fundebat pateris animamque vocabat
Anchisae magni manisque Acheronte remissos.
nec non et socii, quae cuique est copia, laeti 100
dona ferunt, onerant aras mactantque iuvencos ;
ordine aena locant aUi fusique per herbam
subiciunt veribus prunas et viscera torrent
Exspectata dies aderat nonamque serena
Auroram Phaethontis equi iam luce vehebant, 105
famaque finitimos et clari nomen Acestae
excierat : laeto complerant litora coetu
visuri Aeneadas, pars et certare parati.
munera principio ante oculos circoque locantur
in medio, sacri tripodes viridesque coronae iio
et palmae pretium victoribus, armaque et ostro
perfusae vestes, argenti aurique talentum ;
et tuba commissos medio canit aggere ludos.
84 98 MPRV; 99-108 MPR ; 109-113 FMPR 87 auri Kloucek
89 iacit] trahit Ry^abcn 93 linquit M^m 96 caedit binas M:
caeditque binas R : mactat binas D. Serv. ad iv. 200 : caedit quinas
PVyabcmit Nonius Sei-v. ad v. 78 97 totque] atque Kloucek 107
complebant M 112 talenta FRbcm Serv. Ribbeck
AENEIDOS V
Prima pares ineunt gravibus certamina remis
quattuor ex omni delectae classe carinae. 115
velocem Mnestheus agit acri remige Pristim,
mox Italus Mnestheus, genus a quo nomine Memmi,
ingentemque Gyas ingenti mole Chimaeram,
urbis opus, triplici pubes quam Dardana versu
impellunt, terno consurgunt ordine remi; 120
Sergestusque, domus tenet a quo Sergia nomen,
Centauro invehitur magna, Scyllaque Cloanthus
caerulea, genus unde tibi, Romane Cluenti.
Est procul in pelago saxum spumantia contra
litora, quod tumidis summersum tunditur oUm 125
fluctibus hiberni condunt ubi sidera Cori ;
tranquillo silet immotaque attolhtur unda
campus et apricis statio gratissirna mergis.
hic viridem Aeneas frondenti ex ilice metam
constituit signum nautis pater, unde reverti 130
scirent et longos ubi circumflectere cursus.
tum loca sorte legunt ipsique in puppibus auro
ductores longe effulgent ostroque decori ;
cetera populea velatur fronde iuventus
nudatosque umeros oleo perfusa nitescit. 135
considunt transtris, intentaque bracchia remis ;
intenti exspectant signum, exsultantiaque haurit
corda pavor pulsans laudumque arrecta cupido.
inde ubi clara dedit sonitum tuba, finibus omnes,
haud mora, prosiluere suis ; ferit aethera clamor 140
nauticus, adductis spumant freta versa lacertis.
infindunt pariter sulcos, totumque dehiscit
convulsum remis rostrisque tridentibus aequor.
non tam praecipites biiugo certamine campum
corripuere ruuntque effusi carcere currus, 145
1 14-145 FMPR 120 terno . . . remi uncis secludit Rihheck
133 longe] auro Priscianus
P. VERGILI MARONIS
nec sic immissis aurigae undantia lora
concussere iugis pronique in verbera pendent.
tum plausu fremituque virum studiisque faventum
consonat omne nemus, vocemque inclusa volutant
litora, pulsati coUes clamore resultant. 150
Effugit ante alios primisque elabitur undis
turbam inter fremitumque Gyas; quem deinde Cloanthus
consequitur, melior remis, sed pondere pinus
tarda tenet. post hos aequo discrimine Pristis
Centaurusque locum tendunt superare priorem ; 155
et nunc Pristis habet, nunc victam praeterit ingens
Centaurus, nunc una ambae iunctisque feruntur
frontibus et longa sulcant vada salsa carina.
iamque propinquabant scopulo metamque tenebant
cum princeps medioque Gyas in gurgite victor 160
rectorem navis compellat voce Menoeten :
' quo tantum mihi dexter abis ? huc derige gressum ;
litus ama et laeva stringat sine palmula cautes;
altum alii teneant.' dixit ; sed caeca Menoetes
saxa timens proram pelagi detorquet ad undas. 165
* quo diversus abis ? ' iterum ' pete saxa, Menoete ! '
cum clamore Gyas revocabat, et ecce Cloanthum
respicit instantem tergo et propiora tenentem.
ille inter navemque Gyae scopulosque sonantis
radit iter laevum interior subitoque priorem 170
praeterit et metis tenet aequora tuta relictis.
tum vero exarsit iuveni dolor ossibus ingens
nec lacrimis caruere genae, segnemque Menoeten
oblitus decorisque sui sociumque salutis
in mare praecipitem puppi deturbat abalta; 175
ipse gubernaclo rector subit, ipse magister
146-158 FMPR ; 159-176 MPR 154 aequo] aliquo F^
158 Xon^e deteriores carinae /"^n- : longae . . . carinaeS^ry. ad ni. 495
162 dirige Mbcn gressum] cursum M^bcn Seneca 163 laevas Ry^b^^c
AENEIDOS V
hortaturque viros clavumque ad litora torquet.
at gravis ut fundo vix tandem redditus imo est
iam senior madidaque fluens in veste Menoetes
summa petit scopuli siccaque in rupe resedit. i8o
illum et labentem Teucri et risere natantem
et salsos rident revomentem pectore fluctus.
Hic laeta extremis spes est accensa duobus,
Sergesto Mnestheique, Gyan superare morantem.
Sergestus capit ante locum scopuloque propinquat, 185
nec tota tamen ille prior praeeunte carina ;
parte prior, partim rostro premit aemula Pristis.
at media socios incedens nave per ipsos
hortatur Mnestheus : ' nunc, nunc insurgite remis,
Hectorei socii, Troiae quos sorte suprema 190
delegi comites; nunc illas promite viris,
nunc animos, quibus in Gaetulis Syrtibus usi
lonioque mari Maleaeque sequacibus undis.
non iam prima peto Mnestheus neque vincere certo
(quamquam o ! — sed superent quibus hoc, Neptune, dedisti),
extremos pudeat rediisse : hoc vincite, cives, 196
et prohibete nefas.' olli certamine summo
procumbunt : vastis tremit ictibus aerea puppis
subtrahiturque solum, tum creber anhelitus artus
aridaque ora quatit, sudor fluit undique rivis. 200
attulit ipse viris optatum casus honorem.
namque furens animi dum proram ad saxa suburget
interior spatioque subit Sergestus iniquo,
infelix saxis in procurrentibus haesit.
concussae cautes et acuto in murice remi 205
obnixi crepuere inlisaque prora pependit.
consurgunt nautae et magno clamore morantur
ferratasque trudes et acuta cuspide contos
177-208 AfP/? i8t pa.rtim] pa.rtem M prvbat Deuttcke 198 aurea
M^P'^ 202 animo Py^ prora M 208 sudes M
P. VERGILI MARONIS
expediunt fractosque legunt in gurgite remos.
at laetus Mnestheus successuque acrior ipso 210
agmine remorum celeri ventisque vocatis
prona petit maria et pelago decurrit aperto.
qualis spelunca subito commota columba, , --1 ^
cui domus et dulces latte^roso in pumice nidjiyi Hoafxia i5
fertur in arva volans pla^tsumque exterrita pennis 215
dat tecto ingentem, mox aere lapsa quieto
radit iter liquidum celeris neque commovet alas :
sic Mnestheus, sic ipsa fuga secat ultima Pristis
aequora, sic illam fert impetus ipse volantem.
et primum in scopulo luctantem deserit alto 220
Sergestum brevibusque vadis frustraque vocantem
auxilia et fractis discentem currere remis.
inde Gyan ipsamque ingenti mole Chimaeram
consequitur; cedit, quoniam spoliata magistro est.
Solus iamque ipso superest in fine Cloanthus : 225
quem petit et summis adnixus viribus urget.
tum vero ingeminat clamor cunctique sequentem
instigant studiis, resonatque fragoribus aether.
hi proprium decus et partum indignantur honorem
ni teneant, vitamque volunt pro laude pacisci; 230
hos successus alit : possunt, quia posse videntur.
et fors aequatis cepissent praemia rostris,
ni palmas ponto tendens utrasque Cloanthus
fudissetque preces divosque in vota vocasset :
* di, quibus imperium est pelagi, quorum aequora curro, 235
vobis laetus ego hoc candentem in litore taurum
constituam ante aras voti reus, extaque salsos
proiciam in fluctus et vina liquentia fundam.'
dixit, eumque imis sub fluctibus audiit omnis
209-239 MPR 212 pelago] caelo Quintilianus 226 enixus
Py 228 resonat clamoribus Pyir 235 pelagi est APRcir
aequore Ry 238 poriciam M'^ : porriciam Macrobius, agnoscit
Serv. et] ac Pyb
AENEIDOS V
Nereidum Phorcique chorus Panopeaque virgo, 240
et pater ipse manu magna Portunus euntem
impulit : illa noto citius volucrique sagitta
ad terram fugit et portu se condidit alto.
Tum satus Anchisa cunctis ex more vocatis
victorem magna praeconis voce Cloanthum 245
declarat viridique advelat tempora lauro,
muneraque in navis ternos optare iuvencos
vinaque et argenti magnum dat ferre talentum.
ipsis praecipuos ductoribus addit honores :
victori chlamydem auratam, quam plurima circum 250
purpura Maeandro duplici Meliboea cucurrit,
intextusque puer frondosa regius Ida
velocis iaculo cervos cursuque fatigat
acer, anhelanti similis, quem praepes ab Ida
sublimem pedibus rapuit lovis armiger uncis : 255
longaevi palmas nequiquam ad sidera tendunt
custodes, saevitque canum latratus in auras.
at qui deinde locum tenuit virtute secundum,
levibus huic hamis consertam auroque trilicem
loricam, quam Demoleo detraxerat ipse 260
victor apud rapidum Simoenta sub Ilio alto,
donat habere, viro decus et tutamen in armis.
vix illam famuli Phegeus Sagarisque ferebant
multiplicem conixi umeris; indutus at olim
Demoleos cursu palantis Troas agebat. 265
tertia dona facit geminos ex aere lebetas
cymbiaque argento perfecta atque aspera signis.
iamque adeo donati omnes opibusque superbi
puniceis ibant evincti tempora taenis,
240 MPR ; z^i-zSg MPRV 241 Neptunus 7^ 247 aptare
•^"^bcmir 249 praecipueil/ iVbwiMs 254 ab Ida] abalto Burmann :
ab aethra Schmder; sed vide Henry ad hunc locum 257 in] ad P
260 ipsi il/\?) 262 interpunxit Schroter, vulgo donat habere viro
iungunt
P. VERGILI MARONIS
cum saevo e scopulo multa vix arte revulsus 2fo
amissis remis atque ordine debilis uno
inrisam sine honore ratem Sergestus agebat.
qualis saepe viae deprensus in aggere serpens,
aerea quem obliquum rota transiit aut gravis ictu
seminecem liquit saxo lacerumque viator; 275
nequiquam longos fugiens dat corpore tortus
parte ferox ardensque oculis et sibila colla
arduus attollens ; pars vulnere clauda retentat
nexantem nodis seque in sua membra plicantem :
tali remigio navis se tarda movebat; 280
vela facit tamen et velis subit ostia plenis.
Sergestum Aeneas promisso munere donat
servatam ob navem laetus sociosque reductos.
olli serva datur operum haud ignara Minervae,
Cressa genus, Pholoe, geminique sub ubere nati. 285
Hoc pius Aeneas misso certamine tendit
gramineum in campum, quem collibus undique curvis
cingebant silvae, mediaque in valle theatri
circus erat ; quo se multis cum milibus heros
consessu medium tulit exstructoque resedit. 290
hic, qui forte velint rapido contendere cursu,
invitat pretiis animos, et praemia ponit.
undique conveniunt Teucri mixtique Sicani,
Nisus et Euryalus primi,
Euryalus forma insignis viridique iuventa, 295
Nisus amore pio pueri; quos deinde secutus
regius egregia Priami de stirpe Diores ;
hunc Salius simul et Patron, quorum alter Acarnan,
270-292 MPRV; 293-298 MPR 270 revolsam R 278 vul-
nera Py^ cauda M^P^V z']^ nexantem RV (teste Henry) y^bn
Priscianus : netentem M ab ipsa prima manu corredus : nixantem
M^Py^c 280 ferebat Py 281 plenis subit ostia velis M
285 ubera MP^Ry 290 consensu M^ : consessum Gossrau : con-
sessum in Kloucek 295 insigni Py^ 296 quem Py^
AENEIDOS V
alter ab Arcadio Tegeaeae sanguine gentis :
tum duo Trinacrii iuvenes, Helymus Panopesque, 300
adsueti silvis, comites senioris Acestae;
multi praeterea, quos fama obscura recondit.
Aeneas quibus in mediis sic deinde locutus : .o^j ijUj^d
'accipite haec animis laetasque advertite mentes^ !r !'= ^)
nemo ex hoc numero mihi non donatus abibit. 305
Gnosia bina dabo levato lucida ferro ....^0 Oo^w x..«..
spicula caelatamque argento ferre bipennem"; .-■ ' ;
omnibus hic erit unus honos. tres praemia primi
accipient flavaque caput nectentur oliva. .^,. ^.i.i
primus equum phaleris insignem victor habeto; ' '.' -310
alter Amazoniam pharetram plenamque sagittis
Threiciis, lato quam circum amplectitur auro ^ .c.<.
balteus et tereti subnectit fibula gemma ; paun:]',: -
tertius Argolica hac galea contentus abito.'
Haec ubi dicta, locum capiunt signoque repente 315
corripiunt spatia audito limenque relinquunt,
effusi nimbo similes : simul ultima signant
primus abit longeque ante omnia corpora Nisus. ^...... ..
emicat et ventis et fulminis ocior alis ; jLut xnj.
proximus huic, longo sed proximus intervallo, 320
insequitur Salius ; spatio post deinde relicto
tertius Euryalus;
Euryalumque Helymus sequitur; quo deinde sub ipso
ecce volat calcemque terit iam calce Diores
incumbens umero, spatia et si plura supersint 325
transeat elapsus prior ambiguumque relinquat.
iamque fere spatio extremo fessique sub ipsam
299-327 MPR 299 Arcadia Pybc Tegeaeae sanguine
P^ Mentelianus alter: Tegeae de M^P^ycir, utrumque testatur Serv.,
illud praefert : Tegere de M^ : Tegaea de R 309 flava] fulva
invenisse videtur Serv. 310 equam M^ 312 circumplectitur
M 323 quo] quod MR : quem P^ 326 ambiguumque codd. : -ve
' codices nostri omnes^ Nic. Heinsius, sed quales non liquet : -ve Bentley
Ribbeck alii 327 ipsum M^
P. VERGILI MARONIS
finem adventabant, levi cum sanguine Nisus
labitur infelix, caesis ut forte iuvencis
fusus humum viridisque super madefecerat herbas. 330
hic iuvenis iam victor ovans vestigia presso
haud tenuit titubata solo, sed pronus in ipso
concidit immundoque fimo sacroque cruore.
non tamen Euryali, non ille oblitus amorum :
nam sese opposuit Salio per lubrica surgens, 335
ille autem spissa iacuit revolutus harena :
emicat Euryalus et munere victor amici
prima tenet, plausuque volat fremituque secundo.
post Helymus subit et nunc tertia palma Diores.
hic totum caveae consessum ingentis et ora 340
prima patrum magnis Salius clamoribus implet,
ereptumque dolo reddi sibi poscit honorem.
tutatur favor Euryalum lacrimaeque decorae,
gratior et pulchro veniens in corpore virtus.
adiuvat et magna proclamat voce Diores, 345
qui subiit palmae frustraque ad praemia venit
ultima, si primi Salio reddentur honores.
tum pater Aeneas 'vestra' inquit 'munera vobis
certa manent, pueri et palmam movet ordine nemo;
me liceat casus miserari insontis amici.' 350
sic fatus tergum Gaetuli immane leonis
dat Salio villis onerosum atque unguibus aureis.
hic Nisus ' si tanta ' inquit * sunt praemia victis,
et te lapsorum miseret, quae munera Niso
digna dabis, primam merui qui laude coronam' 355
ni me, quae Salium, fortuna inimica tulisset?'
et simul his dictis faciem ostentabat et udo
turpia membra fimo. risit pater optimus olli
328-358 MPR 337 amico M^ 340 consensum M^Ry^b^
347 reddantur M^Ry^^n : redduntur M {ab ipsa prima manu correctus) bc
349 interpunxit Nauck, vulgo pueri vocative scribunt 350
misereri P^Rbc^ 354 muneraj praemia M
AENEIDOS V
et clipeum efferri iussit, Didymaonis artis,
Neptuni' sacro Danais de poste refixum. 360
hoc iuvenem egregium praestanti munere donat.
Post, ubi confecti cursus et dona peregit :
*nunc, si cui virtus animusque in pectore praesens,
adsit et evinctis attollat bracchia palmis.'
sic ait, et geminum pugnae proponit honorem, 365
victori velatum auro vittisque iuvencum,
ensem atque insignem galeam solacia victo.
nec mora; continuo vastis cum viribus effert
ora Dares magnoque virum se murmure tollit,
solus qui Paridem solitus contendere contra, 370
idemque ad tumulum quo maximus occubat Hector
victorem Buten immani corpore, qui se
Bebrycia veniens Amyci de gente ferebat,
pereulit et fulva moribundum extendit harena.
talis prima Dares caput altum in proeHa tollit, 375
ostenditque umeros latos alternaque iactat
bracchia protendens et verberat ictibus auras.
quaeritur huic alius; nec quisquam ex agmine tanto
audet adire virum manibusque inducere caestus.
ergo alacris cunctosque putans excedere palma 380
Aeneae stetit ante pedes, nec plura moratus
tum laeva taurum cornu tenet atque ita fatur :
'nate dea, si nemo audet se credere pugnae,
quae finis standi? quo me decet usque teneri?
ducere dona iube.' cuncti simul ore fremebant 385
Dardanidae reddique viro promissa iubebant.
Hic gravis Entellum dictis castigat Acestes,
proximus ut viridante toro consederat herbae :
'Entelle, heroum quondam fortissime frustra,
359-389 MPR 359 artem PRf 364 vinctis ^7*6' 374 per-
cutit Rti^ 382 laevo Py^ 384 quae] qui M'^ 387 his
Nonius 388 herba Rc^
P. VERGILI MARONIS
tantane tam patiens nullo certamine toUi 390
dona sines? ubi nunc nobis deus ille (magister
nequiquam memoratus) Eryx? ubi fama per omnem
Trinacriam et spolia illa tuis pendentia tectis?'
ille sub haec : ' non laudis amor nec gloria cessit
pulsa metu; sed enim gelidus tardante senecta 395
sanguis hebet, frigentque effetae in corpore vires.
si mihi quae quondam fuerat quaque improbus iste
exsultat fidens, si nunc foret illa iuventas,
haud equidem pretio inductus pulchroque iuvenco
venissem, nec dona moror.' sic deinde locutus 400
in medium geminos immani pondere caestus
proiecit, quibus acer Eryx in proelia suetus
ferre manum duroque intendere bracchia tergo.
obstipuere animi : tantorum ingentia septem
terga boum plumbo insuto ferroque rigebant. 405
ante omnis stupet ipse Dares longeque recusat,
magnanimusque Anchisiades et pondus et ipsa
huc illuc vinclorum immensa volumina versat.
tum senior talis referebat pectore voces :
' quid, si quis caestus ipsius et HercuHs arma 410
vidisset tristemque hoc ipso in litore pugnam ?
haec germanus Eryx quondam tuus arma gerebat
(sanguine cernis adhuc sparsoque infecta cerebro),
his magnum Alciden contra stetit, his ego suetus,
dum melior viris sanguis dabat, aemula necdum 415
temporibus geminis canebat sparsa senectus.
sed si nostra Dares haec Troius arma recusat
idque pio sedet Aeneae, probat auctor Acestes,
aequemus pugnas. Erycis tibi terga remitto
(solve metus), et tu Troianos exue caestus.' 420
haec fatus duplicem ex umeris reiecit amictum
S90-421 MPR 398 iuventus P^^mn- 421 deiecit P^
AENEIDOS V
et magnos membrorum artus, magna ossa lacertosque
exuit atque ingens media consistit harena.
tum satus Anchisa caestus pater extulit aequos
et paribus palmas amborum innexuit armis. 425
constitit in digitos extemplo arrectus uterque
bracchiaque ad superas interritus extulit auras.
abduxere retro longe capita ardua ab ictu
immiscentque manus manibus pugnamque lacessunt,
ille pedum meUor motu fretusque iuventa, 430
hic membris et mole valens ; sed tarda trementi
genua labant, vastos quatit aeger anhelitus artus.
multa viri nequiquam inter se vulnera iactant,
multa cavo lateri ingeminant et pectore vastos
dant sonitus, erratque auris et tempora circum 435
crebra manus, duro crepitant sub vulnere malae.
stat gravis Entellus nisuque immotus eodem ' ojf»
corpore tela modo atque ocuHs vigilantibus exit.
ille, velut celsam oppugnat qui molibus urbem
aut montana sedet circum castella sub armis, 440
nunc hos, nunc illos aditus, omnemque pererrat
arte locum et variis adsultibus inritus urget.
ostendit dextram insurgens Entellus et alte
extulit : ille ictum venientem a vertice velox
praevidit celerique elapsus corpore cessit; 445
Entellus viris in ventum effudit et ultro
ipse gravis graviterque ad terram pondere vasto
concidit, ut quondam cava concidit aut Erymantho
aut Ida in magna radicibus eruta pinus.
consurgunt studiis Teucri et Trinacria pubes; 450
it clamor caelo primusque accurrit Acestes
422-447 MPR ; 448-451 MPRP 422 -que om. P^^m 423 exuit]
extulit Macrobius 425 intexuit M^ 428 redduxere Marius
Victorinus 434 pectora Hamburgcnsis alter, probat Schaper 435
sonitum P7I 446 eflfundit P^ 449 radicitus R-fc"" tesiatm
Priscianus, probat Ribbeck
VERG. 15
P. VERGILI MARONIS
aequaevumque ab humo miserans attollit amicum.
at non tardatus casu neque territus heros
acrior ad pugnam redit ac vim suscitat ira;
tum pudor incendit viris et conscia virtus, 455
praecipitemque Daren ardens agit aequore toto
nunc dextra ingeminans ictus, nunc ille sinistra.
nec mora nec requies : quam multa grandine nimbi
culminibus crepitant, sic densis ictibus heros
creber utraque manu pulsat versatque Dareta. 460
Tum pater Aeneas procedere longius iras
et saevire animis Entellum haud passus acerbis,
sed finem imposuit pugnae fessumque Dareta
eripuit mulcens dictis ac talia fatur :
'infelix, quae tanta animum dementia cepit? 465
non viris alias conversaque numina sentis ?
cede deo.' dixitque et proelia voce diremit.
ast illum fidi aequales genua aegra trahentem
iactantemque utroque caput crassumque cruorem
ore eiectantem mixtosque in sanguine dentes 470
ducunt ad navis ; galeamque ensemque vocati
accipiunt, palmam Entello taurumque relinquunt.
hic victor superans animis tauroque superbus
' nate dea, vosque haec ' inquit ' cognoscite, Teucri,
et mihi quae fuerint iuvenaU in corpore vires 475
et qua servetis revocatum a morte Dareta.'
dixit, et adversi contra stetit ora iuvenci
qui donum astabat pugnae, durosque reducta
Ubravit dextra media inter cornua caestus
arduus, effractoque inUsit in ossa cerebro : 480
sternitur exanimisque tremens procumbit humi bos.
ille super talis effundit pectore voces :
452-482 MPRV 457 ille] deinde Mm 47° ore eiec-
tantem P^y^ : ore iectantem Mc^ : ore iactantem R : ore reiectantem 7*
473 animo F 477 aversi Pyb 480 in om. R Giithling
AENEIDOS V
*hanc tibi, Eryx, meliorem animam pro morte Daretis
persolvo; hic victor caestus artemque repono.'
Protinus Aeneas celeri certare sagitta 485
invitat qui forte velint et praemia dicit,
ingentique manu malum de nave Seresti
erigit et volucrem traiecto in fune columbam,
quo tendant ferrum, malo suspendit ab alto.
convenere viri deiectamque aerea sortem 490
accepit galea; et primus clamore secundo
Hyrtacidae ante omnis exit locus Hippocoontis ;
quem modo navali Mnestheus certamine victor
consequitur, viridi Mnestheus evinctus oliva.
tertius Eurytion, tuus, o clarissime, frater, 495
Pandare, qui quondam iussus confundere foedus
in medios telum torsisti primus Achivos.
extremus galeaque ima subsedit Acestes,
ausus et ipse manu iuvenum temptare laborem.
tum validis flexos incurvant viribus arcus 500
pro se quisque viri et depromunt tela pharetris,
primaque per caelum nervo stridente sagitta
Hyrtacidae iuvenis volucris diverberat auras,
et venit adversique infigitur arbore mali.
intremuit malus timuitque exterrita pennis 505
ales, et ingenti sonuerunt omnia plausu.
post acer Mnestheus adducto constitit arcu
alta petens, pariterque oculos telumque tetendit.
ast ipsam miserandus avem contingere ferro
non valuit; nodos et vincula linea rupit 510
quis innexa pedem malo pendebat ab alto;
illa Notos atque alta volans in nubila fugit.
tum rapidus, iamdudum arcu contenta parato
483-499 MPRV', 5cx)-5i3 MPR 484 reponit Rc^ Serv. 486
dicit] ponit MRVbcrr Nonius 491 primum RV 499 manum
V labore V 503 volucris iuvenis P^^^b 512 alta] atra MR^fbctt
15*
P. VERGILI MARONIS
tela tenens, fratrem Eurytion in vota vocavit,
iam vacuo laetam caelo speculatus et alis 515
plaudentem nigra figit sub nube columbam.
decidit exanimis vitamque reliquit in astris
aetheriis fixamque refert delapsa sagittam.
Amissa solus palma superabat Acestes,
qui tamen aerias telum contorsit in auras 520
ostentans artemque pater arcumque sonantem.
hic oculis subitum obicitur magnoque futurum
augurio monstrum ; docuit post exitus ingens
seraque terrifici cecinerunt omina vates.
namque volans liquidis in nubibus arsit harundo 525
signavitque viam flammis tenuisque recessit
consumpta in ventos : caelo ceu saepe refixa
transcurrunt crinemque volantia sidera ducunt.
attonitis haesere animis superosque precati
Trinacrii Teucrique viri, nec maximus omen 530
abnuit Aeneas, sed laetum amplexus Acesten
muneribus cumulat magnis ac taHa fatur :
'sume pater; nam te voluit rex magnus Olympi
talibus auspiciis exsortem ducere honores.
ipsius Anchisae longaevi hoc munus habebis, 535
cratera impressum signis, quem Thracius oHm
Anchisae genitori in magno munere Cisseus
ferre sui dederat monimentum et pignus amoris.'
sic fatus cingit viridanti tempora lauro
et primum ante omnis victorem appellat Acesten. 540
nec bonus Eurytion praelato invidit honori,
quamvis solus avem caelo deiecit ab alto.
proximus ingreditur donis qui vincula rupit,
extremus volucri qui fixit harundine malum.
514-544 MPR 516 figit nigram P^ : figit nigra 7 518 aeriis
MRm : aereis y^bc 520 contendit M^R Nonius, probat Bentley
522 subitum deteriores pauci : subito ceteri 526 flammis] lamnis M^
534 honorem M^y-bc 541 honore P^ Ribbeck
AENEIDOS V
At pater Aeneas nondum certamine misso 545
custodem ad sese comitemque impubis luli
Epytiden vocat, et fidam sic fatur ad aurem :
'vade age et Ascanio, si iam puerile paratum
agmen habet secum cursusque instruxit equorum, •
ducat avo turmas et sese ostendat in armis 550
dic' ait. ipse omnem longo discedere circo
infusum populum et campos iubet esse patentis.
incedunt pueri pariterque ante ora parentum
frenatis lucent in equis, quos omnis euntis
Trinacriae mirata fremit Troiaeque iuventus. 555
omnibus in morem tonsa coma pressa corona;
cornea bina ferunt praefixa hastilia ferro,
pars levis umero pharetras ; it pectore summo
flexilis obtorti per coUum circulus auri.
tres equitum numero turmae ternique vagantur 560
ductores; pueri bis seni quemque secuti
agmine partito fulgent paribusque magistris.
una acies iuvenum, ducit quam parvus ovantem
nomen avi referens Priamus, tua clara, Polite,
progenies, auctura Italos ; quem Thracius albis 565
portat equus bicolor maculis, vestigia primi
alba pedis frontemque ostentans arduus albam.
alter Atys, genus unde Atii duxere Latini,
parvus Atys pueroque puer dilectus lulo.
extremus formaqujs ante omnis pulcher lulus 570
Sidonio est invectus equo, quem candida Dido
esse sui dederat monimentum et pignus amoris.
cetera Trinacriis pubes senioris Acestae
fertur equis.
excipiunt plausu pavidos gaudentque tuentes 575
545-575 MPR 548 paratus P^ 551 decedere MR-fhat
558 it iJ/V Serv, : et M^R-y^b^ : iet P {erasa i) : id 7« 564 cara P^
570 formam M^ 573 Trinacriis deteriores quidam, editores
plerique : Trinacrii P^Rb Serv. Ribbeck : Trinacriae MP^^^a^cxt
P. VERGILI MARONIS
Dardanidae, veterumque agnoscunt ora parentum.
postquam omnem laeti consessum oculosque suorum
lustravere in equis, signum clamore paratis
Epytides longe dedit insonuitque flagello.
oUi discurrere pares atque agmina terni 580
diductis solvere choris, rursusque vocati
convertere vias infestaque tela tulere.
inde alios ineunt cursus aliosque recursus
adversi spatiis, alternosque orbibus orbis
impediunt pugnaeque cient simulacra sub armis; 585
et nunc terga fuga nudant, nunc spicula vertunt
infensi, facta pariter nunc pace feruntur.
ut quondam Creta fertur Labyrinthus in alta
parietibus textum caecis iter ancipitemque
mille viis habuisse dolum, qua signa sequendi 590
frangeret indeprensus et inremeabilis error :
haud alio Teucrum nati vestigia cursu
impediunt texuntque fugas et proelia ludo,
delphinum similes qui per maria umida nando
Carpathium Libycumque secant [luduntque per undas]. 595
hunc morem cursus atque haec certamina primus
Ascanius, Longam muris cum cingeret Albam,
rettuHt et priscos docuit celebrare Latinos,
quo puer ipse modo, secum quo Troia pubes ;
Albani docuere suos ; hinc maxima porro 600
accepit Roma et patrium servavit honorem ;
Troiaque nunc pueri, Troianum dicitur agmen.
hac celebrata tenus sancto certamina patri.
Hinc primum Fortuna fidem mutata novavit.
576-604 MPR 577 cossensum M^ : concessum Py^ 580 ternis
7^6 581 deductis MR 584 adversis Pybc alternisque R
591 frangeret PRybc^m Serv. : falleret Mc^ 592 alioter R^ : aliter
R^bmw nati Teucrum Py 595 luduntque per undas om. M^Py^m
602 ante pueri tnterpungunt editores plerique pueri] ludi proponit
Nettleship 604 hic Mc
AENEIDOS V
dum variis tumulo referunt sollemnia ludis, 605
Irim de caelo misit Saturnia luno
Iliacam ad classem ventosque aspirat eunti,
multa movens necdum antiquum saturata dolorem.
illa viam celerans per mille coloribus arcum
nulli visa cito decurrit tramite virgo. 610
conspicit ingentem concursum et litora lustrat
desertosque videt portus classemque relictam.
at procul in sola secretae Troades acta
amissum Anchisen flebant, cunctaeque profundum
pontum aspectabant flentes. heu tot vada fessis 615
et tantum superesse maris, vox omnibus una.
urbem orant, taedet pelagi perferre laborem.
ergo inter medias sese haud ignara nocendi
conicit et faciemque deae vestemque reponit;
fit Beroe, Tmarii coniunx longaeva Dorycli, 620
cui genus et quondam nomen natique fuissent,
ac sic Dardanidum mediam se matribus infert.
*o miserae, quas non manus' inquit 'Achaica bello
traxerit ad letum patriae sub moenibus ! o gens
infelix, cui te exitio Fortuna reservat? 625
septima post Troiae excidium iam vertitur aestas,
cum freta, cum terras omnis, tot inhospita saxa
sideraque emensae ferimur, dum per mare magnum
Italiam sequimur fugientem et volvimur undis.
hic Erycis fines fraterni atque hospes Acestes : 630
quis prohibet muros iacere et dare civibus urbem?
o patria et rapti nequiquam ex hoste penates,
nullane iam Troiae dicentur moenia? nusquam
Hectoreos amnis, Xanthum et Simoenta, videbopfef.srisoi;''
quin agite et mecum infaustas exurite puppis. 6.^5
605-635 MPR 609 celebrans M^; cf. iv. 641 611 consessum il/^
620 Tmarii] Ismarii deteriores quidam : Martii Kloulek 628 sidera]
litora Kloucek 631 qui M^ : quid Rc Henry
P. VERGILI MARONIS
nam mihi Cassandrae per somnum vatis imago
ardentis dare visa faces : " hic quaerite Troiam ;
hic domus est" inquit "vobis." iam tempus agi res,
nec tantis mora prodigiis. en quattuor arae
Neptuno; deus ipse faces animumque ministrat.' 640
haec memorans prima infensum vi corripit ignem
sublataque procul dextra conixa coruscat
et iacit. arrectae mentes stupefactaque corda
Iliadum. hic una e multis, quae maxima natu,
Pyrgo, tot Priami natorum regia nutrix : 645
' non Beroe vobis, non haec Rhoeteia, matres,
est Dorycli coniunx; divini signa decoris
ardentisque notate oculos ; qui spiritus illi,
quis vultus vocisque sonus vel gressus eunti.
ipsa egomet dudum Beroen digressa reUqui 650
aegram, indignantem tali quod sola careret
munere nec meritos Anchisae inferret honores.'
haec effata.
at matres primo ancipites oculisque malignis
ambiguae spectare rates miserum inter amorem 655
praesentis terrae fatisque vocantia regna :
cum dea se paribus per caelum sustulit alis
ingentemque fuga secuit sub nubibus arcum.
tum vero attonitae monstris actaeque furore
conclamant, rapiuntque focis penetralibus ignem 660
(pars spoliant aras), frondem ac virgulta facesque
coniciunt. furit immissis Volcanus habenis
transtra per et remos et pictas abiete puppis.
Nuntius Anchisae ad tumulum cuneosque theatri
incensas perfert navis Eumelus, et ipsi 665
respiciunt atram in nimbo voHtare favillam.
636-666 MPR 640 animam Rb^ Rtbbeck 649 qui M-^^^cit
vel] et P 660, 661 interpunxit Henry 666 atro Kloucek, recipit
Schaper
AENEIDOS V
primus et Ascanius, cursus ut laetus equestris
ducebat, sic acer equo turbata petivit
castra, nec exanimes possunt retinere magistri.
' quis furor iste novus ? quo nunc, quo tenditis ' inquit, 670
'heu, miserae cives? non hostem inimicaque castra
Argivum, vestras spes uritis. en, ego vester
Ascanius ! ' — galeam ante pedes proiecit inanem,
qua ludo indutus belli simulacra ciebat.
accelerat simul Aeneas, simul agmina Teucrum. 675
ast illae diversa metu per litora passim
diffugiunt, silvasque et sicubi concava furtim
saxa petunt; piget incepti lucisque, suosque
mutatae agnoscunt excussaque pectore luno est.
Sed non idcirco flamma atque incendia viris 680
indomitas posuere ; udo sub robore vivit
stuppa vomens tardum fumum, lentusque carinas
est vapor et toto descendit corpore pestis,
nec vires heroum infusaque flumina prosunt.
tum pius Aeneas umeris abscindere vestem 685
auxilioque vocare deos et tendere palmas :
*Iuppiter omnipotens, si nondum exosus ad unum
Troianos, si quid pietas antiqua labores
respicit humanos, da flammam evadere classi
nunc, pater, et tenuis Teucrum res eripe leto. 690
vel tu, quod superest, infesto fulmine morti,
si mereor, demitte tuaque hic obrue dextra.'
vix haec ediderat cum eff^usis imbribus atra
tempestas sine more furit tonitruque tremescunt
ardua terrarum et campi ; ruit aethere toto 695
turbidus imber aqua densisque nigerrimus Austris,
implenturque super puppes, semusta madescunt
667-697 MPR 680 flamma P^ : flammam M^P^y^ : flammae
M^^R-fbtT 685 excindere M 687 exosu's Ribbeck 695
campis M^P (tn rasura) -y^
P. VERGILI MARONIS
robora, restinctus donec vapor omnis et omnes
quattuor amissis servatae a peste carinae.
At pater Aeneas casu concussus acerbo - 700
nunc huc ingentis, nunc illuc pectore curas
mutabat versans, Siculisne resideret arvis
oblitus fatorum, Italasne capesseret oras.
tum senior Nautes, unum Tritonia Pallas
quem docuit multaque insignem reddidit arte 705
(haec responsa dabat, vel quae portenderet ira
magna deum vel quae fatorum posceret ordo) —
isque his Aenean solatus vocibus infit :
' nate dea, quo fata trahunt retrahuntque sequamur ;
quidquid erit, superanda omnis fortuna ferendo est. 710
est tibi Dardanius divinae stirpis Acestes :
hunc cape consiliis socium et coniunge volentem ;
huic trade amissis superant qui navibus et quos
pertaesum magni incepti rerumque tuarum est;
longaevosque senes ac fessas aequore matres 715-
et quidquid tecum invalidum metuensque pericli est
delige, et his habeant terris sine moenia fessi ;
urbem appellabunt permisso nomine Acestam.'
Talibus incensus dictis senioris amici
tum vero in curas animo diducitur omnis. 720
et Nox atra , polum bigis subvecta tenebat :
visa dehinc caelo facies delapsa parentis
Anchisae subito talis effundere voces :
' nate, mihi vita quondam, dum vita manebat,
care magis, nate, Iliacis exercite fatis, 725
imperio lovis huc venio, qui classibus ignem
depuHt, et caelo tandem miseratus ab alto est.
consiliis pare quae nunc pulcherrima Nautes
dat senior ; lectos iuvenes, fortissima corda,
698-729 MPR 706 hac c^ Ribbeck alii 719 accensus R
720 animum y^^^c^ir Serv. Bentley 722 facies caelo Rybar
AENEIDOS V
defer in Italiam. gens dura atque aspera cultu 730
debellanda tibi Latio est. Ditis tamen ante
infernas accede domos et Averna per alta
congressus pete, nate, meos. non me impia namque
Tartara habent, tristes umbrae, sed amoena piorum
concilia Elysiumque colo. huc casta Sibylla 735
nigrarum multo pecudum te sanguine ducet.
tum genus omne tuum et quae dentur moenia disces.
iamque vale; torquet medios Nox umida cursus
et me saevus equis Oriens adflavit anhelis.' nod 201
dixerat et tenuis fugit ceu fumus in auras. 740
Aeneas ' quo deinde ruis ? quo proripis ? ' inquit,
*quem fugis? aut quis te nostris complexibus arcet?'
haec memorans cinerem et sopitos suscitat ignis,
Pergameumque Larem et canae penetralia Vestae
farre pio et plena supplex veneratur acerra. 745
Extemplo socios primumque accersit Acesten
et lovis imperium et cari praecepta parentis
edocet et quae nunc animo sententia constet.
haud mora consiHis, nec iussa recusat Acestes.
transcribunt urbi matres populumque volentem 750
deponunt, animos nil magnae laudis egentis.
ipsi transtra novant flammisque ambesa reponunt
robora navigiis, aptant remosque rudentisque,
exigui numero, sed bello vivida virtus.
interea Aeneas urbem designat aratro 755
sortiturque domos ; hoc IHum et haec loca Troiam
esse iubet. gaudet regno Troianus Acestes
indicitque forum et patribus dat iura vocatis.
tum vicina astris Erycino in vertice sedes
fundatur Veneri Idaliae, tumuloque sacerdos 760
730-760 MPR 731 est Latio P 734 tristesve M^b^
739 saevus] Foebus Sacerdos 740 in] ad P : in ad 7^ 752 -que
om. ir, probat Kvicala commate post ambesa posito : idem proposuerat
Peerlkamp
P. VERGILI MARONIS
ac lucus late sacer additur Anchiseo.
lamque dies epulata novem gens omnis, et aris
factus honos : placidi straverunt aequora venti
creber et aspirans rursus vocat Auster in altum.
exoritur procurva ingens per litora fletus; 765
complexi inter se noctemque diemque morantur.
ipsae iam matres, ipsi, quibus aspera quondam
visa maris facies et non tolerabile numen,
ire volunt omnemque fugae perferre laborem.
quos bonus Aeneas dictis solatur amicis 770
et consanguineo lacrimans commendat Acestae.
tris Eryci vitulos et Tempestatibus agnam
caedere deinde iubet solvique ex ordine funem.
ipse caput tonsae foliis evinctus olivae
stans procul in prora pateram tenet, extaque salsos 775
proicit in fluctus ac vina liquentia fundit
prosequitur surgens a puppi ventus euntis;
certatim socii feriunt mare et aequora verrunt.
At Venus interea Neptunum exercita curis
adloquitur talisque effundit pectore questus : 780
' lunonis gravis ira neque exsaturabile pectus
cogunt me, Neptune, preces descendere in omnis;
quam nec longa dies pietas nec mitigat uUa,
nec lovis imperio fatisque infracta quiescit.
non media de gente Phrygum exedisse nefandis 785
urbem odiis satis est nec poenam traxe per omnem
reliquias Troiae : cineres atque ossa peremptae
insequitur. causas tanti sciat illa furoris.
ipse mihi nuper Libycis tu testis in undis
761-783 il/P/? ; 784-789 Fil/P/? 761 additusP7^6 767 ipsi]
ipsae Nonius 768 nomen M^ Nonius Rihheck : caelum R
772 agnos M 776 porricit Heinsius 777, 778 inverso ordine P7
Rihheck 782 in] ad Serv. Giithling 784 fatisve F-^bcin-n
785 excidisse F 786 traxere F^P^ : traxisse F^M^-^^ omnis
P^ : omnes 7
AENEIDOS V
quam molem subito excierit : maria omnia caelo 790
miscuit Aeoliis nequiquam freta procellis,
in regnis hoc ausa tuis.
per scelus ecce etiam Troianis matribus actis
exussit foede puppis et classe subegit
amissa socios ignotae linquere terrae. 795
quod superest, oro, liceat dare tuta per undas
vela tibi, liceat Laurentem attingere Thybrim,
si concessa peto, si dant ea moenia Parcae.'
tum Saturnius haec domitor maris edidit alti :
'fas omne est, Cytherea, meis te fidere regnis, 800
unde genus ducis. merui quoque ; saepe furores
compressi et rabiem tantam caelique marisque. ; iX^b ')i .
nec minor in terris, Xanthum Simoentaque testor,
Aeneae mihi cura tui. - cum Troia Achilles
exanimata sequens impingeret agmina muris, 805
milia multa daret leto, gemerentque repleti
amnes nec reperire viam atque evolvere posset
in mare se Xanthus, Pelidae tunc ego forti
congressum Aenean nec dis nec viribus aequis
nube cava rapui, cuperem cum vertere ab imo 810
structa meis manibus periurae moenia Troiae.
nunc quoque mens eadem perstat mihi; pelle timores.
tutus, quos optas, portus accedet Averni.
unus erit tantum amissum quem gurgite quaeres;
unum pro multis dabitur caput.' 815
his ubi laeta deae permulsit pectora dictis,
iungit equos auro genitor, spumantiaque addit
frena feris manibusque omnis effundit habenas.
790-814 FMPR; 815-818 MPR 794 excussit M^P^y^
795 ignota MPRy^ terra MP^ : terret 7 797 tibi] mihi Peerlkamp
805 inmitteret F^ 807 atque] neque F : qua. Augustinus 810
eripui F- 811 periturae FM'^ 812 timorem Mc 814
quaeret deteriores quidam, Ribheck Deuticke : quaeris M"^
P. VERGILI MARONIS
caeruleo per summa levis volat aequora curru ;
subsidunt undae tumidumque sub axe tonanti 820
sternitur aequor aquis, fugiunt vasto aethere nimbi.
tum variae comitum facies, immania cete,
et senior Glauci chorus Inousque Palaemon
Tritonesque citi Phorcique exercitus omnis;
laeva tenent Thetis et Melite Panopeaque virgo, 825
Nisaee Spioque ThaHaque Cymodoceque.
Hic patris Aeneae suspensam blanda vicissim
gaudia pertemptant mentem; iubet ocius omnis
attolli malos, intendi bracchia velis.
una omnes fecere pedem pariterque sinistros, 830
nunc dextros solvere sinus ; una ardua torquent
cornua detorquentque ; ferunt sua flamina classem.
princeps ante omnis densum Palinurus agebat
agmen ; ad hunc alii cursum contendere iussi.
iamque fere mediam caeli Nox umida metam 835
contigerat, placida laxabant membra quiete
sub remis fusi per dura sedilia nautae :
cum levis aetheriis delapsus Somnus ab astris
aera dimovit tenebrosum et dispuHt umbras,
te, Palinure, petens, tibi somnia tristia portans 840
insonti ; puppique deus consedit in alta
Phorbanti simiHs funditque has ore loquelas :
' laside PaHnure, ferunt ipsa aequora classem,
aequatae spirant aurae, datur hora quieti.
pone caput fessosque oculos furare labori. 845
ipse ego pauHsper pro te tua munera inibo.'
cui vix attoUens PaHnurus lumina fatur :
*mene saHs placidi vultum fluctusque quietos
ignorare iubes? mene huic confidere monstro?
819-849 MPR 821 equis M^b^ fugiuntque ex aethere M^
825 tenet My^ir Serv. : tent R 829 velis] remis MR 837
sedilia] silentia P^ 843 ipsa aequora] sua flamina M^
AENEIDOS V
Aenean credam (quid enim?) fallacibus auris 850
et caelo, totiens deceptus fraude sereni?'
talia dicta dabat, clavumque adfixus et haerens
nusquam amittebat oculosque sub astra tenebat.
ecce deus ramum Lethaeo rore madentem
vique soporatum Stygia super utraque quassat 855
tempora, cunctantique natantia lumina solvit.
vix primos inopina quies laxaverat artus,
et superincumbens cum puppis parte revulsa
cumque gubernaclo liquidas proiecit in undas
praecipitem ac socios nequiquam saepe vocantem; 860
ipse volans tenuis se sustulit ales ad auras.
currit iter tutum non setius aequore classis
promissisque patris Neptuni interrita fertur.
iamque adeo scopulos Sirenum advecta subibat,
difficilis quondam multorumque ossibus albos 865
(tum rauca adsiduo longe sale saxa sonabant),
cum pater amisso fluitantem errare magistro
sensit, et ipse ratem nocturnis rexit in undis
multa gemens casuque animum concussus amici :
*o nimium caelo et pelago confise sereno, 870
nudus in ignota, Palinure, iacebis harena.'
850-871 MPR 850 fallacius Ti. Donatus austris P^-^c^-n
Ti. Donattis 851 caeli MP^Ry^b^c-ir agnoscit D. Setv. sereno 7^c^
852 dictabat Pc 860 saepe] voce M 861 ad] in Py
Versus duo primos sexti libri ineuntis quinto adiunxisse Vergilium, re-
movisse Tuccam et Varium, narrat Servius, crediderunt Probus Ribbeck
-)t^roiq £:
iXzsBh :mim5goR.:k.'
r>7i?.i^f<;i'jgitfihi9> tli
P. VERGILI MARONIS
AENEIDOS
LIBER VI ^""8=^ •
Sic fatur lacrimans, classique immittit habenas
et tandem Euboicis Cumarum adlabitur oris.
obvertunt pelago proras; tum dente tenaci
ancora fundabat navis et litora curvae
praetexunt puppes. iuvenum manus emicat ardens 5
litus in Hesperium ; quaerit pars semina flammae
abstrusa in venis silicis, pars densa ferarum
tecta rapit silvas inventaque flumina monstrat.
at pius Aeneas arces quibus altus Apollo
praesidet horrendaeque procul secreta Sibyllae, 10
antrum immane, petit, magnam cui mentem animumque
Delius inspirat vates aperitque futura.
iam subeunt Triviae lucos atque aurea tecta. ^"'^^ '
Daedalus, ut fama est, fugiens Minoia regna
praepetibus pennis ausus se credere caelo 15
insuetum per iter gelidas enavit ad Arctos,
Chalcidicaque levis tandem super astitit arce.
redditus his primum terris tibi, Phoebe, sacravit
remigium alarum posuitque immania templa.
in foribus letum Androgeo; tum pendere poenas ; '.^ '20
. ■ ;'i:; ' i-cn ,'
1-20 MPR I, 2 vide adv. sub fine 17 arcaem M^ ut videiur:
arca R 20 Androgeo bcn grammatici : Androgei MPRym ; vide
ii. 392 ^ .1- - ::
VERG. 16
P. VERGILI MARONIS
Cecropidae iussi (miserum !) septena quotannis
corpora natorum ; stat ductis sortibus urna.
contra elata mari respondet Gnosia tellus :
hic crudelis amor tauri suppostaque furto
Pasiphae mixtumque genus prolesque biformis 25
Minotaurus inest, Veneris monimenta nefandae ;
hic labor ille domus et inextricabilis error;
magnum reginae sed enim miseratus amorem
Daedalus ipse dolos tecti ambagesque resolvit,
caeca regens filo vestigia. tu quoque magnam 30
partem opere in tanto, sineret dolor, Icare, haberes.
bis conatus erat casus effingere in auro,
bis patriae cecidere manus. quin protinus omnia
perlegerent oculis, ni iam praemissus Achates
adforet atque una Phoebi Triviaeque sacerdos, 35
Deiphobe Glauci, fatur quae talia regi :
' non hoc ista sibi tempus spectacula poscit ;
nunc grege de intacto septem mactare iuvencos
praestiterit, totidem lectas de more bidentis.'
talibus adfata Aenean (nec sacra morantur 40
iussa viri) Teucros vocat alta in templa sacerdos.
Excisum Euboicae latus ingens rupis in antrum,
quo lati ducunt aditus centum, ostia centum,
unde ruunt totidem voces, responsa Sibyllae.
ventum erat ad Hmen, cum virgo 'poscere fata 45
tempus ' ait ; ' deus ecce deus ! ' cui talia fanti
ante fores subito non vultus, non color unus,
non comptae mansere comae ; sed pectus anhelum,
et rabie fera corda tument, maiorque videri
nec mortale sonans, adflata est numine quando 50
iam propiore dei. ' cessas in vota precesque,
Tros' ait 'Aenea? cessas? neque enim ante dehiscent
21-25 MPR ; 26-50 FMPR ; 51, 52 MPR 33 oinne Rbm
37 poscunt M^R agnoscit Serv. 39 de] ex Fc
AENEIDOS VI
attonitae magna ora domus.' et talia fata
conticuit. gelidus Teucris per dura cucurrit
ossa tremor, funditque preces rex pectore ab imo : 55
' Phoebe, gravis Troiae semper miserate labores,
Dardana qui Paridis derexti tela manusque
corpus in Aeacidae, magnas obeuntia terras
tot maria intravi duce te penitusque repostas
Massylum gentis praetentaque Syrtibus arva : 60
iam tandem Italiae fugientis prendimus oras,
hac Troiana tenus fuerit fortuna secuta.
vos quoque Pergameae iam fas est parcere genti,
dique deaeque omnes, quibus obstitit Ilium et ingens
gloria Dardaniae. tuque, o sanctissima vates, '^fn boijgg
praescia venturi, da (non indebita posco
regna meis fatis) Latio considere Teucros
errantisque deos agitataque numina Troiae.
tum Phoebo et Triviae solido de marmore templum
instituam festosque dies de nomine Phoebi. 70
te quoque magna manent regnis penetralia nostris :
hic ego namque tuas sortis arcanaque fata
dicta meae genti ponam, lectosque sacrabo,
alma, viros. foliis tantum ne carmina manda,
ne turbata volent rapidis ludibria ventis : 75
ipsa canas oro.' finem dedit ore loquendi. »d bn f' ■
At Phoebi nondum patiens immanis in antro
bacchatur vates, magnum si pectore possit
excussisse deum; tanto magis ille fatigat
os rabidum, fera corda domans, fingitque premendo. 80
ostia iamque domus patuere ingentia centum
sponte sua vatisque ferunt responsa per auras :
* o tandem magnis pelagi defuncte periclis
(sed terrae graviora manent), in regna Lavini
53-84 MPR 57 derexti Ribbeck : direxti codd. 69 templa
PybcTT 84 terra Ry^bc, utrumque agnoscit Serv.
16*
P. VERGILI MARONIS
Dardanidae venient (mitte hanc de pectore curam), 85
sed non et venisse volent. bella, horrida bella,
et Thybrim multo spumantem sanguine cerno.
non Simois tibi nec Xanthus nec Dorica castra
defuerint; aUus Latio iam partus Achilles,
natus et ipse dea; nec Teucris addita luno 90
usquam aberit, cum tu supplex in rebus egenis
quas gentis Italum aut quas non oraveris urbes !
causa mali tanti coniunx iterum hospita Teucris
externique iterum thalami.
tu ne cede maUs, sed contra audentior ito 95
qua tua te fortuna sinet. via prima salutis,
quod minime reris, Graia pandetur ab urbe.'
TaUbus ex adyto dictis Cumaea SibyUa
horrendas canit ambages antroque remugit,
obscuris vera involvens : ea frena furenti ico
concutit et stimulos sub pectore vertit ApoUo.
ut primum cessit furor et rabida ora quierunt,
incipit Aeneas heros : ' non uUa laborum,
o virgo, nova mi facies inopinave surgit ;
omnia praecepi atque animo mecum ante peregi. 105
unum oro : quando hic inferni ianua regis
dicitur et tenebrosa palus Acheronte refuso,
ire ad conspectum cari genitoris et ora
contingat ; doceas iter et sacra ostia pandas.
iUum ego per flammas et miUe sequentia tela iio
eripui his umeris medioque ex hoste recepi ;
iUe meum comitatus iter maria omnia mecum
atque omnis pelagique minas caeUque ferebat,
invaUdus, viris uUra sortemque senectae.
quin, ut te supplex peterem et tua Umina adirem, 115
85-115 MPR 96 qua codex Daventriensis, Seneca ep. 82, 18,
idem coniecit Bentley : quam codd. Serv. saluti Bentley 105 per-
cepi 7^6^^ 109 contingam P7?7^ 113 caelique minas pelagi-
que M 115 et om. P^R-fb
AENEIDOS VI
idem orans mandata dabat. natique patrisque, Ki/il 9} '-
alma, precor, miserere (potes namque omnia, nec te
nequiquam lucis Hecate praefecit Avernis),
si potuit manis accersere coniugis Orpheus
Threicia fretus cithara fidibusque canoris, 120
si fratrem Pollux alterna morte redemit
itque reditque viam totiens. quid Thesea, magnum
quid memorem Alciden ? et mi genus ab love summo.'
TaHbus orabat dictis arasque tenebat,
cum sic orsa loqui vates : 'sate sanguine divum, 125
Tros Anchisiade, faciHs descensus Averno :
noctes atque dies patet atri ianua Ditis ;
sed revocare gradum superasque evadere ad auras,
hoc opus, hic labor est. pauci, quos aequus amavit
luppiter aut ardens evexit ad aethera virtus, 130
dis geniti potuere. tenent media omnia silvae,
Cocytusque sinu labens circumvenit atro.
quod si tantus amor menti, si tanta cupido est
bis Stygios innare lacus, bis nigra videre
Tartara, et insano iuvat indulgere labori, 135
accipe quae peragenda prius. latet arbore opaca
aureus et foHis et lento vimine ramus,
lunoni infernae dictus sacer; hunc tegit omnis
lucus et obscuris claudunt convalHbus umbrae.
sed non ante datur tehuris operta subire 140
auricomos quam qui decerpserit arbore fetus.
hoc sibi pulchra suum ferri Proserpina munus
instituit. primo avulso non deficit alter
aureus, et simiH frondescit virga metaUo.
ergo alte vestiga ocuHs et rite repertum 145
carpe manu; namque ipse volens faciHsque sequetur,
1 16-146 MPR 122 interpunxit Serv., vnlgo Thesea magnum
iungunt 126 Averno est M^ : Averni P^Ryb^^CTT, utrumque agnoscit
Serv. 133 est om. M^^P 141 quis PRybcir 144 aurea sed
KloHcek similis M
P. VERGILI MARONIS
si te fata vocant ; aliter non viribus uUis
vincere nec duro poteris convellere ferro.
praeterea iacet exanimum tibi corpus amici
(heu nescis) totamque incestat funere classem, 150
dum consulta petis nostroque in limine pendes.
sedibus hunc refer ante suis et conde sepulcro.
duc nigras pecudes; ea prima piacula sunto.
sic demum lucos Stygis et regna invia vivis
aspicies.' dixit, pressoque obmutuit ore. 155
Aeneas maesto defixus lumina vultu
ingreditur linquens antrum, caecosque volutat
eventus animo secum. cui fidus Achates
it comes et paribus curis vestigia figit.
multa inter sese vario sermone serebant, 160
quem socium exanimum vates, quod corpus humandum
diceret. atque illi Misenum in litore sicco,
ut venere, vident indigna morte peremptum,
Misenum AeoHden, quo non praestantior alter
aere ciere viros Martemque accendere cantu. 165
Hectoris hic magni fuerat comes, Hectora circum
et lituo pugnas insignis obibat et hasta.
postquam illum vita victor spoliavit Achilles,
Dardanio Aeneae sese fortissimus heros
addiderat socium, non inferiora secutus. 170:
sed tum, forte cava dum personat aequora concha,
demens, et cantu vocat in certamina divos,
aemulus exceptum Triton, si credere dignum est,
inter saxa virum spumosa immerserat unda.
ergo omnes magno circum clamore fremebant, 175
praecipue pius Aeneas. tum iussa Sibyllae,
haud mora, festinant flentes aramque sepulcro
147-177 MPR 147 non] nec R 154 Stygiis APRy^ :
Stygios P^y^bcm 156 defleTius P^ uf videtur 177 sepulchri
MRb^^cn Servii codices, sed ipse dativum legisse videtur
AENEIDOS VI
congerere arboribus caeloque educere certant.
itur in antiquam silvam, stabula alta ferarum,
procumbunt piceae, sonat icta securibus ilex i8o
fraxineaeque trabes cuneis et fissile robur
scinditur, advolvunt ingentis montibus ornos.
Nec non Aeneas opera inter talia primus
hortatur socios paribusque accingitur armis.
atque haec ipse suo tristi cum corde volutat 185
aspectans silvam immensam, et sic forte precatur :
'si nunc se nobis ille aureus arbore ramus
ostendat nemore in tanto ! quando omnia vere
heu nimium de te vates, Misene, locuta est.'
vix ea fatus erat geminae cum forte columbae 190
ipsa sub ora viri caelo venere volantes,
et viridi sedere solo. tum maximus heros
maternas agnoscit avis laetusque precatur :
'este duces, o, si qua via est, cursumque per auras
derigite in lucos ubi pinguem dives opacat 195
ramus humum. tuque, o, dubiis ne defice rebus,
diva parens.' sic effatus vestigia pressit
observans quae signa ferant, quo tendere pergant.
pascentes illae tantum prodire volando
quantum acie possent ocuH servare sequentum. 200
inde ubi venere ad fauces grave olentis Avemi,
tollunt se celeres liquidumque per aera lapsae
sedibus optatis geminae super arbore sidunt,
discolor unde auri per ramos aura refulsit.
quale solet silvis brumali frigore viscum 205
fronde virere nova, quod non sua seminat arbos,
et croceo fetu teretis circumdare truncos,
talis erat species auri frondentis opaca
178-208 MPR 186 forte] voce R 193 agnovit M 195
dirigite My^bcir 200 acies M^ sequentur P^ : sequentem
Paldamus 203 geminae R prohat Henry : gemina ceteri
P. VERGILI MARONIS
ilice, sic leni crepitabat brattea vento.
corripit Aeneas extemplo avidusque refringit 210
cunctantem, et vatis portat sub tecta Sibyllae.
Nec minus interea Misenum in litore Teucri
flebant et cineri ingrato suprema ferebant.
principio pinguem taedis et robore secto .
ingentem struxere pyram, cui frondibus atris 215
intexunt latera et feralis ante cupressos
constituunt, decorantque super fulgentibus armis.
pars calidos latices et aena undantia flammis
expediunt, corpusque lavant frigentis et unguunt.
fit gemitus. tum membra toro defleta reponunt 220
purpureasque super vestis, velamina nota,
coniciunt. pars ingenti subiere feretro,
triste ministerium, et subiectam more parentum
aversi tenuere facem. congesta cremantur
turea dona, dapes, fuso crateres olivo. 225
postquam conlapsi cineres et flamma quievit,
reliquias vino et bibulam lavere favillam,
ossaque lecta cado texit Corynaeus aeno.
idem ter socios pura circumtulit unda
spargens rore levi et ramo felicis olivae, 230
lustravitque viros dixitque novissima verba.
at pius Aeneas ingenti mole sepulcrum
imponit suaque arma viro remumque tubamque
monte sub aerio, qui nunc Misenus ab illo
dicitur aeternumque tenet per saecula nomen. 235
His actis propere exsequitur praecepta Sibyllae.
spelunca alta fuit vastoque immanis hiatu,
scrupea, tuta lacu nigro nemorumque tenebris,
quam super haud ullae poterant impune volantes
209-218 MPR ; 219-239 FMPR 211 cunctantem] haesenmt
edttores, nihil non proponentes 224 faces Py^ 225 dapes]
ferunt P' : ferent F^ . dape ferunt 7 231 viros] domos P^R
AENEIDOS VI
tendere iter pennis : talis sese halitus atris 240
faucibus effundens supera ad convexa ferebat :
[unde locum Grai dixerunt nomine Aornon.]
quattuor hic primum nigrantis terga iuvencos
constituit frontique invergit vina sacerdos,
et summas carpens media inter cornua saetas 245
ignibus imponit sacris, libamina prima,
voce vocans Hecaten caeloque Ereboque potentem.
supponunt alii cultros tepidumque cruorem
suscipiunt pateris. ipse atri velleris agnam
Aeneas matri Eumenidum magnaeque sorori 250
ense ferit, sterilemque tibi, Proserpina, vaccam.
tum Stygio regi nocturnas incohat aras
et soHda imponit taurorum viscera flammis,
pingue super oleum fundens ardentibus extis.
ecce autem primi sub kimina solis et ortus 255
sub pedibus mugire solum et iuga coepta moveri
silvarum, visaeque canes ululare per umbram
adventante dea. 'procul o, procul este, profani'
conclamat vates, ' totoque absistite luco ;
tuque invade viam vaginaque eripe ferrum : 260
nunc animis opus, Aenea, nunc pectore firmo.'
tantum effata furens antro se immisit aperto;
ille ducem haud timidis vadentem passibus aequat.
Di, quibus imperium est animarum, umbraeque silentes
et Chaos et Phlegethon, loca nocte tacentia late, 265
sit mihi fas audita loqui, sit numine vestro
pandere res alta terra et cahgine mersas.
Ibant obscuri sola sub nocte per umbram
240-268 FMPR 241 super M^P^R Ribbeck 242 ow. /7l/(m
texlu) Pa^cm, habent Ryb et M tn margine Avernum Rbit 254
super ^ antiqua aliquot^ Pierii: superque nostri omnes : superne
Wagner infundens M oleum super infundens proposuerunt Kappes,
Nettleship: superfundens oleum candentibus Schaper: fundens arden-
tibus testatur Serv. 255 limina FM 265 silentia M in
margine, Serv. 267 altas M^
P. VERGILI MARONIS
perque domos Ditis vacuas et inania regna :
quale per incertam lunam sub luce maligna 270
est iter in silvis, ubi caelum condidit umbra
luppiter, et rebus nox abstulit atra colorem.
vestibulum ante ipsum primis in faucibus Orci
Luctus et ultrices posuere cubilia Curae;
pallentesque habitant Morbi tristisque Senectus, 275
et Metus et malesuada Fames ac turpis Egestas,
terribiles visu formae, Letumque Labosque;
tum consanguineus Leti Sopor et mala mentis
Gaudia, mortiferumque adverso in limine Bellum,
ferreique Eumenidum thalami et Discordia demens 280
vipereum crinem vittis innexa cruentis.
In medio ramos annosaque bracchia pandit
ulmus opaca, ingens, quam sedem Somnia vulgo
vana tenere ferunt, foliisque sub omnibus haerent.
multaque praeterea variarum monstra ferarum, 285
Centauri in foribus stabulant Scyllaeque biformes
et centumgeminus Briareus ac belua Lernae
horrendum stridens, flammisque armata Chimaera,
Gorgones Harpyiaeque et forma tricorporis umbrae.
corripit hic subita trepidus formidine ferrum 290
Aeneas strictamque aciem venientibus offert,
et ni docta comes tenuis sine corpore vitas
admoneat volitare cava sub imagine formae,
inruat et frustra ferro diverberet umbras.
Hinc via Tartarei quae fert Acherontis ad undas. 295
turbidus hic caeno vastaque voragine gurges
aestuat atque omnem Cocyto eructat harenam.
portitor has horrendus aquas et flumina servat
terribili squalore Charon, cui plurima mento
269-272 FMPR ; 273-299 MPR 270 incertum F^ : incep-
tam 6cV Serv., qui tamen incertam agnoscit 273 primisque MRbit
Macrobius A. Gellius 281 innixa Rb^ 293 cavae m Bentley
294 umbras] auras Bentley
AENEIDOS VI
canities inculta iacet, stant lumina flamma, 300
sordidus ex umeris nodo dependet amictus.
ipse ratem conto subigit velisque ministrat
et ferruginea subvectat corpora cumba,
iam senior, sed cruda deo viridisque senectus.
huc omnis turba ad ripas effusa ruebat, 305
matres atque viri defunctaque corpora vita
magnanimum heroum, pueri innuptaeque puellae,
impositique rogis iuvenes ante ora parentum :
quam multa in silvis autumni frigore primo
lapsa cadunt folia, aut ad terram gurgite ab alto 310
quam multae glomerantur aves, ubi frigidus annus
trans pontum fugat et terris immittit apricis.
stabant orantes primi transmittere cursum,
tendebantque manus ripae ulterioris amore.
navita sed tristis nunc hos nunc accipit illos, 315
ast alios longe summotos arcet harena.
Aeneas miratus enim motusque tumultu
*dic' ait, 'o virgo, quid vult concursus ad amnem?
quidve petunt animae? vel quo discrimine ripas
hae linquunt, illae remis vada livida verrunt?' 320
olli sic breviter fata est longaeva sacerdos :
'Anchisa generate, deum certissima proles,
Cocyti stagna alta vides Stygiamque paludem,
di cuius iurare timent et fallere numen.
haec omnis, quam cernis, inops inhumataque turba est ; 325
portitor ille Charon ; hi, quos vehit unda, sepulti.
nec ripas datur horrendas et rauca fluenta
transportare prius quam sedibus ossa quierunt.
centum errant annos volitantque haec litora circum;
tum demum admissi stagna exoptata revisunt.' 330
300-330 MPR 300 flamma M^^P^W-c Serv. ad i. 646 : flammae
M^P^R-^h^ 320 vertunt P 325, 326 transponit Rih-
beck 329 haec] hi P^ versum om. m^ir^, probat Kvicala ; sed
legit Serv.
P. VERGILI MARONIS
constitit Anchisa satus et vestigia pressit
multa putans sortemque animo miseratus iniquam.
cernit ibi maestos et mortis honore carentis
Leucaspim et Lyciae ductorem classis Oronten,
quos simul a Troia ventosa per aequora vectos 335
obruit Auster, aqua involvens navemque virosque.
Ecce gubernator sese Palinurus agebat,
qui Libyco nuper cursu, dum sidera servat,
exciderat puppi mediis effusus in undis.
hunc ubi vix multa maestum cognovit in umbra, 340
sic prior adloquitur : ' quis te, Palinure, deorum
eripuit nobis medioque sub aequore mersit ?
dic age. namque mihi, fallax haud ante repertus,
hoc uno responso animum delusit ApoUo,
qui fore te ponto incolumem finisque canebat 345
venturum Ausonios. en haec promissa fides est?'
ille autem : ' neque te Phoebi cortina fefellit,
dux Anchisiade, nec me deus aequore mersit.
namque gubernaclum multa vi forte revulsum,
cui datus haerebam custos cursusque regebam, 350
praecipitans traxi mecum. maria aspera iuro
non ullum pro me tantum cepisse timorem,
quam tua ne spoliata armis, excussa magistro,
deficeret tantis navis surgentibus undis.
tris Notus hibernas immensa per aequora noctes 355
vexit me violentus aqua; vix lumine quarto
prospexi ItaHam summa sublimis ab unda.
paulatim adnabam terrae ; iam tuta tenebam,
ni gens crudelis madida cum veste gravatum
prensantemque uncis manibus capita aspera montis 360
ferro invasisset praedamque ignara putasset.
331-361 MPR 332 animi M^ 336 virumque P^
349 vi forte] vix arte P 350 gerebam Py^ 351 aspera]
omnia deteriores pauci Donatus 352 illum M^ : nuUum 7
353 ni schem. lex. Ribheck 358 post adnabam distinguunt Serv. alii
AENEIDOS VI
nunc me fluctus habet versantque in litore venti.
quod te per caeli iucundum lumen et auras,
per genitorem oro, per spes surgentis luli,
eripe me his, invicte, malis : aut tu mihi terram 365
inice, namque potes, portusque require Velinos ;
aut tu, si qua via est, si quam tibi diva creatrix
ostendit (neque enim, credo, sine numine divum
flumina tanta paras Stygiamque innare paludem),
da dextram misero et tecum me toUe per undas, 370
sedibus ut saltem placidis in morte quiescam.'
talia fatus erat coepit cum talia vates :
' unde haec, o Palinure, tibi tam dira cupido ?
tu Stygias inhumatus aquas amnemque severum
Eumenidum aspicies, ripamve iniussus adibis? 375
desine fata deum flecti sperare precando.
sed cape dicta memor, duri solacia casus.
nam tua finitimi, longe lateque per urbes
prodigiis acti caelestibus, ossa piabunt
et statuent tumulum et tumulo sollemnia mittent, 380
aeternumque locus PaUnuri nomen habebit.'
his dictis curae emotae pulsusque parumper
corde dolor tristi; gaudet cognomine terra.
Ergo iter inceptum peragunt fluvioque propinquant.
navita quos iam inde ut Stygia prospexit ab unda 385
per tacitum nemus ire pedemque advertere ripae,
sic prior adgreditur dictis atque increpat ultro :
' quisquis es, armatus qui nostra ad flumina tendis,
fare age quid venias iam istinc, et comprime gressum.
umbrarum hic locus est, somni noctisque soporae : 390
corpora viva nefas Stygia vectare carina.
nec vero Alciden me sum laetatus euntem
362-392 MPR 375 abibis c^n deteriores quidam Serv.
383 terra deteriores pauci Serv, : terrae MPRybcm Nonius 385 con-
spexit M 387 adloquitur Rb 388 tendes P-f 390 est]
et /?
P. VERGILI MARONIS
accepisse lacu, nec Thesea Pirithoumque,
dis quamquam geniti atque invicti viribus essent
Tartareum ille manu custodem in vincla petivit 395
ipsius a solio regis traxitque trementem ;
hi dominam Ditis thalamo deducere adorti.'
quae contra breviter fata est Amphrysia vates :
* nullae hic insidiae tales (absiste moveri),
nec vim tela ferunt ; licet ingens ianitor antro 400
aeternum latrans exsanguis terreat umbras,
casta licet patrui servet Proserpina limen.
Troius Aeneas, pietate insignis et armis,
ad genitorem imas Erebi descendit ad umbras.
si te nulla movet tantae pietatis imago, 405
at ramum hunc' (aperit ramum qui veste latebat)
'agnoscas.' tumida ex ira tum corda residunt.
nec plura his. ille admirans venerabile donum
fatalis virgae longo post tempore visum
caeruleam advertit puppim ripaeque propinquat. 410
inde alias animas, quae per iuga longa sedebant,
deturbat laxatque foros ; simul accipit alveo
ingentem Aenean. gemuit sub pondere cumba
sutilis et multam accepit rimosa paludem.
tandem trans fluvium incolumis vatemque virumque 415
informi limo glaucaque exponit in ulva.
Cerberus haec ingens latratu regna trifauci
personat adverso recubans immanis in antro.
cui vates horrere videns iam colla colubris
melle soporatam et medicatis frugibus offam 420
obicit. ille fame rabida tria guttura pandens
corripit obiectam, atque immania terga resolvit
fusus humi totoque ingens extenditur antro.
occupat Aeneas aditum custode sepulto
evaditque celer ripam inremeabilis undae. 425
393-423 FMPR ; 424, 425 MPR 420 saporatam deteriores pauci
AENEIDOS VI
Continuo auditae voces vagitus et ingens
infantumque animae flentes, in limine primo
quos dulcis vitae exsortis et ab ubere raptos
abstulit atra dies et funere mersit acerbo.
hos iuxta falso damnati crimine mortis. 430
nec vero hae sine sorte datae, sine iudice, sedes :
quaesitor Minos urnam movet; ille silentum " '-. r.
conciliumque vocat vitasque et crimina discit.
proxima deinde tenent maesti loca, qui sibi letum
insontes peperere manu lucemque perosi 435
proiecere animas. quam vellent aethere in alto
nunc et pauperiem et duros perferre labores !
fas obstat, tristisque palus inamabiHs undae
alHgat et novies Styx interfusa coercet.
nec procul hinc partem fusi monstrantur in omnem, 440
lugentes campi; sic iUos nomine dicunt. iDcm d
hic quos durus amor crudeH tabe peredit
secreti celant caUes et myrtea circum
silva tegit ; curae non ipsa in morte reHnquunt.
his Phaedram Procrimque locis maestamque Eriphylen 445
crudeHs nati monstrantem vulnera cernit,
Euadnenque et Pasiphaen ; his Laodamia
it comes et iuvenis quondam, nunc femina, Caeneus
rursus et in veterem fato revoluta figuram.
inter quas Phoenissa recens a vulnere Dido 450
errabat silva in magna; quam Troius heros
ut primum iuxta stetit agnovitque per umbras
obscuram, qualem primo qui surgere mense
aut videt aut vidisse putat per nubila lunam,
426-454 MPR 427 vulgo post primo distinguitur, sed rectius
Wakefield 428 vita P^y^ 433 consilium Py^ 436 quas
M^ 438 fata obstant M^^^fa^b^crmr^ Augustinus Serv. tristi
l^c Serv. et inamabilis M^ : innabilis deteriores pauci unda
M^^R^^y^bc Serv. 442 peremit M^ 449 revocata R
452 umbram Af^^^ic
P. VERGILI MARONIS
demisit lacrimas dulcique adfatus amore est 455
'infelix Dido, verus mihi nuntius ergo
venerat exstinctam ferroque extrema secutam ?
funeris heu tibi causa fui? per sidera iuro,
per superos et si qua fides tellure sub ima est,
invitus, regina, tuo de litore cessi. 460
sed me iussa deum, quae nunc has ire per umbras,
per loca senta situ cogunt noctemque profundam,
imperiis egere suis ; nec credere quivi
hunc tantum tibi me discessu ferre dolorem.
siste gradum teque aspectu ne subtrahe nostro. 465
quem fugis ? extremum fato quod te adloquor hoc est.'
talibus Aeneas ardentem et torva tuentem
lenibat dictis animum lacrimasque ciebat.
illa solo fixos oculos aversa tenebat
nec magis incepto vultum sermone movetur 470
quam si dura silex aut stet Marpesia cautes.
tandem corripuit sese atque inimica refugit
in nemus umbriferum, coniunx ubi pristinus illi
respondet curis aequatque Sychaeus amorem.
nec minus Aeneas casu concussus iniquo 475
prosequitur lacrimis longe et miseratur euntem.
Inde datum molitur iter. iamque arva tenebant
ultima, quae bello clari secreta frequentant.
hic illi occurrit Tydeus, hic inclutus armis
Parthenopaeus et Adrasti pallentis imago, 480
hic multum fleti ad superos belloque caduci
Dardanidae, quos ille omnis longo ordine cernens
ingemuit, Glaucumque Medontaque Thersilochumque,
tris Antenoridas Cererique sacrum Polyboeten,
455-484 MPR 455 dimisit M 467 ardenti . . . tuenti
Peerlkamp 468 animam Jortin^ probat Deuticke {i8gf)
474 respondit Rb^ 475 percussus Rcii 476 lacrimans Wc
477 ienehat P probat Markland 481 \a Mb 484 Poly-
boten P^ Ribbeck
AENEIDOS VI
Idaeumque etiam currus, etiam arma tenentem. 485
circumstant animae dextra laevaque frequentes :
nec vidisse semel satis est; iuvat usque morari
et conferre gradum et veniendi discere causas. jJ£cl:^DL'i.
at Danaum proceres Agamemnoniaeque phalanges
ut videre virum fulgentiaque arma per umbras, 490
ingenti trepidare metu ; pars vertere terga,
ceu quondam petiere rates, pars tollere vocem
exiguam : inceptus clamor frustratur hiantis.
Atque hic Priamiden laniatum corpore toto
Deiphobum vidit, lacerum crudeliter ora, 495
ora manusque ambas, populataque tempora raptis
auribus et truncas inhonesto vulnere naris. '-'■-* */'^
vix adeo agnovit pavitantem ac dira tegentem
supplicia, et notis compellat vocibus ultro :
* Deiphobe armipotens, genus alto a sanguine Teucri, 500
quis tam crudelis optavit sumere poenas ?
cui tantum de te licuit? mihi fama suprema
nocte tuHt fessum vasta te caede Pelasgum
procubuisse super confusae stragis acervum.
tunc egomet tumulum Rhoeteo Htore inanem 505
constitui et magna manis ter voce vocavi.
nomen et arma locum servant; te, amice, nequivi
conspicere et patria decedens ponere terra.'
ad quae Priamides : ' nihil o tibi, amice, reHctum ;
omnia Deiphobo solvisti et funeris umbris. 510
sed me fata mea et scelus exitiale Lacaenae
his mersere maHs ; iUa haec monimenta reHquit.
namque ut supremam falsa inter gaudia noctem
egerimus, nosti : et nimium meminisse necesse est.
485-490 MPR ; 491-514 FMPR 486 frementes P Ribbeck
488 poscere/? 495 vidit F^b^^cServ. : vidit etM^ : videt F^M^PR-fb^Tr:
videt etHeinsius 498 ac MP : etFRyc 500 aom. F^ 505
in litore MP^bcmn Serv. 509 ad quae] atque hic M^y^ : at haec n
VERG. 17
P. VERGILI MARONIS
cum fatalis equus saltu super ardua venit 515
Pergama et armatum peditem gravis attulit alvo,
illa chorum simulans euhantis orgia circum
ducebat Phrygias ; flammam media ipsa tenebat
ingentem et summa Danaos ex arce vocabat.
tum me confectum curis somnoque gravatum 520
infelix habuit thalamus, pressitque iacentem
dulcis et alta quies placidaeque similHma morti.
egregia interea coniunx arma omnia tectis
amovet et fidum capiti subduxerat ensem;
intra tecta vocat Menelaum et limina pandit, 525
scilicet id magnum sperans fore munus amanti,
et famam exstingui veterum sic posse malorum.
quid moror? inrumpunt thalamo, comes additus una
hortator scelerum Aeolides. di, taHa Grais
instaurate, pio si poenas ore reposco. 530
sed te qui vivum casus, age fare vicissim,
attulerint. pelagine venis erroribus actus
an monitu divum? an quae te fortuna fatigat,
ut tristis sine sole domos, loca turbida, adires?'
Hac vice sermonum roseis Aurora quadrigis 535
iam medium aetherio cursu traiecerat axem ;
et fors omne datum traherent per taHa tempus,
sed comes admonuit breviterque adfata Sibylla est :
* nox ruit, Aenea ; nos flendo ducimus horas.
hic locus est partis ubi se via findit in ambas : 540
dextera quae Ditis magni sub moenia tendit,
hac iter Elysium nobis ; at laeva malorum
exercet poenas et ad impia Tartara mittit.'
Deiphobus contra : ' ne saevi, magna sacerdos ;
discedam, explebo numerum reddarque tenebris. 545
515-545 FMPR 516 alveo MR 520 curis] coris a' :
choreis Schrader^ probat Ribbeck 524 emovet F^Rycmir : et movet
P^ 528 thalamos R additur FM-^h 532 attulerit M^
533 an quae] an delet Madvig
AENEIDOS VI
i decus, i, nostrum ; melioribus utere fatis.'
tantum effatus, et in verbo vestigia torsit.
Respicit Aeneas subito et sub rupe sinistra
moenia lata videt triplici circumdata muro,
quae rapidus flammis ambit torrentibus amnis, 550
Tartareus Phlegethon, torquetque sonantia saxa.
porta adversa ingens solidoque adamante columnae,
vis ut nulla virum, non ipsi exscindere bello
caelicolae valeant; stat ferrea turris ad auras,
Tisiphoneque sedens palla succincta cruenta 555
vestibulum exsomnis servat noctesque diesque.
hinc exaudiri gemitus et saeva sonare
verbera, tum stridor ferri tractaeque catenae.
constitit Aeneas strepitumque exterritus hausit.
' quae scelerum facies ? o virgo, effare ; quibusve 560
urgentur poenis ? quis tantus clangor ad auris ? '
tum vates sic orsa loqui : ' dux inclute Teucrum,
nulli fas casto sceleratum insistere limen;
sed me cum lucis Hecate praefecit Avernis,
ipsa deum poenas docuit perque omnia duxit. 565
Gnosius haec Rhadamanthus habet durissima regna
castigatque auditque dolos subigitque fateri
quae quis apud superos furto laetatus inani
distulit in seram commissa piacula mortem.
continuo sontis ultrix accincta flagello 570
Tisiphone quatit insultans, torvosque sinistra
intentans anguis vocat agmina saeva sororum.
tum demum horrisono stridentes cardine sacrae
panduntur portae. cernis custodia quaHs
vestibulo sedeat, facies quae Hmina servet ? 575
546-559 FMPR ; 560-575 MPR 547 torsit] pressit MR'^ {in
margine) 553 bello] ferro My^a^b^cit 556 insomnis R 559
strepituque MP^ haesit F^MP^^R 561 qui P^Rb^ plangor
MRbcn auris P : auras MRybc PolUo Serv. 562 sic] hinc PR
571 turtosque P^ : tortosque '/« antiquis aliquot* Pierii
17*
P. VERGILI MARONIS
quinquaginta atris immanis hiatibus Hydra
saevior intus habet sedem. tum Tartarus ipse
bis patet in praeceps tantum tenditque sub umbras
quantus ad aetherium caeli suspectus Olympum.
hic genus antiquum Terrae, Titania pubes, 580
fulmine deiecti fundo volvuntur in imo.
hic et Aloidas geminos immania vidi
corpora, qui manibus magnum rescindere caelum
adgressi superisque lovem detrudere regnis.
vidi et crudelis dantem Salmonea poenas, 585
dum flammam lovis et sonitus imitatur Olympi.
quattuor hic invectus equis et lampada quassans
per Graium populos mediaeque per EHdis urbem
ibat ovans, divumque sibi poscebat honorem,
demens, qui nimbos et non imitabile fulmen 59(3
aere et cornipedum pulsu simularet equorum.
at pater omnipotens densa inter nubila telum
contorsit, non ille faces nec fumea taedis
lumina, praecipitemque immani turbine adegit.
nec non et Tityon, Terrae omniparentis alumnum, 595
cernere erat, per tota novem cui iugera corpus
porrigitur, rostroque immanis vultur obunco
immortale iecur tondens fecundaque poenis
viscera rimaturque epulis habitatque sub alto
pectore, nec fibris requies datur ulla renatis. 600
quid memorem Lapithas, Ixiona Pirithoumque ?
quo super atra silex iam iam lapsura cadentique
576-588 MPR ; 589-602 FMPR 580 proles Rc" 586 flam-
mas MRbcit versum damnat Ribbeck 591 cursu P^M^Ry^^bcir
simularat F^crT"^ 595 omnipotentis FW^ Nonius 597 abunco
FRcm : adunco P76 601 sq. textum turbatum esse coniecerunt
Ribbeck alii\ 608-615 post 624 conlocat Deuticke, 616-620 post 601
L. Havet Pirithoumque et Madvig 602 quo R probant Ribbeck
Ladewig Nettleshipy qui mentionem Tantali excidisse putant : quos
F^^MPybcK Probus Macrobius : quod F^ -que om. Ry
AENEIDOS VI
imminet adsimilis; lucent genialibus altis
aurea fulcra toris, epulaeque ante ora paratae
regifico luxu; furiarum maxima iuxta 605
accubat et manibus prohibet contingere mensas,
exsurgitque facem attollens atque intonat ore.
hic, quibus invisi fratres, dum vita manebat, ....,>...
pulsatusve parens aut fraus innexa cHenti, ^o :»iii lojaiii
aut qui divitiis soli incubuere repertis 610
nec partem posuere suis (quae maxima turba est),
quique ob adulterium caesi, quique arma secuti
impia nec veriti dominorum fallere dextras,
inclusi poenam exspectant. ne quaere doceri
quam poenam, aut quae forma viros fortunave mersit. 615
saxum ingens volvunt alii, radiisque rotarum
districti pendent; sedet aeternumque sedebit
infelix Theseus, Phlegyasque miserrimus omnis
admonet et magna testatur voce per umbras :
"discite iustitiam moniti et non temnere divos." 620
vendidit hic auro patriam dominumque potentem
imposuit ; fixit leges pretio atque refixit ;
hic thalamum invasit natae vetitosque hymenaeos :
ausi omnes immane nefas ausoque potiti.
non, mihi si Unguae centum sint oraque centum, 625
ferrea vox, omnis scelerum comprendere formas,
omnia poenarum percurrere nomina possim.'
Haec ubi dicta dedit Phoebi longaeva sacerdos,
'sed iam age, carpe viam et susceptum perfice munus;
acceleremus ' ait ; ' Cyclopum educta caminis 630
moenia conspicio atque adverso fornice portas,
haec ubi nos praecepta iubent deponere dona.'
dixerat et pariter gressi per opaca viarum
603-633 FMPR 607 increpat P^ 609 aut c Nonius
Serv. : et FMPRyb 615 merset Madvig 617 districte P^ :
distrincti c^ : destricti FMP^R^yb 629 et iam M, unde eia coniecit
Heinsius 630 ducta FPRy^b^m
P. VERGILI MARONIS
corripiunt spatium medium foribusque propinquant.
occupat Aeneas aditum corpusque recenti 635
spargit aqua ramumque adverso in limine figit.
His demum exactis, perfecto munere divae,
devenere locos laetos et amoena virecta
fortunatorum nemorum sedesque beatas.
largior hic campos aether et lumine vestit 640
purpureo, solemque suum, sua sidera norunt.
pars in gramineis exercent membra palaestris,
contendunt ludo et fulva luctantur harena;
pars pedibus plaudunt choreas et carmina dicunt.
nec non Threicius longa cum veste sacerdos 645
obloquitur numeris septem discrimina vocum,
iamque eadem digitis, iam pectine pulsat eburno.
hic genus antiquum Teucri, pulcherrima proles,
magnanimi heroes, nati meUoribus annis,
Ilusque Assaracusque et Troiae Dardanus auctor. 650
arma procul currusque virum miratur inanis.
stant terra defixae hastae passimque soluti
per campum pascuntur equi. quae gratia currum
armorumque fuit vivis, quae cura nitentis
pascere equos, eadem sequitur tellure repostos. 655
conspicit, ecce, alios dextra laevaque per herbam
vescentis laetumque choro paeana canentis
inter odoratum lauri nemus, unde superne
plurimus Eridani per silvam volvitur amnis.
hic manus ob patriam pugnando vulnera passi, 660
quique sacerdotes casti, dum vita manebat,
quique pii vates et Phoebo digna locuti,
inventas aut qui vitam excoluere per artis,
quique sui memores aUos fecere merendo :
634-664 FMPR 640 campus F^Ry^b^ -. campis P^ 647 eadem]
fidem Markland 651 mirantur FMyWc^ 652 terrae Fbc
653 curruum F^P^y"^ 661 maneret Nonius 664 aliquos
F^MPRyb^c^ Serv. : reliquos Scrinerius
AENEIDOS VI
omnibus his nivea cinguntur tempora vitta. 665
quos circumfusos sic est adfata Sibylla,
Musaeum ante omnis (medium nam plurima turba
hunc habet atque umeris exstantem suspicit altis) :
*dicite, felices animae, tuque, optime vates,
quae regio Anchisen, quis habet locus? illius ergo 670
venimus et magnos Erebi tranavimus amnis.'
atque huic responsum paucis ita reddidit heros :
'nulli certa domus; lucis habitamus opacis,
riparumque toros et prata recentia rivis
incolimus. sed vos, si fert ita corde voluntas, 675
hoc superate iugum, et facili iam tramite sistam.'
dixit, et ante tuHt gressum camposque nitentis
desuper ostentat; dehinc summa cacumina linquunt.
At pater Anchises penitus convalle virenti
inclusas animas superumque ad lumen ituras 680
lustrabat studio recolens, omnemque suorum
forte recensebat numerum, carosque nepotes
fataque fortunasque virum moresque manusque.
isque ubi tendentem adversum per gramina vidit
Aenean, alacris palmas utrasque tetendit, 685
effusaeque genis lacrimae et vox excidit ore :
'venisti tandem, tuaque exspectata parenti
vicit iter durum pietas? datur ora tueri,
nate, tua et notas audire et reddere voces ?
sic equidem ducebam animo rebarque futurum 690
tempora dinumerans, nec me mea cura fefelHt.
quas ego te terras et quanta per aequora vectum
accipio ! quantis iactatum, nate, pericHs !
quam metui ne quid Libyae tibi regna nocerent ! '
iUe autem : ' tua me, genitor, tua tristis imago 695
saepius occurrens haec Hmina tendere adegit;
665-687 FMPR ; 688-696 FGMPR 685 alacris] lacrimans
P. VERGILI MARONIS
stant sale Tyrrheno classes. da iungere dextram,
da, genitor, teque amplexu ne subtrahe nostro.'
sic memorans largo fletu simul ora rigabat.
ter conatus ibi collo dare bracchia circum; 700
ter frustra comprensa manus effugit imago,
par levibus ventis volucrique simillima somno.
Interea videt Aeneas in valle reducta
seclusum nemus et virgulta sonantia silvae,
Lethaeumque domos placidas qui praenatat amnem. 705
hunc circum innumerae gentes populique volabant,
ac velut in pratis ubi apes aestate serena
floribus insidunt variis et candida circum
Ulia funduntur, strepit omnis murmure campus.
horrescit visu subito causasque requirit 710
inscius Aeneas, quae sint ea flumina porro,
quive viri tanto complerint agmine ripas.
tum pater Anchises : ' animae, quibus altera fato
corpora debentur, Lethaei ad fluminis undam
securos latices et longa obHvia potant. 715
has equidem memorare tibi atque ostendere coram,
iampridem hanc prolem cupio enumerare meorum,
quo magis ItaHa mecum laetere reperta.'
'o pater, anne aHquas ad caelum hinc ire putandum est
subHmis animas iterumque ad tarda reverti 720
corpora? quae lucis miseris tam dira cupido?'
'dicam equidem nec te suspensum, nate, tenebo'
suscipit Anchises atque ordine singula pandit.
' Principio caelum ac terram camposque Hquentis
lucentemque globum lunae Titaniaque astra 725
697-724 FGMPR ; 725 FMPR 699 rigabant P^ . rigae-
bant /'^ 702 om. intextuPb, uncis includit Rihbeck 704 silvis
FM^y {in margine) c 'jiS dittographiamesse statuit Ribbeck 717
annumerare Henty 718 Italiam . . . repertam F^i? 719 est ow.
FG^ 721 cupido est F^ 723 suspicit F^MPy^n 724 terras
F^GMcir 725 lucentem] ingentem M^ luna F^ : lunam Ribbeck
AENEIDOS VI
spiritus intus alit, totamque infusa per artus
mens agitat molem et magno se corpore miscet.
inde hominum pecudumque genus vitaeque volantum
et quae marmoreo fert monstra sub aequore pontus.
igneus est ollis vigor et caelestis origo 730
seminibus, quantum non corpora noxia tardant
terrenique hebetant artus moribundaque membra.
hinc metuunt cupiuntque, dolent gaudentque, neque auras
dispiciunt clausae tenebris et carcere caeco.
quin et supremo cum lumine vita reUquit, 735
non tamen omne malum miseris nec funditus omnes
corporeae excedunt pestes, penitusque necesse est
multa diu concreta modis inolescere miris.
ergo exercentur poenis veterumque malorum
suppHcia expendunt : aHae panduntur inanes 740
suspensae ad ventos, aliis sub gurgite vastol 3o svc;
infectum eluitur scelus aut exuritur igni —
quisque suos patimur manis ; exinde per amplum
mittimur Elysium et pauci laeta arva tenemus —
donec longa dies perfecto temporis orbe 745
concretam exemit labem, purumque relinquit
aetherium sensum atque aurai simplicis ignem.
has omnis, ubi mille rotam volvere per annos,
Lethaeum ad fluvium deus evocat agmine magno,
scilicet immemores supera ut convexa revisant 750
rursus, et incipiant in corpora velle reverti.'
Dixerat Anchises natumque unaque Sibyllam
726-752 FMPR 731 noxia corpora FMP^R-y^^bt 733
hic M^b^c^ 734 despiciunt FMPR-fc^m : respiciunt a^b^c^ir'^
deteriores quidam Serv. : suspiciunt Augustinus 735 relin-
quit F^bir 742 aut] adque F 743-747 ordinem vulgatum
frustra turbaverunt editores, vel vv. 745-747 post^^s conlocando {Ribbeck
alii)j vel vv. 743, 744 eiciendo {Giithling); vide Henry ad hunc locmn
746 tabem R reliquit F^PR-^b^^cir 747 aurai 'fb^^cir^ Donatns
Serv. grammatici: aurae FMPR-n^ 750 superant P: supera aut
F^ : super ut M^ Ribbeck
P. VERGILI MARONIS
conventus trahit in medios turbamque sonantem,
et tumulum capit unde omnis longo ordine posset
adversos legere et venientum discere vultus. 755
*Nunc age, Dardaniam prolem quae deinde sequatur
gloria, qui maneant Itala de gente nepotes,
inlustris animas nostrumque in nomen ituras,
expediam dictis, et te tua fata docebo.
ille, vides, pura iuvenis qui nititur hasta, 760
proxima sorte tenet lucis loca, primus ad auras
aetherias Italo commixtus sanguine surget,
Silvius, Albanum nomen, tua postuma proles,
quem tibi longaevo serum Lavinia coniunx
educet silvis regem regumque parentem, 765
unde genus Longa nostrum dominabitur Alba.
proximus ille Procas, Troianae gloria gentis,
et Capys et Numitor et qui te nomine reddet
Silvius Aeneas, pariter pietate vel armis
egregius, si umquam regnandam acceperit Albam. 770
qui iuvenes ! quantas ostentant, aspice, viris
atque umbrata gerunt civili tempora quercu !
hi tibi Nomentum et Gabios urbemque Fidenam,
hi Collatinas imponent montibus arces,
Pometios Castrumque Inui Bolamque Coramque. 775
haec tum nomina erunt, nunc sunt sine nomine terrae.
quin et avo comitem sese Mavortius addet
Romulus, Assaraci quem sanguinis Ilia mater
educet. viden, ut geminae stant vertice cristae
et pater ipse suo superum iam signat honore? 780
en huius, nate, auspiciis illa incluta Roma
imperium terris, animos aequabit Olympo,
septemque una sibi muro circumdabit arces,
753-755 FMPR ; 756-783 MPR 754 possit Fy 763
aerias Lachmann surgit M 765 educit M^ 766 nostrum
Longa M'^ 772 utque conicii Ribbeck 776 terrae] gentes M^
AENEIDOS VI
felix prole virum : qualis Berecyntia mater
invehitur curru Phrygias turrita per urbes 785
laeta deum partu, centum complexa nepotes,
omnis caelicolas, omnis supera alta tenentis.
huc geminas nunc flecte acies, hanc aspice gentem
Romanosque tuos. hic Caesar et omnis luli
progenies magnum caeli ventura sub axem. 790
hic vir, hic est, tibi quem promitti saepius audis,
Augustus Caesar, divi genus, aurea condet
saecula qui rursus Latio regnata per arva
Saturno quondam, super et Garamantas et Indos
proferet imperium ; iacet extra sidera tellus, 795
extra anni solisque vias, ubi caelifer Atlas
axem umero torquet stellis ardentibus aptum.
huius in adventum iam nunc et Caspia regna
responsis horrent divum et Maeotia tellus,
et septemgemini turbant trepida ostia Nili. 800
nec vero Alcides tantum telluris obivit,
fixerit aeripedem cervam licet, aut Erymanthi
pacarit nemora et Lernam tremefecerit arcu ;
nec qui pampineis victor iuga flectit habenis
Liber, agens celso Nysae de vertice tigris. 805
et dubitamus adhuc virtutem extendere factis,
aut metus Ausonia prohibet consistere terra ?
quis procul ille autem ramis insignis olivae
sacra ferens? nosco crinis incanaque menta
regis Romani primam qui legibus urbem 810
fundabit Curibus parvis et paupere terra,
missus in imperium magnum. cui deinde subibit
otia qui rumpet patriae residesque movebit
784-813 MPR 787 sn^er bMq. AP^PRb^ Ribbeck : superata^^
793 arva] annos R 803 pacaret M^R : placarit fi^or 806
virtutem . . . factis M^^^b-n Setv. : virtute , . . vires PRcm : virtutem
. . . vires 7^ Diomedes 807 post hunc v. 826-835 i^tserit Ribbeck
810 primus Gothanus prior^ probant Burmann Giithling
P. VERGILI MARONIS
Tullus in arma viros et iam desueta triumphis
agmina. quem iuxta sequitur iactantior Ancus 815
nunc quoque iam nimium gaudens popularibus auris.
vis et Tarquinios reges animamque superbam
ultoris Bruti, fascisque videre receptos ?
consulis imperium hic primus saevasque securis
accipiet, natosque pater nova bella moventis 820
ad poenam pulchra pro libertate vocabit.
infelix ! utcumque ferent ea facta minores :
vincet amor patriae laudumque immensa cupido.
quin Decios Drusosque procul saevumque securi
aspice Torquatum et referentem signa Camillum. 825
illae autem paribus quas fulgere cernis in armis,
concordes animae nunc et dum nocte premuntur,
heu quantum inter se bellum, si lumina vitae
attigerint, quantas acies stragemque ciebunt,
aggeribus socer Alpinis atque arce Monoeci 830
descendens, gener adversis instructus Eois !
ne, pueri, ne tanta animis adsuescite bella
neu patriae vaHdas in viscera vertite viris;
tuque prior, tu parce, genus qui ducis Olympo,
proice tela manu, sanguis meus ! — 835
ille triumphata Capitolia ad alta Corintho
victor aget currum caesis insignis Achivis.
eruet ille Argos Agamemnoniasque Mycenas
ipsumque Aeaciden, genus armipotentis Achilli,
ultus avos Troiae templa et temerata Minervae. 840
quis te, magne Cato, tacitum aut te, Cosse, reHnquat ?
quis Gracchi genus aut geminos, duo fulmina beUi,
Scipiadas, cladem Libyae, parvoque potentem
Fabricium vel te sulco, Serrane, serentem?
quo fessum rapitis, Fabii? tu Maximus ille es, 845
814-845 MPR 819 primum M 824 Drusos] Brutos R
827 prementur P^Rb^ probat Bentley 828 limina deteriores 845
tun P' Ribbeck
AENEIDOS VI
unus qui nobis cunctando restituis rem.
excudent alii spirantia mollius aera
(credo equidem), vivos ducent de marmore vultus,
orabunt causas melius, caelique meatus
describent radio et surgentia sidera dicent : 850
tu regere imperio populos, Romane, memento
(hae tibi erunt artes), pacisque imponere morem,
parcere subiectis et debellare superbos.'
Sic pater Anchises atque haec mirantibus addit :
*aspice, ut insignis spoliis Marcellus opimis 855
ingreditur victorque viros supereminet omnis.
hic rem Romanam magno turbante tumultu
sistet, eques sternet Poenos Gallumque rebellem,
tertiaque arma patri suspendet capta Quirino.'
atque hic Aeneas (una namque ire videbat 860
egregium forma iuvenem et fulgentibus armis,
sed frons laeta parum et deiecto lumina vultu)
*quis, pater, ille, virum qui sic comitatur euntem ?
filius, anne aliquis magna de stirpe nepotum ? p jBsrnc
qui strepitus circa comitum ! quantum instar in ipso ! 865
sed nox atra caput tristi circumvolat umbra.'
tum pater Anchises lacrimis ingressus obortis :
'o nate, ingentem luctum ne quaere tuorum;
ostendent terris hunc tantum fata neque ultra
esse sinent. nimium vobis Romana propago 870
visa potens, superi, propria haec si dona fuissent.
quantos ille virum magnam Mavortis ad urbem
campus aget gemitus ! vel quae, Tiberine, videbis
funera, cum tumulum praeterlabere recentem !
nec puer Ihaca quisquam de gente Latmos ,X.^nf"i' 875
846-857 il/P/?; 8s8 8^2 FMPR; 8is-8j 5 MPR 846 restitues
Rb^c^ probat Bentley 848 cedo P^y^y tdem coniecit Markland
852 pacis TT^ Mentelianus II deteriores quidam Serv. : paci ceteri^ probai
Bentley 859 rapta Markland 862 lumina] nubila Bentley 865
quis F^MR-f-tt^
AENEIDOS VI
in tantum spe toUet avos, nec Romula quondam
uUo se tantum tellus iactabit alumno.
heu pietas, heu prisca fides invictaque bello
dextera ! non illi se quisquam impune tulisset
obvius armato, seu cum pedes iret in hostem 880
seu spumantis equi foderet calcaribus armos.
heu, miserande puer, si qua fata aspera rumpas,
tu Marcellus eris. manibus date lilia plenis,
purpureos spargam flores animamque nepotis
his saltem accumulem donis, et fungar inani 885
munere.' sic tota passim regione vagantur
aeris in campis latis atque omnia lustrant.
quae postquam Anchises natum per singula duxit
incenditque animum famae venientis amore,
exim bella viro memorat quae deinde gerenda, 890
Laurentisque docet populos urbemque Latini,
et quo quemque modo fugiatque feratque taborem.
Sunt geminae Somni portae, quarum altera fertur
cornea, qua veris facilis datur exitus umbris,
altera candenti perfecta nitens elephanto, 895
sed falsa ad caelum mittunt insomnia manes.
his ibi tum natum Anchises unaque Sibyllam
prosequitur dictis portaque emittit eburna,
ille viam secat ad navis sociosque revisit.
Tum se ad Caietae recto fert litore portum. 900
ancora de prora iacitur ; stant litore puppes.
876-878 MPR; S^g-goi FMPR 882 rumpas ! Wagiter alii
883 (date) Deuticke 885 inanis F^M^ 889 venientis] melioris M
ut iv. 221 893-896 uncis includit Ribbeck 897 hibi P^ : hisubi
Mb^c^ 898 eburna] Avorna Nauck : averiia Ribbeck 900
litore] limite it deteriores Bentley, probat Henry 901 =iii. 277 eiciunt
Bentley Ribbeck
P. VERGILI MARONIS
AENEIDOS
LIBER VII
Tv quoque litonbus nostris, Aeneia nutnx, .
aeternam monens famam, Caieta, aeaisti;
et nunc servat honos sedem tuus, ossaque nomen
Hesperia in magna, si qua est ea gloria, signat.
At pius exsequiis Aeneas rite solutis, 5
aggere composito tumuli, postquam alta quierunt ^''^' ".
... ,. !• • -i/^J- ?.n- '
aequora, tendit iter velis portumque relinquit.
aspirant aurae in noctem nec candida cursus
luna negat, splendet tremulo sub lumine pontus. "
proxima Circaeae raduntur litora terrae, 10
dives inaccessos ubi Solis filia lucos
adsiduo resonat cantu, tectisque superbis . \
urit odoratam nocturna in lumina cedrum ^ . ' ~
arguto tenuis percurrens pectine telas.
hinc exaudiri gemitus iraeque leonum 15
vincla recusantum et sera sub nocte rudentum,
saetigerique sues atque in praesepibus ursi
saevire ac formae magnorum ululare luporum,
quos hominum ex facie dea saeva potentibus herbis
induerat Circe in vultus ac terga ferarum. " ' ' '"'ao
1-4 MPR ; 5-20 FMPR 2 famam moriens P'7^ 4 signant
MPy^n 7 portusPY Scursumi^r 13 nocturno in lumdne A?
16 sera] saeva P - - ^siK^ii;': .
P. VERGILI MARONIS
quae ne monstra pii paterentur talia Troes
delati in portus neu litora dira subirent,
Neptunus ventis implevit vela secundis,
atque fugam dedit et praeter vada fervida vexit.
lamque rubescebat radiis mare et aethere ab alto 25
Aurora in roseis fulgebat lutea bigis,
cum venti posuere omnisque repente resedit'
flatus, et in lento luctantur marmore tonsae.
atque hic Aeneas ingentem ex aequore lucum
prospicit. hunc inter fluvio Tiberinus amoeno 30
verticibus rapidis et multa flavus harena
in mare prorumpit. variae circumque supraque
adsuetae ripis volucres et fluminis alveo
aethera mulcebant cantu lucoque volabant.
flectere iter sociis terraeque advertere proras 35
imperat et laetus fluvio succedit opaco.
Nunc age, qui reges, Erato, quae tempora, rerum
quis Latio antiquo fuerit status, advena classem
cum primum Ausoniis exercitus appulit oris,
expediam, et primae revocabo exordia pugnae. 40
tu vatem, tu, diva, mone. dicam horrida bella,
dicam acies actosque animis in funera reges,
Tyrrhenamque manum totamque sub arma coactam
Hesperiam. maior rerum mihi nascitur ordo,
maius opus moveo.
Rex arva Latinus et urbes 45
iam senior longa placidas in pace regebat.
hunc Fauno et nympha genitum Laurente Marica
accipimus ; Fauno Picus pater, isque parentem
te, Saturne, refert, tu sanguinis ultimus auctor.
filius huic fato divum prolesque viriHs 50
21-50 FMPR 26 * inroseis i.e. non ruhicundis' multos
legisse testatur Serv. : in croceis Bentley 34 a€ra Wakefield
37 post tempora recte interpunxit Peerlkamp, vulgo quae tempora rerum
iungunt
AENEIDOS VII
nulla fuit, primaque oriens erepta iuventa est.
sola domum et tantas servabat filia sedes
iam matura viro, iam plenis nubilis annis.
multi illam magno e Latio totaque petebant
Ausonia; petit ante alios pulcherrimus omnis 55
Turnus, avis atavisque potens, quem regia coniunx
adiungi generum miro properabat amore;
sed variis portenta deum terroribus obstant.
laurus erat tecti medio in penetralibus altis
sacra comam multosque metu servata per annos, 60
quam pater inventam, primas cum conderet arces,
ipse ferebatur Phoebo sacrasse Latinus,
Laurentisque ab ea nomen posuisse colonis.
huius apes summum densae (mirabile dictu)
stridore ingenti Hquidum trans aethera vectae 65
obsedere apicem, et pedibus per mutua nexis
examen subitum ramo frondente pependit.
continuo vates 'externum cernimus' inquit
'adventare virum et partis petere agmen easdem
partibus ex isdem et summa dominarier arce.' 70
praeterea, castis adolet dum altaria taedis,
et iuxta genitorem astat Lavinia virgo,
visa, nefas, longis comprendere crinibus ignem
atque omnem ornatum flamma crepitante cremari,
regalisque accensa comas, accensa coronam 75
insignem gemmis ; tum fumida lumine fulvo
involvi ac totis Volcanum spargere tectis.
id vero horrendum ac visu mirabile ferri :
namque fore inlustrem fama fatisque canebant
ipsam, sed populo magnum portendere bellum. 80
At rex sollicitus monstris oracula Fauni,
51-58 FMPR ; 59-81 MPR 51 prima moriens Bentley
53 in plenis P 71 dum] cum Nonins p. 247 et 440 72 ut &
deteriores quidam, probant Heyne alii
VERG. . Cia^lJUUA J8
P. VERGILI MARONIS
fatidici genitoris, adit lucosque sub alta
consulit Albunea, nemorum quae maxima sacro
fonte sonat saevamque exhalat opaca mephitim.
hinc Italae gentes omnisque Oenotria tellus 85
iri dubiis responsa petunt ; huc dona sacerdos
cum tulit et caesarum ovium sub nocte silenti
pellibus incubuit stratis somnosque petivit,
multa modis simulacra videt voUtantia miris
et varias audit voces fruiturque deorum 90
conloquio atque imis Acheronta adfatur Avernis.
hic et tum pater ipse petens responsa Latinus
centum lanigeras mactabat rite bidentis,
atque harum effultus tergo stratisque iacebat
velleribus : subita ex alto vox reddita luco est : 95
' ne pete conubiis natam sociare Latinis,
o mea progenies, thalamis neu crede paratis ;
externi venient generi, qui sanguine nostrum
nomen in astra ferant, quorumque a stirpe nepotes
omnia sub pedibus, qua Sol utrumque recurrens 100
aspicit Oceanum, vertique regique videbunt.'
haec responsa patris Fauni monitusque silenti
nocte datos non ipse suo premit ore Latinus,
sed circum late voHtans iam Fama per urbes
Ausonias tulerat, cum Laomedontia pubes 105
gramineo ripae reHgavit ab aggere classem.
Aeneas primique duces et pulcher lulus
corpora sub ramis deponunt arboris altae,
instituuntque dapes et adorea Hba per herbam
subiciunt epuHs (sic luppiter ipse monebat) iio
et Cereale solum pomis agrestibus augent.
consumptis hic forte aUis, ut vertere morsus
82-112 MPR 84 saevumque il/6^ 92 hmc Beniley, probat
Giithling 95 subito M 98 veniunt aV deteriores quidain, praefert
Serv. II o ipse il/'P/?76c : ille M^v deteriores quidam, testantur
Priscianus Serv., probat Bentley
AENEIDOS VII
exiguam in Cererem penuria adegit edendi,
et violare manu malisque audacibus orbem
fatalis crusti patulis nec parcere quadris : 115
* heus, etiam mensas consumimus ' inquit lulus,
nec plura, adludens. ea vox audita laborum
prima tulit finem, primamque loquentis ab ore
eripuit pater ac stupefactus numine pressit.
continuo * salve fatis mihi debita tellus 120
vosque' ait ' o fidi Troiae salvete penates :
hic domus, haec patria est. genitor mihi talia namque
(nunc repeto) Anchises fatorum arcana reliquit :
"cum te, nate, fames ignota ad litora vectum
accisis coget dapibus consumere mensas, 125
tum sperare domos defessus, ibique memento
prima locare manu molirique aggere tecta."
haec erat illa fames, haec nos suprema manebat
exitiis positura modum.
quare agite et primo laeti cum lumine solis 130
quae loca, quive habeant homines, ubi moenia gentis,
vestigemus et a portu diversa petamus.
nunc pateras libate lovi precibusque vocate
Anchisen genitorem, et vina reponite mensis.'
Sic deinde effatus frondenti tempora ramo 135
implicat et geniumque loci primamque deorum a?aiffjvl
Tellurem Nymphasque et adhuc ignota precatur
flumina, tum Noctem Noctisque orientia signa
Idaeumque lovem Phrygiamque ex ordine matrem
invocat, et duplicis caeloque Ereboque parentis. 140
hic pater omnipotens ter caelo clarus ab alto
intonuit, radiisque ardentem lucis et auro
ipse manu quatiens ostendit ab aethere nubem.
diditur hic subito Troiana per agmina rumor
1 13-144 MPT? 125 ambesis 7? : ancisis Ladewtg 129 ex-
iliis codex Gothanus, probant Burtnann Ribbeck 143 manum M^
18*
P. VERGILI MARONIS
advenisse diem quo debita moenia condant. 145
certatim instaurant epulas atque omine magno
crateras laeti statuunt et vina coronant.
Postera cum prima lustrabat lampade terras
orta dies, urbem et finis et litora gentis
diversi explorant : haec fontis stagna Numici, 150
hunc Thybrim fluvium, hic fortis habitare Latinos.
tum satus Anchisa delectos ordine ab omni
centum oratores augusta ad moenia regis
ire iubet, ramis velatos Palladis omnis,
donaque ferre viro pacemque exposcere Teucris. 155
haud mora, festinant iussi rapidisque feruntur
passibus. ipse humili designat moenia fossa
moliturque locum, primasque in litore sedes
castrorum in morem pinnis atque aggere cingit.
iamque iter emensi turris ac tecta Latinorum 160
ardua cernebant iuvenes muroque subibant.
ante urbem pueri et primaevo flore iuventus
exercentur equis domitantque in pulvere currus,
aut acris tendunt arcus aut lenta lacertis
spicula contorquent, cursuque ictuque lacessunt : 165
cum praevectus equo longaevi regis ad auris
nuntius ingentis ignota in veste reportat
advenisse viros. ille intra tecta vocari
imperat et solio medius consedit avito.
Tectum augustum, ingens, centum sublime columnis 170
urbe fuit summa, Laurentis regia Pici,
horrendum silvis et religione parentum. . .j jJ)
hic sceptra accipere et primos attollere fascisr > i^Ie
regibus omen erat; hoc illis curia templum,
hae sacris sedes epulis ; hic ariete caeso 1 75
145-175 MPR 160 et M^yb Latini M^ Ladewig Guthling^
qui ceteros Aeneidos versus hypermetros in -qu.e praecedente syllaba longa
exire monet 163 e^^jergetur jPy^ 173 hinc 'fbcmjf- deteriores
AENEIDOS VII
perpetuis soliti patres considere mensis.
quin etiam veterum effigies ex ordine avorum
antiqua e cedro, Italusque paterque Sabinus
vitisator curvam servans sub imagine falcem,
Saturnusque senex lanique bifrontis imago i8o
vestibulo astabant, aliique ab origine reges,
Martiaque ob patriam pugnando vulnera passi.
multaque praeterea sacris in postibus arma,
captivi pendent currus curvaeque secures
et cristae capitum et portarum ingentia claustra 185
spiculaque clipeique ereptaque rostra carinis.
ipse Quirinali lituo parvaque sedebat
succinctus trabea laevaque ancile gerebat
Picus, equum domitor, quem capta cupidine coniunx
aurea percussum virga versumque venenis ^ 190
fecit avem Circe sparsitque coloribus alas.
Tali intus templo divum patriaque Latinus
sede sedens Teucros ad sese in tecta vocavit,
atque haec ingressis placido prior edidit ore :
'dicite, Dardanidae (neque enim nescimus et urbem 195
et genus, auditique advertitis aequore cursum),
quid petitis? quae causa rates aut cuius egentis
litus ad Ausonium tot per vada caerula vexit?
sive errore viae seu tempestatibus acti,
qualia multa mari nautae patiuntur in alto, 200
fluminis intrastis ripas portuque sedetis,
ne fugite hospitium, neve ignorate Latinos
Saturni gentem haud vinclo nec legibus aequam,
sponte sua veterisque dei se more tenentem.
atque equidem memini (fama est obscurior annis) 205
Auruncos ita ferre senes, his ortus ut agris
Dardanus Idaeas Phrygiae penetrarit ad urbes
176-179 MPR ; 180-207 FMPR 182 Martia qui F^Mb^ai
207 penetrarit R prohat Bentley : penetravit ceten
P. VERGILI MARONIS
Threiciamque Samum, quae nunc Samothracia fertur.
hinc illum Corythi Tyrrhena ab sede profectum
aurea nunc solio stellantis regia caeli 210
accipit et numerum divorum altaribus auget.'
Dixerat, et dicta Ilioneus sic voce secutus :
' rex, genus egregium Fauni, nec fluctibus actos
atra subegit hiems vestris succedere terris,
nec sidus regione viae Htusve fefeUit : 215
consilio hanc omnes animisque volentibus urbem
adferimur pulsi regnis, quae maxima quondam
extremo veniens sol aspiciebat Olympo.
ab love principium generis, love Dardana pubes
gaudet avo, rex ipse lovis de gente suprema : 220
Troius Aeneas tua nos ad limina misit.
quanta per Idaeos saevis effusa Mycenis
tempestas ierit campos, quibus actus uterque
Europae atque Asiae fatis concurrerit orbis,
audiit et si quem tellus extrema refuso 225
summovet Oceano et si quem extenta plagarum
quattuor in medio dirimit plaga soUs iniqui.
diluvio ex iUo tot vasta per aequora vecti
dis sedem exiguam patrns Utusque rogamus
innocuum et cunctis undamque auramque patentem. 230
non erimus regno indecores, nec vestra feretur
fama levis tantique abolescet gratia facti,
nec Troiam Ausonios gremio excepisse pigebit.
fata per Aeneae iuro dextramque potentem,
sive fide seu quis beUo est expertus et armis : 235
multi nos popuU, multae (ne temne, quod ultro
praeferimus manibus vittas ac verba precantia)
208-237 /WP/? 211 numerom P^ : numero P^7^ addit
'fbc: numen . . . 3idd\\. Jasper, probat Guthling: numerum . . . addit
editores plerique 212 dictum M^ 221 mittit F 224 con-
curreret R : concurritur Py^ 232 tantive Rc 237 verba
precantum R(^ : vittasque precantia verba F^
AENEIDOS VII
et petiere sibi et voluere adiungere gentes ;
sed nos fata deum vestras exquirere terras
imperiis egere suis. hinc Dardanus ortus, 240
huc repetit iussisque ingentibus urget Apollo
Tyrrhenum ad Thybrim et fontis vada sacra Numici.
dat tibi praeterea fortunae parva prioris
munera, reliquias Troia ex ardente receptas.
hoc pater Anchises auro libabat ad aras, 245
hoc Priami gestamen erat cum iura vocatis
more daret populis, sceptrumque sacerque tiaras
Iliadumque labor vestes.'
Talibus Ilionei dictis defixa Latinus
obtutu tenet ora soloque immobilis haeret, 250
intentos volvens oculos. nec purpura regem
picta movet nec sceptra movent Priameia tantum
quantum in conubio natae thalamoque moratur,
et veteris Fauni volvit sub pectore sortem :
hunc illum fatis externa ab sede profectum 255
portendi generum paribusque in regna vocari
auspiciis, huic progeniem virtute futuram
egregiam et totum quae viribus occupet orbem.
tandem laetus ait : * di nostra incepta secundent
auguriumque suum ! dabitur, Troiane, quod optas. 260
munera nec sperno : non vobis rege Latino
divitis uber agri Troiaeve opulentia deerit.
ipse modo Aeneas, nostri si tanta cupido est,
si iungi hospitio properat sociusque vocari,
adveniat, vultus neve exhorrescat amicos : 265
pars mihi pacis erit dextram tetigisse tyranni.
vos contra regi mea nunc mandata referte.
est mihi nafca, viro gentis quam iungere nostrae
non patrio ex adyto sortes, non plurima caelo
238-247 FMPR', 248-269 FMPRV 254 volvens F'
262 Troiaeque P^^ybn^ 264 sociusve FRVa^bcn
P. VERGILI MARONIS
tam saevae facies, tot pullulat atra colubris.
quam luno his acuit verbis ac talia fatur : 330
* hunc mihi da proprium, virgo sata Nocte, laborem,
hanc operam, ne noster honos infractave cedat
fama loco, neu conubiis ambire Latinum
Aeneadae possint Italosve obsidere finis.
tu potes unanimos armare in proelia fratres 335
atque odiis versare domos, tu verbera tectis
funereasque inferre faces, tibi nomina mille,
mille nocendi artes. fecundum concute pectus,
disice compositam pacem, sere crimina belli ;
arma velit poscatque simul rapiatque iuventus.' 340
Exim Gorgoneis AUecto infecta venenis
principio Latium et Laurentis tecta tyranni
celsa petit, tacitumque obsedit Hmen Amatae,
quam super adventu Teucrum Turnique hymenaeis
femineae ardentem curaeque iraeque coquebant. 345
huic dea caeruleis unum de crinibus anguem
conicit, inque sinum praecordia ad intima subdit,
quo furibunda domum monstro permisceat omnem.
ille inter vestis et levia pectora lapsus
volvitur attactu nullo, fallitque furentem 350
vipeream inspirans animam ; fit tortile collo
aurum ingens coluber, fit longae taenia vittae
innectitque comas et membris lubricus errat.
ac dum prima lues udo sublapsa veneno
pertemptat sensus atque ossibus implicat ignem 355
necdum animus toto percepit pectore flammam,
moUius et solito matrum de more locuta est,
multa super natae lacrimans Phrygiisque hymenaeis :
'exsuUbusne datur ducenda Lavinia Teucris,
329 FMRV; 330-351 MRV; 352-359 MR 330 verbis] dictis
■^7 333 riec Nonius 337 -que om. Vm tibi] cui Nonius
351 spirans MV 357 est om. My^ 358 nata Ry^^b
AENEIDOS VII
o genitor, nec te miseret nataeque tuique? 360
nec matris miseret, quam primo aquilone relinquet
perfidus alta petens abducta virgine praedo?
at non sic Phrygius penetrat Lacedaemona pastor,
Ledaeamque Helenam Troianas vexit ad urbes ?
quid tua sancta fides? quid cura antiqua tuorum 365
et consanguineo totiens data dextera Turno?
si gener externa petitur de gente Latinis,
idque sedet, Faunique premunt te iussa parentis,
omnem equidem sceptris terram quae libera nostris
dissidet externam reor et sic dicere divos. 370
et Turno, si prima domus repetatur origo,
Inachus Acrisiusque patres mediaeque Mycenae.'
His ubi nequiquam dictis experta Latinum
contra stare videt, penitusque in viscera lapsum
serpentis furiale malum totamque pererrat, 375
tum vero infelix ingentibus excita monstris
immensam sine more furit lymphata per urbem.
ceu quondam torto volitans sub verbere turbo,
quem pueri magno in gyro vacua atria circum
intenti ludo exercent — ille actus habena 380
curvatis fertur spatiis ; stupet inscia supra
impubesque manus mirata volubile buxum ;
dant animos plagae — non cursu segnior illo
per medias urbes agitur populosque ferocis.
quin etiam in silvas simulato numine Bacchi 385
maius adorta nefas maioremque orsa furorem
evolat et natam frondosis montibus abdit,
quo thalamum eripiat Teucris taedasque moretur,
euhoe Bacche fremens, solum te virgine dignum
vociferans : etenim mollis tibi sumere thyrsos, 390
360-390 MR 361 miserae codex Venetus, Bentley 363 an non
Mb^ Diomedes, agnoscit Serv.^probat Ribbeck 370 dicere] pcscere
M^^fa? 377 immensum Heyne, probat Ribbeck 385 silvis M^(^
P. VERGILI MARONIS
te lustrare choro, sacrum tibi pascere crinem.
fama volat, furiisque accensas pectore matres
idem omnis simul ardor agit nova quaerere tecta ;
deseruere domos, ventis dant colla coinasque;
ast aliae tremulis ululatibus aethera complent 395
pampineasque gerunt incinctae pellibus hastas.
ipsa inter medias flagrantem fervida pinum
sustinet ac natae Turnique canit hymenaeos
sanguineam torquens aciem, torvumque repente
clamat : ' io matres, audite, ubi quaeque, Latinae : 400
si qua piis animis manet infelicis Amatae
gratia, si iuris materni cura remordet,
solvite crinalis vittas, capite orgia mecum.'
talem inter silvas, inter deserta ferarum
reginam Allecto stimulis agit undique Bacchi. 405
Postquam visa satis primos acuisse furores
consiliumque omnemque domum vertisse Latini,
protinus hinc fuscis tristis dea tollitur alis
audacis Rutuli ad muros, quam dicitur urbem
Acrisioneis Danae fundasse colonis 410
praecipiti delata Noto. locus Ardea quondam
dictus avis, et nunc magnum manet Ardea nomen,
sed fortuna fuit. tectis hic Turnus in altis
iam mediam nigra carpebat nocte quietem.
Allecto torvam faciem et furialia membra 415
exuit, in vultus sese transformat anilis
et frontem obscenam rugis arat, induit albos
cum vitta crinis, tum ramum innectit olivae ;
fit Calybe lunonis anus templique sacerdos,
391-403 MR ; 404-419 MRV 391 choros M^Ry-bc pascere]
pandere proponit DeuUcke 392 pectora h^c^ deteriores quidam,
probat Bentley 395 aliae] illae M'^ 411 Ardua Mediceus et
aliquot antiqui Pierii 412 manet] tenet Af^i? S^m 413 hic
tectis V 416 vultus] cultus Amsianus
AENEIDOS VII
et iuveni ante oculos his se cum vocibus offert : 420
*Turne, tot incassum fusos patiere labores,
et tua Dardaniis transcribi sceptra colonis ?
rex tibi coniugium et quaesitas sanguine dotes
abnegat, externusque in regnum quaeritur heres.
i nunc, ingratis offer te, inrise, periclis ; 425
Tyrrhenas, i, sterne acies, tege pace Latinos.
haec adeo tibi me, placida cum nocte iaceres,
ipsa palam fari omnipotens Saturnia iussit.
quare age et armari pubem portisque moveri
laetus in arma para, et Phrygios qui flumine pulchro 430
consedere duces pictasque exure carinas.
caelestum vis magna iubet. rex ipse Latinus,
ni dare coniugium et dicto parere fatetur,
sentiat et tandem Turnum experiatur in armis.'
Hic iuvenis vatem inridens sic orsa vicissim 435
ore refert : ' classis invectas Thybridis undam
non, ut rere, meas effugit nuntius auris ;
ne tantos mihi finge metus. nec regia luno
immemor est nostri.
sed te victa situ verique effeta senectus, 440
o mater, curis nequiquam exercet, et arma
regum inter falsa vatem formidine ludit.
cura tibi divum effigies et templa tueri ;
bella viri pacemque gerent quis bella gerenda.'
Talibus Allecto dictis exarsit in iras. 445
at iuveni oranti subitus tremor occupat artus,
deriguere oculi : tot Erinys sibilat hydris
tantaque se facies aperit ; tum flammea torquens
lumina cunctantem et quaerentem dicere plura
reppulit, et geminos erexit crinibus anguis, 450
420-427 MRV ; 428, ^2g FMRV; 430-450 /W7? 430 arva
Peerlkamp Ribbeck para] iube M Ribbeck 436 undam iI/^7* :
undasTr: alveo M^Ry^^b'^ Canonicianus 444 gerant M schol.
Veroncnsia
P. VERGILI MARONIS
verberaque insonuit rabidoque haec addidit ore :
*en ego victa situ, quam veri effeta senectus
arma inter regum falsa formidine ludit ;
respice ad haec : adsum dirarum ab sede sororum,
bella manu letumque gero.' 455
sic effata facem iuveni coniecit et atro
lumine fumantis fixit sub pectore taedas.
olli somnum ingens rumpit pavor, ossaque et artus
perfundit toto proruptus corpore sudor.
arma amens fremit, arma toro tectisque requirit: 460
saevit amor ferri et scelerata insania belli,
ira super : magno veluti cum flamma sonore
virgea suggeritur costis undantis aeni
exsultantque aestu latices, furit intus aquai
fumidus atque alte spumis exuberat amnis, 465
nec iam se capit unda, volat vapor ater ad auras.
ergo iter ad regem polluta pace Latinum
indicit primis iuvenum et iubet arma parari,
tutari Italiam, detrudere finibus hostem ;
se satis ambobus Teucrisque venire Latinisque. 470
haec ubi dicta dedit divosque in vota vocavit,
certatim sese Rutuli exhortantur in arma.
hunc decus egregium formae movet atque iuventae,
hunc atavi reges, hunc claris dextera factis.
Dum Turnus Rutulos animis audacibus implet, 475
Allecto in Teucros Stygiis se concitat aHs,
arte nova speculata locum, quo litore pulcher
insidiis cursuque feras agitabat lulus.
hic subitam canibus rabiem Cocytia virgo
obicit et noto naris contingit odore, 480
ut cervum ardentes agerent ; quae prima laborum
451-469 FMR ; 470-481 MR 451 rapidoque Fy^c 459 per-
fudit Ma^ praeruptus Fy^ 464 aquae vis FRy^^a^c^mn^ Macrobius :
aquae amnis Vergilium reliquisse dicit Serv. 481 laborum]
malorum M^^v
AENEIDOS VH
causa fuit belloque animos accendit agrestis.
cervus erat forma praestanti et cornibus ingens,
Tyrrhidae pueri quem matris ab ubere raptum
nutribant Tyrrhusque pater, cui regia parent 485
armenta et late custodia credita campi.
adsuetum imperiis soror omni Silvia cura
mollibus intexens ornabat cornua sertis,
pectebatque ferum puroque in fonte lavabat.
ille manum patiens mensaeque adsuetus erili 490
errabat silvis rursusque ad limina nota
ipse domum sera quamvis se nocte ferebat.
hunc procul errantem rabidae venantis luli
commovere canes, fluvio cum forte secundo
deflueret ripaque aestus viridante levaret. 495
ipse etiam eximiae laudis succensus amore
Ascanius curvo derexit spicula cornu ;
nec dextrae erranti deus afuit, actaque multo
perque uterum sonitu perque ilia venit harundo.
saucius at quadripes nota intra tecta refugit 500
successitque gemens stabulis, questuque cruentus
atque imploranti similis tectum omne replebat.
Silvia prima soror palmis percussa lacertos
auxihum vocat et duros conclamat agrestis.
olli (pestis enim tacitis latet aspera silvis) 505
improvisi adsunt, hic torre armatus obusto,
stipitis hic gravidi nodis ; quod cuique repertum
rimanti telum ira facit. vocat agmina Tyrrhus,
quadrifidam quercum cuneis ut forte coactis
scindebat rapta spirans immane securi. 510
At saeva e specuHs tempus dea nacta nocendi
ardua tecta petit stabuli et de culmine summo
482-485 MRV; 486-507 FMRV; 508, 509 FMR ; 510-512 MR
486 lati F^M^RVy^^ir 490 manu FM^ 497 direxit FWy^c
498 dextra M 502 replevit RV^fbcn 510 scindebant M^
Nonius
P. VERGILI MARONIS
pastorale canit signum cornuque recurvo
Tartaream intendit vocem, qua protinus omne
contremuit nemus et silvae insonuere profundae; 515
audiit et Triviae longe lacus, audiit amnis
sulpurea Nar albus aqua fontesque Velini,
et trepidae matres pressere ad pectora natos.
tum vero ad vocem celeres, qua bucina signum
dira dedit, raptis concurrunt undique telis 520
indomiti agricolae, nec non et Troia pubes
Ascanio auxilium castris effundit apertis.
derexere acies. non iam certamine agresti
stipitibus duris agitur sudibusve praeustis,
sed ferro ancipiti decernunt atraque late 525
horrescit strictis seges ensibus, aeraque fulgent
sole lacessita et lucem sub nubila iactant :
fluctus uti primo coepit cum albescere vento,
paulatim sese tollit mare et altius undas
erigit, inde imo consurgit ad aethera fundo. 530
hic iuvenis primam ante aciem stridente sagitta,
natorum Tyrrhi fuerat qui maximus, Almo,
sternitur ; haesit enim sub gutture vulnus et udae
vocis iter tenuemque inclusit sanguine vitam.
corpora multa virum circa seniorque Galaesus, 535
dum paci medium se offert, iustissimus unus
qui fuit Ausoniisque oHm ditissimus arvis :
quinque greges illi balantum, quina redibant
armenta, et terram centum vertebat aratris.
Atque ea per campos aequo dum Marte geruntur, 540
promissi dea facta potens, ubi sanguine bellum
imbuit et primae commisit funera pugnae,
513-542 MR 514 incendit M^R iin rasura) 528 vento]
ponto MRy"^ Canonictanus Macrobius, commendat Kvicala 540
aequo] saevo Markland 542 funera] munera Markland
AENEIDOS VII
deserit Hesperiam et caeli tconvexa per aurast
lunonem victrix adfatur voce superba :
*en, perfecta tibi bello discordia tristi ; 545
dic in amicitiam coeant et foedera iungant.
quandoquidem Ausonio respersi sanguine Teucros,
hoc etiam his addam, tua si mihi certa voluntas :
finitimas in bella feram rumoribus urbes,
accendamque animos insani Martis amore 550
undique ut auxilio veniant ; spargam arma per agros.'
tum contra luno : ' terrorum et fraudis abunde est :
stant belli causae, pugnatur comminus armis,
quae fors prima dedit sanguis novus imbuit arma.
talia coniugia et talis celebrent hymenaeos juljnxjlm 555
egregium Veneris genus et rex ipse Latinus. ^
te super aetherias errare licentius auras
haud pater ille velit, summi regnator Olympi.
cede locis. ego, si qua super fortuna laborum est,
ipsa regam.' talis dederat Saturnia voces, „1 ^Jlf» 560
illa autem attoUit stridentis anguibus alas
Cocytique petit sedem supera ardua Hnquens.
est locus Italiae medio sub montibus altis,
nobiHs et fama multis memoratus in oris,
Amsancti valles ; densis hunc frondibus atrum 565
urget utrimque latus nemoris, medioque fragosus
dat sonitum saxis et torto vertice torrens.
hic specus horrendum et saevi spiracula Ditis
monstrantur, ruptoque ingens Acheronte vorago jioHciQL''
pestiferas aperit fauces, quis condita Erinys, 570
543-570 M^ 543 locus corriiptus : convexa M^^R^^bcm Probus
Asper Donatus Serv. : caeli convexa pererrans vel peragrans Canter:
conversa M^ probat Henry : caelo conversa Schaper, probat Deuticke :
' dicit qitidam commentarius Firmiani convecta legendum ' Serv., probat
Guthling 546 dic] sic Treuber, probat Deuticke 557 oras Lach-
mann 558 ille] ipse 7^ deteriores quidam 562 supera -^b^^cir :
super MRb^ Ribbeck 568 antiquos codices horrendus habuisse dtcit
Serv. 570 condit Myb^c agnoscit Serv.
VERG. 19
P. VERGILI MARONIS
invisum numen, terras caelumque levabat.
Nec minus interea extremam Saturnia bello
imponit regina manum. ruit omnis in urbem
pastorum ex acie numerus, caesosque reportant
Almonem puerum foedatique ora Galaesi, 575
implorantque deos obtestanturque Latinum.
Turnus adest medioque in crimine caedis et igni
terrorem ingeminat : Teucros in regna vocari,
stirpem admisceri Phrygiam, se limine pelli.
tum quorum attonitae Baccho nemora avia matres 580
insultant thiasis (neque enim leve nomen Amatae)
undique collecti coeunt Martemque fatigant.
ilicet infandum cuncti contra omina bellum,
contra fata deum perverso numine poscunt.
certatim regis circumstant tecta Latini ; 585
ille velut pelagi rupes immota resistit,
ut pelagi rupes magno veniente fragore,
quae sese multis circum latrantibus undis
mole tenet ; scopuli nequiquam et spumea circum
saxa fremunt laterique inlisa refunditur alga. 590
verum ubi nulla datur caecum exsuperare potestas
consilium, et saevae nutu lunonis eunt res,
multa deos aurasque pater testatus inanis :
* frangimur heu fatis ' inquit ' ferimurque procella !
ipsi has sacrilego pendetis sanguine poenas, 595
o miseri. te, Turne, nefas, te triste manebit
supplicium, votisque deos venerabere seris.
nam mihi parta quies, omnisque in limine portus
funere felici spolior.' nec plura locutus
saepsit se tectis rerumque reliquit habenas. 600
Mos erat Hesperio in Latio, quem protinus urbes
571-585 MR ; 586-593 MRV', 594-601 FMRV 571 levavit R
vv. 581-615 aliena ntanu, sed antiqua, scriptos exhibet M 589 &t om.
M'^V 592 consilio M^ 593 testatur MRyar 598 nam] non
m^Ladewig omnisque] mortisque Burmann
AENEIDOS VII
Albanae coluere sacrum, nunc maxima rerum
Roma colit, cum prima movent in proelia Martem,
sive Getis inferre manu lacrimabile bellum
Hyrcanisve Arabisve parant, seu tendere ad Indos 605
Auroramque sequi Parthosque reposcere signa :
sunt geminae Belli portae (sic nomine dicunt)
religione sacrae et saevi formidine Martis ;
centum aerei claudunt vectes aeternaque ferri
robora, nec custos absistit limine lanus : „610
has, ubi certa sedet patribus sententia pugnae, ollod i;
ipse Quirinali trabea cinctuque Gabino ..^^iHi^a
insignis reserat stridentia limina consul, /:
ipse vocat pugnas; sequitur tum cetera pubes,
aereaque adsensu conspirant cornua rauco. 615
iioc et tum Aeneadis indicere bella Latinus
more iubebatur tristisque recludere portas".
abstinuit tactu pater aversusque refugit
foeda ministeria, et caecis se condidit umbris.
tum regina deum caelo delapsa morantis 620
impulit ipsa manu portas, et cardine verso
belli ferratos rumpit Saturnia postis.
ardet inexcita Ausonia atque immobilis ante ;
pars pedes ire parat campis, pars arduus altis
pulverulentus equis furit ; omnes arma requirunt. 625
pars levis clipeos et spicula lucida tergent
arvina pingui subiguntque in cote securis;
signaque ferre iuvat sonitusque audire tubarum.
quinque adeo magnae positis incudibus urbes
tela novant, Atina potens Tiburque superbum, 630
Ardea Crustumerique et turrigerae Antemnae.
tegmina tuta cavant capitum flectuntque salignas
602-611 FMRV; 612-632 FMR 605 Hyrcaniisque F
611 haec M'^ 622 rupit FRb^ir Ribbeck 624-637 ordinem turbai
Ribbeck vv. 628-637 post 623 positis 628 iubet M : lubet Heimius^
19*
P. VERGILI MARONIS
umbonum cratis; alii thoracas aenos
aut levis ocreas lento ducunt argento;
vomeris huc et falcis honos, huc omnis aratri 635
cessit amor; recoquunt patrios fornacibus ensis.
classica iamque sonant, it bello tessera signum.
hic galeam tectis trepidus rapit, ille frementis
ad iuga cogit equos, clipeumque auroque trilicem
loricam induitur fidoque accingitur ense. 640
Pandite nunc Helicona, deae, cantusque movete,
qui bello exciti reges, quae quemque secutae
complerint campos acies, quibus Itala iam tum
floruerit terra alma viris, quibus arserit armis ;
et meministis enim, divae, et memorare potestis ; 645
ad nos vix tenuis famae perlabitur aura.
Primus init bellum Tyrrhenis asper ab oris
contemptor divum Mezentius agminaque armat.
filius huic iuxta Lausus, quo pulchrior alter
non fuit excepto Laurentis corpore Turni; 650
Lausus, equum domitor debellatorque ferarum,
ducit AgyUina nequiquam ex urbe secutos
mille viros, dignus patriis qui laetior esset
imperiis et cui pater haud Mezentius esset.
Post hos insignem palma per gramina currum 655
victoresque ostentat equos satus Hercule pulchro
pulcher Aventinus, clipeoque insigne paternum
centum anguis cinctamque gerit serpentibus Hydram ;
collis Aventini silva quem Rhea sacerdos
furtivum partu sub luminis edidit oras, 660
raixta deo mulier, postquam Laurentia victor
Geryone exstincto Tirynthius attigit arva,
Tyrrhenoque boves in flumine lavit Hiberas.
633-644 FMR ; 645, 646 FMPR ; 647-663 MPR 638 rapidus
M^ trementis FM^Ry^ 641 monete F^y^ agnoscit Serv. 642
acciti M 649 hunc M^
AENEIDOS VII
pila manu saevosque gerunt in bella dolones,
et tereti pugnant mucrone veruque Sabello. 665
ipse pedes, tegimen torquens immane leonis,
terribili impexum saeta cum dentibus albis
indutus capiti, sic regia tecta subibat,
horridus Herculeoque umeros innexus amictu. ff. -y ■
Tum gemini fratres Tiburtia moenia linquunti!r>r'o 5,5^0
fratris Tiburti dictam cognomine gentem,
Catillusque acerque Coras, Argiva iuventus,
et primam ante aciem densa inter tela feruntur :
ceu duo nubigenae cum vertice montis ab alto
descendunt Centauri Homolen Othrymque nivalem 675
linquentes cursu rapido ; dat euntibus ingens
silva locum et magno cedunt virgulta fragore.
Nec Praenestinae fundator defuit urbis,
Volcano genitum pecora inter agrestia regem
inventumque focis omnis quem credidit aetas, 680
Caeculus. hunc legio late comitatur agrestis :
quique altum Praeneste viri quique arva Gabinae
lunonis gelidumque Anienem et roscida rivis
Hernica saxa colunt, quos dives Anagnia pascit,
quos, Amasene pater. non illis omnibus arma 685
nec cHpei currusve sonant ; pars maxima glandes
liventis plumbi spargit, pars spicula gestat
bina manu, fulvosque lupi de pelle galeros -sjs^ sj
tegmen habent capiti ; vestigia nuda sinistri'
instituere pedis, crudus tegit altera pero. 690
At Messapus, equum domitor, Neptunia proles,
quem neque fas igni cuiquam nec sternere ferro,
664-689 MPRV; 690-692 MPR 666 torquens] tergusque
coniat Schaper, ne dtto participia offendant 6(i-] inpexum os
Ribbeck qui ante hunc v. 669 transponit 669 innixus PR
671 de nomine P 681 late legio M Ribbeck 684 pascis
nonnulli Pieriani Heinsius Bentley, fortasse recte 689 tegmina
i^Y^ capitis M"^
P. VERGILI MARONIS
iam pridem resides populos desuetaque bello
agmina in arma vocat subito ferrumque retractat.
hi Fescenninas acies aequosque Faliscos, 695
hi Soractis habent arces Flaviniaque arva
et Cimini cum monte lacum lucosque Capenos.
ibant aequati numero regemque canebant :
ceu quondam nivei liquida inter nubila cycni
cum sese e pastu referunt et longa canoros 700
dant per colla modos, sonat amnis et Asia longe
pulsa palus.
nec quisquam aeratas acies ex agmine tanto
misceri putet, aeriam sed gurgite ab alto
urgeri volucrum raucarum ad litora nubem. 705
Ecce Sabinorum prisco de sanguine magnum
agmen agens Clausus magnique ipse agminis instar,
Claudia nunc a quo diffunditur et tribus et gens
per Latium, postquam in partem data Roma Sabinis.
una ingens Amiterna cohors priscique Quirites, 710
Ereti manus omnis oliviferaeque Mutuscae ;
qui Nomentum urbem, qui Rosea rura Velini,
qui Tetricae horrentis rupes montemque Severum
Casperiamque colunt Forulosque et flumen Himellae,
qui Tiberim Fabarimque bibunt, quos frigida misit 715
Nursia, et Ortinae classes populique Latini,
quosque secans infaustum interluit Allia nomen :
quam multi Libyco volvuntur marmore fluctus
saevus ubi Orion hibernis conditur undis,
vel cum sole novo densae torrentur aristae 720
aut Hermi campo aut Lyciae flaventibus arvis.
693-721 MPR 695 acies multis corruptum videttir Aequos-
que Heinsius post 697 vv. 703-705 transponit Ribbeck 699
nubila] flumina Py^ 703 examine Hamburgensis alter et Leidensis,
probat Mdhly 708 e quo M^ 712 Rosea Rn Serv. : Rosa M :
Roscia P^7 : roscida 6V 713 montem] amnem P^^ severum
Henry
AENEIDOS VII
scuta sonant pulsuque pedum conterrita tellus.
Hinc Agamemnonius, Troiani nominis hostis,
curru iungit Halaesus equos Turnoque ferocis
mille rapit populos, vertunt felicia Baccho 725
Massica qui rastris, et quos de collibus altis
Aurunci misere patres Sidicinaque iuxta
aequora, quique Cales linquunt amnisque vadosi
accola Volturni, pariterque Saticulus asper
Oscorumque manus. teretes sunt aclydes illis 730
tela, sed haec lento mos est aptare flagello.
laevas caetra tegit, falcati comminus enses.
Nec tu carminibus nostris indictus abibis,
Oebale, quem generasse Telon Sebethide nympha
fertur, Teleboum Capreas cum regna teneret, 735
iam senior ; patriis sed non et filius arvis
contentus late iam tum dicione tenebat
Sarrastis populos et quae rigat aequora Sarnus,
quique Rufras Batulumque tenent atque arva Celemnae,
et quos maliferae despectant moenia Abellae, 740
Teutonico ritu soliti torquere cateias ;
tegmina quis capitum raptus de subere cortex
aerataeque micant peltae, micat aereus ensis.
Et te montosae misere in proelia Nersae,
Vfens, insignem fama et felicibus armis, 745
horrida praecipue cui gens adsuetaque multo obriu
venatu nemorum, duris Aequicula glaebis.
armati terram exercent semperque recentis
convectare iuvat praedas et vivere rapto.
Quin et Marruvia venit de gente sacerdos 750
fronde super galeam et felici comptus oHva
Archippi regis missu, fortissimus Vmbro,
vipereo generi et graviter spirantibus hydris
722-753 MPR 722 pulsu] cursu M 727 patres] senes
M'^ 728 amnis] omnis Bentley 737 premebat R-f Rihbeck
738 qua i?7^c^ 740 Abellae agnoscit Serv. : Bellae codd, Serv. Ribbeck
P. VERGILI MARONIS
spargere qui somnos cantuque manuque solebat,
mulcebatque iras et morsus arte levabat. 755
sed non Dardaniae medicari cuspidis ictum
evaluit neque eum iuvere in vulnera cantus
somniferi et Marsis quaesitae montibus herbae.
te nemus Angitiae, vitrea te Fucinus unda,
te liquidi flevere lacus. 760
Ibat et Hippolyti proles pulcherrima bello,
Virbius, insignem quem mater Aricia misit,
eductum Egeriae lucis umentia circum
litora, pinguis ubi et placabilis ara Dianae.
namque ferunt fama Hippolytum, postquam arte novercae "-^6^
occiderit patriasque explerit sanguine poenas
turbatis distractus equis, ad sidera rursus
aetheria et superas caeli venisse sub auras,
Paeoniis revocatum herbis et amore Dianae.
tum pater omnipotens aliquem indignatus ab umbris 770
mortalem infernis ad lumina surgere vitae,
ipse repertorem medicinae talis et artis
fulmine Phoebigenam Stygias detrusit ad undas.
at Trivia Hippolytum secretis alma recondit
sedibus et nymphae Egeriae nemorique relegat, 775
solus ubi in silvis Italis ignobilis aevum
exigeret versoque ubi nomine Virbius esset.
unde etiam templo Triviae lucisque sacratis
cornipedes arcentur equi, quod litore currum
et iuvenem monstris pavidi effudere marinis. 780
filius ardentis haud setius aequore campi
exercebat equos curruque in bella ruebat.
Ipse inter primos praestanti corpore Turnus
vertitur arma tenens et toto vertice supra est.
754-784 MPR 755 iras] feras P 757 in] ad M^
vulnere M^Rc^ 758 in montibus M^bir 769 Paeonis M^
773 Phoebigenam P^^ Prohus teste Servio : Poenigenam MR^fbc^
Serv. adj in y^cmir undis P^
AENEIDOS VII
cui triplici crinita iuba galea alta Chimaeram 785
sustinet Aetnaeos efflantem faucibus ignis ;
tam magis illa fremens et tristibus effera flammis
quam magis effuso crudescunt sanguine pugnae.
at levem clipeum sublatis cornibus lo
auro insignibat, iam saetis obsita, iam bos, 790
argumentum ingens, et custos virginis Argus,
caelataque amnem fundens pater Inachus uma.
insequitur nimbus peditum clipeataque totis
agmina densentur campis, Argivaque pubes
Auruncaeque manus, Rutuli veteresque Sicani, 795
et Sacranae acies et picti scuta Labici;
qui saltus, Tiberine, tuos sacrumque Numici
litus arant Rutulosque exercent vomere coUis
Circaeumque iugum, quis luppiter Anxurus arvis
praesidet et viridi gaudens Feronia luco ; 800
qua Saturae iacet atra palus gelidusque per imas
quaerit iter vallis atque in mare conditur Vfens.
Hos super advenit Volsca de gente Camilla
agmen agens equitum et florentis aere catervas,
bellatrix, non illa colo calathisve Minervae 805
femineas adsueta manus, sed proeHa virgo
dura pati cursuque pedum praevertere ventos.
illa vel intactae segetis per summa volaret
gramina nec teneras cursu laesisset aristas,
vel mare per medium fluctu suspensa tumenti 810
ferret iter celeris nec tingeret aequore plantas.
illam omnis tectis agrisque effusa iuventus
turbaque miratur matrum et prospectat euntem,
attonitis inhians animis ut regius ostro
velet honos levis umeros, ut fibula crinem 815
auro internectat, Lyciam ut gerat ipsa pharetram
et pastoralem praefixa cuspide myrtum.
785-817 AfP/? 801 hstnva.e alios legisse testaittrSei-v. 814 in-
hians] haesereP7', cf. v. 529 815 crinem] vestem deieriores quidam
P. VERGILI MARONIS
AENEIDOS
LIBER VIII
Vt belli signum Laurenti Turnus ab arce
extulit et rauco strepuerunt cornua cantu,
utque acris concussit equos utque impulit arma,
extemplo turbati animi, simul omne tumultu
coniurat trepido Latium saevitque iuventus 5
effera. ductores primi Messapus et Vfens
contemptorque deum Mezentius undique cogunt
auxilia et latos vastant cultoribus agros.
mittitur et magni A^enulus Diomedis ad urbem
qui petat auxilium, et Latio consistere Teucros, 10
advectum Aenean classi victosque penatis
inferre et fatis regem se dicere posci,
edoceat, multasque viro se adiungere gentis
Dardanio et late Latio increbrescere nomen : rool o'u
quid struat his coeptis, quem, si fortuna sequatur, 15
eventum pugnae cupiat, manifestius ipsi
quam Tumo regi aut regi apparere Latino.
Talia per Latium. quae Laomedontius heros
cuncta videns magno curarum fluctuat aestu,
atque animum nunc huc celerem nunc dividit illuc 20
in partisque rapit varias perque omnia versat,
1-14 MPR; 15-21 MPRV 2 sonuerunt P^ 10 con-
sidere P^7
P. VERGILI MARONIS
sicut aquae tremulum labris ubi lumen aenis
sole repercussum aut radiantis imagine lunae
omnia pervolitat late loca, iamque sub auras
erigitur summique ferit laquearia tecti. 25
nox erat et terras animalia fessa per omnis
alituum pecudumque genus sopor altus habebat,
cum pater in ripa gelidique sub aetheris axe
Aeneas, tristi turbatus pectora bello,
procubuit seramque dedit per membra quietem. 30
huic deus ipse loci fluvio Tiberinus amoeno
populeas inter senior se attollere frondes
visus (eum tenuis glauco velabat amictu
carbasus, et crinis umbrosa tegebat harundo),
tum sic adfari et curas his demere dictis : 35
'O sate gente deum, Troianam ex hostibus urbem
qui revehis nobis aeternaque Pergama servas,
exspectate solo Laurenti arvisque Latinis,
hic tibi certa domus, certi (ne absiste) penates ;
neu belli terrere minis ; tumor omnis et irae 40
concessere deum.
iamque tibi, ne vana putes haec fingere somnum,
litoreis ingens inventa sub ilicibus sus
triginta capitum fetus enixa iacebit,
alba, solo recubans, albi circum ubera nati. 45
[hic locus urbis erit, requies ea certa laborum,]
ex quo ter denis urbem redeuntibus annis
Ascanius clari condet cognominis Albam.
haud incerta cano. nunc qua ratione quod instat
expedias victor, paucis (adverte) docebo. 50
Arcades his oris, genus a Pallante profectum,
22-39 MPRV-, 40-51 MPR 23 repercusso Hoffmann, probai
Deuticke 29 pectore M^ 42-49 dantnat Ribbeck, et sane locunt
non absolvisse videtur poeta 43-4^ = iii. 390-393 46 om.
MP^a^, non legisse videtur Serv., quiex quo ^qua ratiocinatione'' interpre-
iatur 50 expediam M^^P^y^
AENEIDOS VIII
qui regem Euandrum comites, qui signa secuti,
delegere locum et posuere in montibus urbem
Pallantis proavi de nomine Pallanteum.
hi bellum adsidue ducunt cum gente Latina ; 55
hos castris adhibe socios et foedera iunge.
ipse ego te ripis et recto flumine ducam,
adversum remis superes subvectus ut amnem.
surge age, nate dea, primisque cadentibus astris
lunoni fer rite preces, iramque minasque 60
supplicibus supera votis. mihi victor honorem
persolves. ego sum pleno quem flumine cernis
stringentem ripas et pinguia culta secantem,
caeruleus Thybris, caelo gratissimus amnis.
hic mihi magna domus, celsis caput urbibus exit.' 65
Dixit, deinde lacu fluvius se condidit alto
ima petens; nox Aenean somnusque reliquit.
surgit et aetherii spectans orientia solis
lumina rite cavis undam de flumine palmis
sustinet ac talis eff"undit ad aethera voces : 70
* nymphae, Laurentes nymphae, genus amnibus unde est,
tuque, o Thybri tuo genitor cum flumine sancto,
accipite Aenean et tandem arcete periclis.
quo te cumque lacus miserantem incommoda nostra
fonte tenet, quocumque solo pulcherrimus exis, 75-
semper honore meo, semper celebrabere donis,
corniger Hesperidum fluvius regnator aquarum.
adsis o tantum et propius tua numina firmes.'
sic memorat, geminasque legit de classe biremis
remigioque aptat, socios simul instruit armis. So
Ecce autem subitum atque ocuHs mirabile monstrum,
52-70 MPR; 71-81 FMPR 56 foedere P-yb agnoscit Sefv.
63 pinguia] singula M^ : pingula 7 65 magna] certa P7' Tuscis
caput amnibus Bentley 67 relinquit Rc 70 sustulit 7^6nr 74
qui . . . locus Madvig 75 tenent FR 78 proprius P^ agnoscit
Serv.
P. VERGILI MARONIS
candida per silvam cum fetu concolor albo
procubuit viridique in litore conspicitur sus :
quam pius Aeneas tibi enim, tibi, maxima luno,
mactat sacra ferens et cum grege sistit ad aram. 85
Thybris ea fluvium, quam longa est, nocte tumentem
leniit, et tacita refluens ita substitit unda,
mitis ut in morem stagni placidaeque paludis
sterneret aequor aquis, remo ut luctamen abesset.
ergo iter inceptum celerant. rumore secundo 90
labitur uncta vadis abies, mrrantur et undae,
miratur nemus insuetum fulgentia longe
scuta virum fluvio pictasque innare carinas.
olli remigio noctemque diemque fatigant
et longos superant flexus, variisque teguntur 95
arboribus, viridisque secant placido aequore silvas.
sol medium caeli conscenderat igneus orbem
cum muros arcemque procul ac rara domorum
tecta vident, quae nunc Romana potentia caelo
aequavit, tum res inopes Euandrus habebat. 100
ocius advertunt proras urbique propinquant.
Forte die sollemnem illo rex Arcas honorem
Amphitryoniadae magno divisque ferebat
ante urbem in luco. Pallas huic fiHus una,
una omnes iuvenum primi pauperque senatus 105
tura dabant, tepidusque cruor fumabat ad aras.
ut celsas videre rates atque inter opacum
adlabi nemus et tacitis incumbere remis,
terrentur visu subito cunctique relictis
consurgunt mensis. audax quos rumpere Pallas iio
sacra vetat raptoque volat telo obvius ipse,
82-92 FMPR', 93-98 FMPRV; 99-11 1 MPRV 90 celerant]
peragunt Ry^ Macrobius Nonius Rumone ilF, cf. Serv. ; idem Nonius
p. 385 legisse videtur interpunxit Heyne : vulgo celerant rumore
secundo iungunt 92 mirantur /7^ 108 tacitis 7V Serv.
deteriores plerique Ribbeck : tacitos MPRy^bc^
AENEIDOS VIII
et procul e tumulo : ' iuvenes, quae causa subegit
ignotas temptare vias ? quo tenditis ? ' inquit.
'qui genus? unde domo? pacemne huc fertis an arma?'
tum pater Aeneas puppi sic fatur ab alta 115
paciferaeque manu ramum praetendit olivae:
*Troiugenas ac tela vides inimica Latinis,
quos illi bello profugos egere superbo.
Euandrum petimus. ferte haec et dicite lectos
Dardaniae venisse duces socia arma rogantis.' 120
obstipuit tanto percussus nomine Pallas :
*egredere o quicumque es/ ait 'coramque parentem
adloquere ac nostris succede penatibus hospes.'
excepitque manu dextramque amplexus inhaesit.
progressi subeunt luco fluviumque relinquunt. 125
Tum regem Aeneas dictis adfatur amicis :
'optime Graiugenum, cui me Fortuna precari
et vitta comptos voluit praetendere ramos,
non equidem extimui Danaum quod ductor et Arcas
quodque a stirpe fores geminis coniunctus Atridis; 130
sed mea me virtus et sancta oracula divum
cognatique patres, tua terris didita fama,
coniunxere tibi et fatis egere volentem.
Dardanus, Iliacae primus pater urbis et auctor,
Electra, ut Grai perhibent, Atlantide cretus, 135
advehitur Teucros ; Electram maximus Atlas
edidit, aetherios umero qui sustinet orbis.
vobis Mercurius pater est, quem candida Maia
Cyllenae geUdo conceptum vertice fudit;
at Maiam, auditis si quicquam credimus, Atlas, 140
idem Atlas generat caeli qui sidera tollit.
sic genus amborum scindit se sanguine ab uno.
his fretus non legatos neque prima per artem
112-118 MPRV', 119-143 ilfFT? 115 fatus /?7i 12330]
et M^ Nonius 139 fundit P^ 140 creditis Py^
P. VERGILI MARONIS
temptamenta tui pepigi ; me, me ipse meumque
obieci caput et supplex ad limina veni. 145
gens eadem, quae te, crudeli Daunia bello
insequitur ; nos si pellant nihil afore credunt
quin omnem Hesperiam penitus sua sub iuga mittant,
et mare quod supra teneant quodque adluit infra.
accipe daque fidem. sunt nobis fortia bello 150
pectora, sunt animi et rebus spectata iuventus.'
Dixerat Aeneas. ille os oculosque loquentis
iamdudum et totum lustrabat lumine corpus.
tum sic pauca refert : ' ut te, fortissime Teucrum,
accipio agnoscoque libens ! ut verba parentis 155
et vocem Anchisae magni vultumque recordor !
nam memini Hesionae visentem regna sororis
Laomedontiaden Priamum Salamina petentem
protinus Arcadiae geUdos invisere finis.
tum mihi prima genas vestibat flore iuventas, 160
mirabarque duces Teucros, mirabar et ipsum
Laomedontiaden ; sed cunctis altior ibat
Anchises. mihi mens iuvenali ardebat amore
compellare virum et dextrae coniungere dextram;
accessi et cupidus Phenei sub moenia duxi. 165
ille mihi insignem pharetram Lyciasque sagittas
discedens chlamydemque auro dedit intertextam,
frenaque bina meus quae nunc habet aurea Pallas.
ergo et quam petitis iuncta est mihi foedere dextra,
et lux cum primum terris se crastina reddet, 170
auxilio laetos dimittam opibusque iuvabo.
interea sacra haec, quando huc venistis amici,
annua, quae differre nefas, celebrate faventes
nobiscum, et iam nunc sociorum adsuescite mensis.'
144-174 MPR 147 afore P^^f Serv. : adfore M^P-y^ : atfore
M^ : fore R : affore n 167 intertexto P^R agnoscit Serv.
AENEIDOS VIII
Haec ubi dicta, dapes iubet et sublata reponi 175
pocula gramineoque viros locat ipse sedili,
praecipuumque toro et villosi pelle leonis
accipit Aenean solioque invitat acerno. -* i1iiTy<
tum lecti iuvenes certatim araeque sacerdos
viscera tosta ferunt taurorum, onerantque canistris i8o
dona laboratae Cereris, Bacchumque ministrant.
vescitur Aeneas simul et Troiana iuventus
perpetui tergo bovis et lustralibus extis.
Postquam exempta fames et amor compressus edendi,
rex Euandrus ait : ' non haec sollemnia nobis, 1 85
has ex more dapes, hanc tanti numinis aram
vana superstitio veterumque ignara deorum
imposuit : saevis, hospes Troiane, periclis
servati facimus meritosque novamus honores.
iam primum saxis suspensam hanc aspice rupem, 190
disiectae procul ut moles desertaque moritis
stat domus et scopuli ingentem traxere ruinam.
hic spelunca fuit vasto summota recessu,
semihominis Caci facies quam dira tenebat,
solis inaccessam radiis ; semperque recenti 195
caede tepebat humus, foribusque adfixa superbis
ora virum tristi pendebant pallida tabo.
huic monstro Volcanus erat pater : illius atros
ore vomens ignis magna se mole ferebat.
attulit et nobis aliquando optantibus aetas 200
auxilium adventumque dei. nam maximus ultor
tergemini nece Geryonae spoliisque superbus
Alcides aderat taurosque hac victor agebat
ingentis, vallemque boves amnemque tenebant.
175-204 MPR 191 deiectae R 194 tenebat M^b'^ : tegebat
M^PRy 197 pallida] squalida Bentley, probat Guthling 200
et] en proponit Deuticke 202 Geryonis M"^ Serv. ad hunc locum
{sed Geryonae ad vii. 662 testatur) : Geiyoni R
VERG. 20
P. VERGILI MARONIS
at furis Caci mens effera, ne quid inausum 205
aut intractatum scelerisve dolive fuisset,
quattuor a stabulis praestanti corpore tauros
avertit, totidem forma superante iuvencas.
atque hos, ne qua forent pedibus vestigia rectis,
cauda in speluncam tractos versisque viarum 210
indiciis raptos saxo occultabat opaco.
quaerenti nulla ad speluncam signa ferebant.
interea, cum iam stabulis saturata moveret
Amphitryoniades armenta abitumque pararet,
discessu mugire boves atque omne querehs 2i§
impleri nemus et colles clamore relinqui.
reddidit una boum vocem vastoque sub antro
mugiit et Caci spem custodita fefeUit.
hic vero Alcidae furiis exarserat atro
felle dolor, rapit arma manu nodisque gravatum 220
robur, et aerii cursu petit ardua montis.
tum primum nostri Cacum videre timentem
turbatumque oculi; fugit ilicet ocior euro
speluncamque petit, pedibus timor addidit alas.
ut sese inclusit ruptisque immane catenis 225
deiecit saxum, ferro quod et arte paterna
pendebat, fultosque emuniit obice postis,
ecce furens animis aderat Tirynthius omnemque
accessum lustrans huc ora ferebat et illuc,
dentibus infrendens. ter totum fervidus ira 230
lustrat Aventini montem, ter saxea temptat
Hmina nequiquam, ter fessus valle resedit.
stabat acuta silex praecisis undique saxis
speluncae dorso insurgens, altissima visu,
205-234 MPR 205 furis M^^-fb^^TT Serv. : furiis PRy^c 206 in-
temptatum MVwn- 211 raptor JVakefield, probat Rtbbeck 212
quaerentes R^fc^bc^ Bentley : quaerentem Menagianus I, deteriores
quidam 214 parabat M^ 221 aetherii M^-^cm 223 oculi
deteriores quidam, agnoscit Serv. : oculos 7^ : oculis ceteri Serv.
. AENEIDOS VIII
dirarum nidis domus opportuna volucrum. 235
hanc, ut prona iugo laevum incumbebat ad amnem,
dexter in adversum nitens concussit et imis
avulsam solvit radicibus, inde repente
impulit ; impulsu quo maximus intonat aether, l -, 'i- -
dissultant ripae refluitque exterritus amnis. pr"^r^24o
at specus et Caci detecta apparuit ingens
regia, et umbrosae penitus patuere cavemae,
non secus ac si qua penitus vi terra dehiscens
infernas reseret sedes et regna recludat
pallida, dis invisa, superque immane barathrum 245
cernatur, trepident immisso lumine Manes.
ergo insperata deprensum luce repente
inclusumque cavo saxo atque insueta rudentem
desuper Alcides telis premit, omniaque arma
advocat et ramis vastisque molaribus instat. 250
ille autem, neque enim fuga iam super ulla pericli,
faucibus ingentem fumum (mirabile dictu)
evomit involvitque domum caligine caeca
prospectum eripiens oculis, glomeratque sub antro
fumiferam noctem commixtis igne tenebris. 255
non tulit Alcides animis, seque ipse per ignem
praecipiti iecit saltu, qua plurimus undam
fumus agit nebulaque ingens specus aestuat atra.
hic Cacum in tenebris incendia vana vomentem
corripit in nodum complexus, et angit inhaerens 260
elisos oculos et siccum sanguine guttur.
panditur extemplo foribus domus atra revulsis
abstractaeque boves abiurataeque rapinae
caelo ostenduntur, pedibusque informe cadaver
235-264 MPR 237 aversam Bentley 238 advolsam M^
239 insonat Rbcmir 244 reseret bc^ Serv. : reserit M^ (?) : reserat
M^^PRya^c^^TT 246 trepidantque R : trepidentque Wagner 247
in luce M^R-y^bcn 251 pericli est P^bcir 257 iniecit P-^a^cn
261 multos eiidens legisse dtcit Serv. 262 alta P^
20*
P. VERGILI MAR.ONIS
protrahitur. nequeunt expleri corda tuendo 265
terribilis oculos, vultum villosaque saetis
pectora semiferi atque exstinctos faucibus ignis.
ex illo celebratus honos laetique minores
servavere diem, primusque Potitius auctor
et domus Herculei custos Pinaria sacri. 270
hanc aram luco statuit, quae maxima semper
dicetur nobis et erit quae maxima semper.
quare agite, o iuvenes, tantarum in munere laudum
cingite fronde comas et pocula porgite dextris,
communemque vocate deum et date vina volentes.' 275
dixerat, Herculea bicolor cum populus umbra
velavitque comas foliisque innexa pependit,
et sacer implevit dextram scyphus. ocius omnes
in mensam laeti Hbant divosque precantur.
Devexo interea propior fit Vesper Olympo. 280
iamque sacerdotes primusque Potitius ibant
pellibus in morem cincti, flammasque ferebant.
instaurant epulas et mensae grata secundae
dona ferunt cumulantque oneratis lancibus aras.
tum Salii ad cantus incensa altaria circum 285
populeis adsunt evincti tempora ramis,
hic iuvenum chorus, ille senum, qui carmine laudes
Herculeas et facta ferunt : ut prima novercae
monstra manu geminosque premens eliserit anguis,
ut bello egregias idem disiecerit urbes, 290
Troiamque Oechaliamque, ut duros mille labores
rege sub Eurystheo fatis lunonis iniquae
pertulerit. ' tu nubigenas, invicte, bimembris,
Hylaeumque Pholumque, manu, tu Cresia mactas
prodigia et vastum Nemeae sub rupe leonem. 295
265-295 MPR 277 innexa] inmissa Probus 291 Oecha-
liam eduros M^ 295 Nemeae P^ Serv. : Nemea P-Ryb :
Nemaea M
AENEIDOS VIII
te Stygii tremuere lacus, te ianitor Orci
ossa super recubans antro semesa cruento;
nec te ullae facies, non terruit ipse Typhoeus
arduus arma tenens ; non te rationis egentem
Lernaeus turba capitum circumstetit anguis. 300
salve, vera lovis proles, decus addite divis,
et nos et tua dexter adi pede sacra secundo.'
talia carminibus celebrant; super omnia Caci
speluncam adiciunt spirantemque ignibus ipsum.
consonat omne nemus strepitu coUesque resultant. 305
Exim se cuncti divinis rebus ad urbem
perfectis referunt. ibat rex obsitus aevo,
et comitem Aenean iuxta natumque tenebat
ingrediens varioque viam sermone levabat.
miratur facilisque oculos fert omnia circum 310
Aeneas, capiturque locis et singula laetus
exquiritque auditque virum monimenta priorum.
tum rex Euandrus Romanae conditor arcis :
*haec nemora indigenae Fauni Nymphaeque tenebant
gensque virum truncis et duro robore nata, 315
quis neque mos neque cultus erat, nec iungere tauros
aut componere opes norant aut parcere parto,
sed rami atque asper victu venatus alebat.
primus ab aetherio venit Saturnus Olympo
arma lovis fugiens et regnis exsul ademptis. 320
is genus indocile ac dispersum montibus altis
composuit legesque dedit, Latiumque vocari
maluit, his quoniam latuisset tutus in oris.
aurea quae perhibent illo sub rege fuere
saecula : sic placida populos in pace regebat, 325
deterior donec paulatim ac decolor aetas
et belli rabies et amor successit habendi.
296-327 MPR 301 deus Bentley 317 parto] rapto M^
324 aureaque P^ : aureaque ut fc Lactantius Augtistinus fuerunt Pyc
P. VERGILI MARONIS
tum manus Ausonia et gentes venere Sicanae,
saepius et nomen posuit Saturnia tellus ;
tum reges asperque immani corpore Thybris, 330
a quo post Itali fluvium cognomine Thybrim
diximus ; amisit verum vetus Albula nomen.
me pulsum patria pelagique extrema sequentem
Fortuna omnipotens et ineluctabile fatum
his posuere locis, matrisque egere tremenda 335
Carmentis Nymphae monita et deus auctor Apollo.'
Vix ea dicta, dehinc progressus monstrat et aram
et Carmentalem Romani nomine portam
quam memorant, Nymphae priscum Carmentis honorem,
vatis fatidicae, cecinit quae prima futuros 340
Aeneadas magnos et nobile Pallanteum.
hinc lucum ingentem, quem Romulus acer asylum
rettulit, et geUda monstrat sub rupe Lupercal
Parrhasio dictum Panos de more Lycaei.
nec non et sacri monstrat nemus Argileti 345
testaturque locum et letum docet hospitis Argi.
hinc ad Tarpeiam sedem et Capitolia ducit
aurea nunc, olim silvestribus horrida dumis.
iam tum religio pavidos terrebat agrestis
dira loci, iam tum silvam saxumque tremebant. 350
^hoc nemus, hunc' inquit 'frondoso vertice collem
(quis deus incertum est) habitat deus ; Arcades ipsum
credunt se vidisse lovem, cum saepe nigrantem
aegida concuteret dextra nimbosque cieret.
haec duo praeterea disiectis oppida muris, 355
reliquias veterumque vides monimenta virorum.
hanc lanus pater, hanc Saturnus condidit arcem ;
laniculum huic, illi fuerat Saturnia nomen.'
328-358 MPR 338 Romano Rbcn 341 nobine P7* :
nomine R 344 more] monte deteriores quidam, Schrader 350
tenebant M^ 357 arcem] urbem M R
AENEIDOS VIII
talibus inter se dictis ad tecta subibant
pauperis Euandri, passimque armenta videbant 360
Romanoque foro et lautis mugire Carinis.
ut ventum ad sedes, ' haec ' inquit ' limina victor
Alcides subiit, haec illum regia cepit.
aude, hospes, contemnere opes et te quoque dignum
finge deo, rebusque veni non asper egenis.' 365
dixit, et angusti subter fastigia tecti
ingentem Aenean duxit stratisque locavit
efifultum foliis et pelle Libystidis ursae :
nox ruit et fuscis tellurem amplectitur alis.
At Venus haud animo nequiquam exterrita mater 370
Laurentumque minis et duro mota tumultu
Volcanum adloquitur, thalamoque haec coniugis aureo
incipit et dictis divinum aspirat amorem :
*dum bello Argolici vastabant Pergama reges
debita casurasque inimicis ignibus arces, 375
non ullum auxiHum miseris, non arma rogavi
artis opisque tuae, nec te, carissime coniunx,
incassumve tuos volui exercere labores,
quamvis et Priami deberem plurima natis,
et durum Aeneae flevissem saepe laborem. 380
nunc lovis imperiis Rutulorum constitit oris :
ergo eadem supplex venio et sanctum mihi numen
arma rogo, genetrix nato. te fiHa Nerei,
te potuit lacrimis Tithonia flectere coniunx.
aspice qui coeant populi, quae moenia clausis 385
ferrum acuant portis in me excidiumque meorum.'
dixerat et niveis hinc atque hinc diva lacertis
cunctantem amplexu molH fovet. iUe repente
accepit soHtam flammam, notusque meduHas
359-389 MP^ 361 latis M^ cavernis R 365 deos
P^ : decus proponit Deuticke : dignam finge domum P. Cauer 378
-ve] -que M 381 imperio m deteriores qutdam, legit fortasse D. Serv.
382 nomen PX-)7 ' (sanctum mihi nomen) Ribbeck
P. VERGILI MARONIS
intravit calor et labefacta per ossa cucurrit, 390
non secus atque olim tonitru cum rupta corusco
ignea rima micans percurrit lumine nimbos.
sensit laeta dolis et formae conscia coniunx.
tum pater aeterno fatur devinctus amore :
'quid causas petis ex alto? fiducia cessit 395
quo tibi, diva, mei? similis si cura fuisset,
tum quoque fas nobis Teucros armare fuisset;
nec pater omnipotens Troiam nec fata vetabant
stare decemque alios Priamum superesse per annos.
et nunc, si bellare paras atque haec tibi mens est, 400
quidquid in arte mea possum promittere curae,
quod fieri ferro liquidove potest electro,
quantum ignes animaeque valent, absiste precando
viribus indubitare tuis.' ea verba locutus
optatos dedit amplexus placidumque petivit 405
coniugis infusus gremio per membra soporem.
Inde ubi prima quies medio iam noctis abactae
curriculo expulerat somnum, cum femina primum,
cui tolerare colo vitam tenuique Minerva
impositum, cinerem et sopitos suscitat ignis 410
noctem addens operi, famulasque ad lumina longo
exercet penso, castum ut servare cubile
coniugis et possit parvos educere natos :
haud secus ignipotens nec tempore segnior illo
mollibus e stratis opera ad fabrilia surgit. 415
insula Sicanium iuxta latus Aeoliamque
erigitur Liparen fumantibus ardua saxis,
quam subter specus et Cyclopum exesa caminis
antra Aetnaea tonant, validique incudibus ictus
390-419 MPR 391 non] haut M 394 devictus P^y^e
405 ^\dicid\xsqwe c^ Burmann 406 infusum P^R^ quod Probum et
Carminium legisse dicit Serv., probat Burmann 408 primum] cui
mos Bentley 409 cui] est Bentley 410 impositum cinerem
iunxit Bentley 412 exercens M
AENEIDOS VIII
auditi referunt gemitus, striduntque cavernis 420
stricturae Chalybum et fornacibus ignis anhelat,
Volcani domus et Volcania nomine tellus,
hoc tunc ignipotens caelo descendit ab alto.
Ferrum exercebant vasto Cyclopes in antro,
Brontesque Steropesque et nudus membra Pyracmon. 425
his informatum manibus iam parte polita
fulmen erat, toto genitor quae plurima caelo
deicit in terras, pars imperfecta manebat.
tris imbris torti radios, tris nubis aquosae
addiderant, rutuli tris ignis et alitis Austri. 430
fulgores nunc terrificos sonitumque metumque
miscebant operi flammisque sequacibus iras.
parte alia Marti currumque rotasque volucris
instabant^ quibus ille viros, quibus excitat urbes;
aegidaque horriferam, turbatae Palladis arma, 435
certatim squamis serpentum auroque polibant
conexosque anguis ipsamque in pectore divae
Gorgona desecto vertentem lumina collo.
*tollite cuncta' inquit 'coeptosque auferte labores,
Aetnaei Cyclopes, et huc advertite mentem : 440
arma acri facienda viro. nunc viribus usus,
nunc manibus rapidis, omni nunc arte magistra.
praecipitate moras.' nec plura effatus, at illi
ocius incubuere omnes pariterque laborem
sortiti. fluit aes rivis aurique metallum 445
vulnificusque chalybs vasta fornace liquescit.
ingentem clipeum informant, unum omnia contra
tela Latinorum, septenosque orbibus orbis
impediunt. alii ventosis follibus auras
accipiunt redduntque, alii stridentia tingunt 450
aera lacu. gemit impositis incudibus antrum.
420-451 MPR 420 gemitum Rbc^v 423 huc Py^v^
Bentley : hoc testaniur Prtscianus Sei-v. 443 at] et P^
P. VERGILI MARONIS
illi inter sese multa vi bracchia tollunt
in numerum versantque tenaci forcipe massam.
Haec pater Aeoliis properat dum Lemnius oris,
Euandrum ex humili tecto lux suscitat alma 455
et matutini volucrum sub culmine cantus.
consurgit senior tunicaque inducitur artus
et Tyrrhena pedum circumdat vincula plantis.
tum lateri atque umeris Tegeaeum subligat ensem
demissa ab laeva pantherae terga retorquens. 460
nec non et gemini custodes limine ab alto
praecedunt gressumque canes comitantur erilem.
hospitis Aeneae sedem et secreta petebat
sermonum memor et promissi muneris heros.
nec minus Aeneas se matutinus agebat. 465
filius huic Pallas, illi comes ibat Achates.
congressi iungunt dextras mediisque residunt
aedibus et licito tandem sermone fruuntur.
rex prior haec :
'maxime Teucrorum ductor, quo sospite numquam 470
res equidem Troiae victas aut regna fatebor,
nobis ad belli auxilium pro nomine tanto
exiguae vires ; hinc Tusco claudimur amni,
hinc Rutulus premit et murum circumsonat armis.
sed tibi ego ingentis populos opulentaque regnis 475
iungere castra paro, quam fors inopina salutem
ostentat. fatis huc te poscentibus adfers.
haud procul hinc saxo incolitur fundata vetusto
urbis Agyllinae sedes, ubi Lydia quondam
gens, bello praeclara, iugis insedit Etruscis. 480
hanc multos florentem annos rex deinde superbo
452 481 MPR 455 lecto Wakejield 460 pantherea P7
461 arto Markland 462 procedunt P^ 472 numine P^
474 circumtonat M^ 477 adfer deteriores quidam Serv.
AENEIDOS VIII
imperio et saevis tenuit Mezentius armis.
quid memorem infandas caedes, quid facta tyranni
effera ? di capiti ipsius generique reservent !
mortua quin etiam iungebat corpora vivis 485
componens manibusque manus atque oribus ora,
tormenti genus, et sanie taboque fluentis ...... ,_.
complexu in misero longa sic morte necabat. ^3 7 17
at fessi tandem cives infanda furentem
armati circumsistunt ipsumque domumque, 490
obtruncant socios, ignem ad fastigia iactant. ;:iijfi>;i?. '..■
ille inter caedem Rutulorum elapsus in agros
confugere et Turni defendier hospitis armis.
ergo omnis furiis surrexit Etruria iustis,
regem ad supplicium praesenti Marte reposcunt. 495
his ego te, Aenea, ductorem milibus addam.
toto namque fremunt condensae litore puppes
signaque ferre iubent, retinet longaevus haruspex
fata canens : " o Maeoniae delecta iuventus,
flos veterum virtusque virum, quos iustus in hostem 500
fert dolor et merita accendit Mezentius ira,
nulli fas Italo tantam subiungere gentem :
externos optate duces." tum Etrusca resedit
hoc acies campo monitis exterrita divum.
ipse oratores ad me regnique coronam 505
cum sceptro misit mandatque insignia Tarcho,
succedam castris Tyrrhenaque regna capessam.
sed mihi tarda gelu saeclisque effeta senectus
invidet imperium seraeque ad fortia vires.
natum exhortarer, ni mixtus matre Sabella 510
hinc partem patriae traheret. tu, cuius et annis
et generi fata indulgent, quem numina poscunt,
ingredere, o Teucrum atque Italum fortissime ductor.
482-513 MPR 492 caedes Af^Pbcn: cedems 7 512 fatum
P^Ry^bn D. Serv. indulges P^ : indulgeet R : indulget bir D. Serv.
P. VERGILI MARONIS
at vos, o superi, et divum tu maxime rector
luppiter, Arcadii, quaeso, miserescite regis
et patrias audite preces : si numina vestra
incolumem Pallanta mihi, si fata reservant, 575
si visurus eum vivo et venturus in unum : rnuiou].
vitam oro, patior quemvis durare laborem. -
sin aliquem infandum casum, Fortuna, minaris,
nunc, nunc o liceat crudelem abrumpere vitam,
dum curae ambiguae, dum spes incerta futuri, 580
dum te, care puer, mea sola et sera voluptas,
complexu teneo, gravior neu nuntius auris
vulneret.' haec genitor digressu dicta supremo
fundebat : famuU conlapsum in tecta ferebant.
lamque adeo exierat portis equitatus apertis 585
Aeneas inter primos et fidus Achates, . . . _
inde alii Troiae proceres, ipse agmine PallasH laiBq mirj
in medio chlamyde et pictis conspectus in armis,
qualis ubi Oceani perfusus Lucifer unda,
quem Venus ante aUos astrorum diligit ignis, 590
extulit os sacrum caelo tenebrasque resolvit.
stant pavidae in muris matres ocuHsque sequuntur
pulveream nubem et fulgentis aere catervas.
olli per dumos, qua proxima meta viarum,
armati tendunt ; it clamor, et agmine facto 595
quadripedante putrem sonitu quatit ungula campum.
est ingens gelidum lucus prope Caeritis amnem,
reHgione patrum late sacer; undique coUes
inclusere cavi et nigra nemus abiete cingunt. I
Silvano fama est veteres sacrasse Pelasgos, 600
arvorum pecorisque deo, lucumque diemque,
572-601 MPR 577 patiar P^yb^c 579 nunc o nunc R^
Ribbeck 581 sera et sola MPb Serv. ad ix. 482 582 complexus
M^^Rb"^ ne P^^Htt Nonius Donatus 583 dicta] maesta M^
588 ii vaGdio Markland ^,
j"^ ijt *• iiJ».
AENEIDOS VIII
qui primi finis aliquando habuere Latinos.
haud procul hinc Tarcho et Tyrrheni tuta tenebant
castra locis, celsoque omnis de colle videri .,, , .,;,
iam poterat legio et latis tendebat in arvis. iu?; ^r-i 605
huc pater Aeneas et bello lecta iuventus
succedunt, fessique et equos et corpora curant.
At Venus aetherios inter dea candida nimbos
dona ferens aderat ; natumque in valle reducta
ut procul egelido secretum flumine vidit, 610
talibus adfata est dictis seque obtulit ultro :
* en perfecta mei promissa coniugis arte
munera : ne mox aut Laurentis, nate, superbos
aut acrem dubites in proelia poscere Turnum.' fjori oi
dixit, et amplexus nati Cytherea petivit, 615
arma sub adversa posuit radiantia quercu.
ille deae donis et tanto laetus honore
expleri nequit atque oculos per singula volvit,
miraturque interque manus et bracchia versat
terribilem cristis galeam flammasque vomentem, 620
fatiferumque ensem, loricam ex aere rigentem,
sanguineam, ingentem, qualis cum caerula nubes
soHs inardescit radiis longeque refulget;
tum levis ocreas electro auroque recocto,
hastamque et clipei non enarrabile textum. 625
ilHc res Italas Romanorumque triumphos
haud vatum ignarus venturique inscius aevi
fecerat ignipotens, iHic genus omne futurae •rjy^ui ■/
stirpis ab Ascanio pugnataque in ordine beHa.
fecerat et viridi fetam Mavortis in antro 630
procubuisse lupam, geminos huic ubera circum
ludere pendentis pueros et lambere matrem
impavidos, iHam tereti cervice reflexa
602-633 MPR 610 et gelido M'^PRyb^ : ecgelido Rtbbeck
620 vomentem] minantem Py^ 628 omnipotens M 633
reflexam M^ar
P. VERGILI MARONIS
mulcere alternos et corpora fingere lingua.
nec procul hinc Romam et raptas sine more Sabinas 635
consessu caveae, magnis Circensibus actis,
addiderat, subitoque novum consurgere bellum
Romulidis Tatioque seni Curibusque severis.
post idem inter se posito certamine reges
armati lovis ante aram paterasque tenentes 640
stabant et caesa iungebant foedera porca.
haud procul inde citae Mettum in diversa quadrigae
distulerant (at tu dictis, Albane, maneres !),
raptabatque viri mendacis viscera Tullus
per silvam, et sparsi rorabant sanguine vepres. 645
nec non Tarquinium eiectum Porsenna iubebat
accipere ingentique urbem obsidione premebat :
Aeneadae in ferrum pro libertate ruebant.
illum indignanti similem similemque minanti
aspiceres, pontem auderet quia vellere Cocles 650
et fluvium vinclis innaret Cloelia ruptis.
in summo custos Tarpeiae Manlius arcis
stabat pro templo et Capitolia celsa tenebat,
Romuleoque recens horrebat regia culmo.
atque hic auratis volitans argenteus anser 655
porticibus Gallos in limine adesse canebat ;
Galli per dumos aderant arcemque tenebant
defensi tenebris et dono noctis opacae :
aurea caesaries olHs atque aurea vestis,
virgatis lucent sagulis, tum lactea colla 660
auro innectuntur, duo quisque Alpina coruscant
gaesa manu, scutis protecti corpora longis.
hic exsultantis Salios nudosque Lupercos
lanigerosque apices et lapsa ancilia caelo
634-664 MPR 640 aras Rbn pateramque M post
641 V. 654 posuit editio Parmensis, probat Ribbeck 643 dispulerant
M"" 657 GalliJ olli R 661 coruscat Pfbc
AENEIDOS VIII
extuderat, castae ducebant sacra per urbem 665
pilentis matres in mollibus. hinc procul addit
Tartareas etiam sedes, alta ostia Ditis,
et scelerum poenas, et te, Catilina, minaci
pendentem scopulo Furiarumque ora trementem,
secretosque pios, his dantem iura Catonem. ^70
haec inter tumidi late maris ibat imago tCiijl feuj/jlt:.:.
aurea, sed fluctu spumabant caerula cano,
et circum argento clari delphines in orbem
aequora verrebant caudis aestumque secabant.
in medio classis aeratas, Actia bella, 675
cernere erat, totumque instructo Marte videres
fervere Leucaten auroque effulgere fluctus.
hinc Augustus agens Italos in proelia Caesar
cum patribus populoque, penatibus et magnis dis,
stans celsa in puppi, geminas cui tempora flammas 680
laeta vomunt patriumque aperitur vertice sidus.
parte alia ventis et dis Agrippa secundis
arduus agmen agens : cui, belli insigne superbum,
tempora navali fulgent rostrata corona.
hinc ope barbarica variisque Antonius armis, 685
victor ab Aurorae populis et litore rubro,
Aegyptum virisque Orientis et ultima secum
Bactra vehit, sequiturque (nefas) Aegyptia coniunx.
una omnes ruere ac totum spumare reductis
convulsum remis rostrisque tridentibus aequor. 690
alta petunt ; pelago credas innare revulsas
Cycladas aut montis concurrere montibus altos,
tanta mole viri turritis puppibus instant.
stuppea flamma manu telisque volatile ferrum
665-694 MPR 670 hic Ladewig ^^iOi spumabat MPRy
680 stat Rb cui] huc P^ : huic 7 685 Phariisque Heinsius
686 ductor Markland 692 altis deteriores quidam^ agnoscit Serv.
694 telique R
VERG. 21
P. VERGILI MARONIS
spargitur, arva nova Neptunia caede rubescunt. 695
regina in mediis patrio vocat agmina sistro,
necdum etiam geminos a tergo respicit anguis.
omnigenumque deum monstra et latrator Anubis
contra Neptunum et Venerem contraque Minervam
tela tenent. saevit medio in certamine Mavors 700
caelatus ferro, tristesque ex aethere Dirae,
et scissa gaudens vadit Discordia palla,
quam cum sanguineo sequitur Bellona flagello.
Actius haec cernens arcum intendebat Apollo
desuper : omnis eo terrore Aegyptus et Indi, 705
omnis Arabs, omnes vertebant terga Sabaei.
ipsa videbatur ventis regina vocatis
vela dare et laxos iam iamque immittere funis.
illam inter caedes pallentem morte futura
fecerat ignipotens undis et lapyge ferri, 710
contra autem magno maerentem corpore Nilum
pandentemque sinus et tota veste vocantem
caeruleum in gremium latebrosaque flumina victos.
at Caesar, triplici invectus Romana triumpho
moenia, dis Italis votum immortale sacrabat, 715
maxima ter centum totam delubra per urbem.
laetitia ludisque viae plausuque fremebant ;
omnibus in templis matrum chorus, omnibus arae;
ante aras terram caesi stravere iuvenci.
ipse sedens niveo candentis limine Phoebi ^20
dona recognoscit populorum aptatque superbis
postibus ; incedunt victae longo ordine gentes,
quam variae Hnguis, habitu tam vestis et armis.
hic Nomadum genus et discinctos Mulciber Afros,
hic Lelegas Carasque sagittiferosque Gelonos 725
695-725 MPR 698 nigenumque M\ unde Niligenumque
suspicatur Lachmann : amnigenumque Hoffmann 701 divae
M^^Rm 704 tendebat Py 724 hinc F76 725 hinc P-^bc
AENEIDOS VIII
finxerat ; Euphrates ibat iam mollior undis,
extremique hominum Morini, Rhenusque bicornis,
indomitique Dahae, et pontem indignatus Araxes.
TaHa per clipeum Volcani, dona parentis,
miratur rerumque ignarus imagine gaudet 730
attollens umero famamque et fata nepotum.
726-731 MPR 731 facta a^cn D. Serv.
21*
P. VERGILI MARONIS
AENEIDOS
LIBER IX
Atqve ea diversa penitus dum parte geruntur,
Irim de caelo misit Saturnia luno
audacem ad Turnum. luco tum forte parentis
Pilumni Turnus sacrata valle sedebat. ruu-iq
ad quem sic roseo Thaumantias ore locuta est : 5
'Tume, quod optanti divum promittere nemo
auderet, volvenda dies en attulit ultro.
Aeneas urbe et sociis et classe relicta
sceptra Palatini sedemque petit Euandri.
nec satis : extremas Corythi penetravit ad urbes lo
Lydorumque manum, collectos armat agrestis.
quid dubitas? nunc tempus equos, nunc poscere currus.
rumpe moras omnis et turbata arripe castra.'
dixit, et in caelum paribus se sustulit alis
ingentemque fuga secuit sub nubibus arcum. 15
agnovit iuvenis duplicisque ad sidera palmas
sustulit ac tali fugientem est voce secutus :
* Iri, decus caeli, quis te mihi nubibus actam
detulit in terras? unde haec tam clara repente
tempestas? medium video discedere caelum 20
r-20 MPR 9 petivit JR^b^cmn 11 manus Py^rr de-
tertores quidam^ defendit Sabbadini et collectos y^a^^c : collectosque
Parrhasius 17 ac] et MR 20 descendere R^ (?) y^ deteriores
quidam
P. VERGILI MARONIS
palantisque polo stellas. sequor omina tanta,
quisquis in arma vocas.' et sic effatus ad undam
processit summoque hausit de gurgite lymphas
multa deos orans, oneravitque aethera votis.
lamque omnis campis exercitus ibat apertis 25
dives equum, dives pictai vestis et auri —
Messapus primas acies, postrema coercent
Tyrrhidae iuvenes, medio dux agmine Turnus — ,
[vertitur arma tenens et toto vertice supra est.]
ceu septem surgens sedatis amnibus altus 30
per tacitum Ganges aut pingui flumine Nilus
cum refluit campis et iam se condidit alveo.
hic subitam nigro glomerari pulvere nubem
prospiciunt Teucri ac tenebras insurgere campis.
primus ab adversa conclamat mole Caicus : 35
*.quis globus, o cives, caHgine volvitur atra?
ferte citi ferrum, date tela, ascendite muros,
hostis adest, heia ! ' ingenti clamore per omnis
condunt se Teucri portas et moenia complent.
namque ita discedens praeceperat optimus armis 40
Aeneas : si qua interea fortuna fuisset,
neu struere auderent aciem neu credere campo ;
castra modo et tutos servarent aggere muros.
ergo etsi conferre manum pudor iraque monstrat,
obiciunt portas tamen et praecepta facessunt, 45
armatique cavis exspectant turribus hostem.
Turnus, ut ante volans tardum praecesserat agmen
viginti lectis equitum comitatus et urbi
improvisus adest (macuh's quem Thracius albis
portat equus cristaque tegit galea aurea rubra), 50
'ecquis erit, mecum, iuvenes, qui primus in hostem — ?
21-3T MPR; 32-51 FMPR 21 sequar il/ 22 et ow,
P^ : ea Bentley 25 omnis] adeo M^ 29 = vii. 784 om. codd.
omnes honi 33 nigro] magno P^^ 37 scandite M'^ : et scandite
FRbat 44 pudor] furor A^owms monstrant/' 47 ut] at 5c/i^MiW
AENEIDOS IX
en,' ait et iaculum attorquerls emittit in auras,
principium pugnae, et campo sese arduus infert.
clamorem excipiunt socii fremituque sequuntur
horrisono, Teucrum mirantur inertia corda, 55
non aequo dare se campo, non obvia ferre
arma viros, sed castra fovere. huc turbidus atque huc
lustrat equo muros aditumque per avia quaerit. I ^^^i-^^gi»'
ac veluti pleno lupus insidiatus ovili
cum fremit ad caulas ventos perpessus et imbris 60
nocte super media : tuti sub matribus agni
balatum exercent, ille asper et improbus ira
saevit in absentis, collecta fatigat edendi
ex longo rabies et siccae sanguine fauces :
haud aliter Rutulo muros et castra tuenti 65
ignescunt irae; duris dolor ossibus ardet.
qua temptet ratione aditus, et quae via clausos
excutiat Teucros vallo atque effundat in aequor?
classem, quae lateri castrorum adiuncta latebat,
aggeribus saeptam circum et fluvialibus undis, 70
invadit sociosque incendia poscit ovantis
atque manum pinu flagranti fervidus implet.
tum vero incumbunt (urget praesentia Turni),
atque omnis facibus pubes accingitur atris.
diripuere focos : piceum fert fumida lumen 75
taeda et commixtam Volcanus ad astra favillam.
Quis deus, o Musae, tam saeva incendia Teucris
avertit ? tantos ratibus quis depulit ignis ?
dicite. prisca fides facto, sed fama perennis. ^
tempore quo primum Phrygia formabat in Ida ''^''''^"^-^^
52-68 FMPR ; 69-80 MPR 52 intorquens M 54 cla-
more FR-f agnoscit Serv. 66 durus Py^ post ardet interpungit
Peerlkamp, vulgo cum sequenfibus iungunt 67 quae via P^R
agnoscit Serv. : -qua via FMP^ybcn Serv. Bentley : qua vi Ribbeck
68 aequum F^MP^R post 72 vv. 146, 147 inserit Ribbeck, 146 sed
in sic mutato
P. VERGILI MARONIS
Aeneas classem et pelagi petere alta parabat,
ipsa deum fertur genetrix Berecyntia magnum
vocibus his adfata lovem : ' da, nate, petenti,
quod tua cara parens domito te poscit Olympo.
[pinea silva mihi multos dilecta per annos,] 85
lucus in arce fuit summa, quo sacra ferebant,
nigranti picea trabibusque obscurus acernis :
has ego Dardanio iuveni, cum classis egeret,
laeta dedi; nunc sollicitam timor anxius angit.
solve metus atque hoc precibus sine posse parentem 90
ne cursu quassatae ullo neu turbine venti
vincantur : prosit nostris in montibus ortas.'
filius huic contra, torquet qui sidera mundi :
* o genetrix, quo fata vocas ? aut quid petis istis ?
mortaline manu factae immortale carinae 95
fas habeant? certusque incerta pericula lustret
Aeneas ? cui tanta deo permissa potestas ?
immo, ubi defunctae finem portusque tenebunt
Ausonios olim, quaecumque evaserit undis
Dardaniumque ducem Laurentia vexerit arva, 100
mortalem eripiam formam magnique iubebo
aequoris esse deas, quales Nereia Doto
et Galatea secant spumantem pectore pontum.'
dixerat idque ratum Stygii per flumina fratris,
per pice torrentis atraque voragine ripas 105
adnuit, et totum nutu tremefecit Olympum.
Ergo aderat promissa dies et tempora Parcae
debita complerant, cum Turni iniuria Matrem
admonuit ratibus sacris depellere taedas.
hic primum nova lux oculis offulsit et ingens iio
visus ab Aurora caelum transcurrere nimbus
81-111 MPR 85 dittogmphiam esse statuit Ribbeck 90 pa-
rentum M^ 91 ne] neu MRy^b: nec it 102 quales ^ antiqni
aliquot' Pierii: qualis codd. nostri omnes 109 sacras Diomedes
AENEIDOS IX
Idaeique chori; tum vox horrenda per auras
excidit et Troum Rutulorumque agmina complet :
*ne trepidate meas, Teucri, defendere navis
neve armate manus; maria ante exurere Turno 115
quam sacras dabitur pinus. vos ite solutae,
ite deae pelagi : genetrix iubet.' et sua quaeque
continuo puppes abrumpunt vincula ripis
delphinumque modo demersis aequora rostris
ima petunt. hinc virgineae (mirabile monstrum) 120
[quot prius aeratae steterant ad litora prorae]
reddunt se totidem facies pontoque feruntur.
Obstipuere animis Rutuli, conterritus ipse
turbatis Messapus equis, cunctatur et amnis
rauca sonans revocatque pedem Tiberinus ab alto. 125
at non audaci Turno fiducia cessit;
ultro animos tollit dictis atque increpat ultro :
*Troianos haec monstra petunt, his luppiter ipse
auxilium solitum eripuit : non tela neque ignis
exspectant Rutulos. ergo maria invia Teucris, 130
nec spes ulla fugae : rerum pars altera adempta est,
terra autem in nostris manibus, tot milia gentes
arma ferunt Italae. nil me fatalia terrent,
si qua Phryges prae se iactant, responsa deorum :
sat fatis Venerique datum, tetigere quod arva 135
fertilis Ausoniae Troes. sunt et mea contra
fata mihi, ferro sceleratam exscindere gentem
coniuge praerepta; nec solos tangit Atridas
iste dolor, solisque licet capere arma Mycenis.
" sed periisse semel satis est " : peccare fuisset 140
ante satis, penitus modo non genus omne perosos
112-117 MPR; 118-141 FMPR 121 = x. 223 om. codd. optimi,
post V.X22 exhibenta^ir 123 animis Rutuli /7?7^6^cw ^s/>^r: animi
'R\it\i\\sMP'^^a^b^ D. Serv. 124 turbatus P^/^A^c^ 130 expectansil/^
Ribbeck i^2gentisMRb^c i^S datum est FPRybc i^osed^si^^
deteriores quidam 141 non] nec ^" aliquot antiquissimi ' Pierii : nunc
cod. Venetus, Deuiicke : non modo R perosus F^M"^^^ : perosum -fa^
P. VERGILI MARONIS
femineum. quibus haec medii fiducia valli
fossarumque morae, leti discrimina parva,
dant animos. at non viderunt moenia Troiae
Neptuni fabricata manu considere in ignis? 145
sed vos, o lecti, ferro quis scindere vallum
apparat et mecum invadit trepidantia castra ?
non armis mihi Volcani, non mille carinis
est opus in Teucros. addant se protinus omnes
Etrusci socios. tenebras et inertia furta 150
[Palladii caesis summae custodibus arcis]
ne timeant, nec equi caeca condemur in alvo :
luce palam certum est igni circumdare muros.
haud sibi cum Danais rem faxo et pube Pelasga
esse ferant, decimum quos distulit Hector in annum. 155
nunc adeo, melior quoniam pars acta diei,
quod superest, laeti bene gestis corpora rebus
procurate, viri, et pugnam sperate parari.'
interea vigilum excubiis obsidere portas
cura datur Messapo et moenia cingere flammis. 160
bis septem Rutuli muros qui milite servent
delecti, ast illos centeni quemque sequuntur
purpurei cristis iuvenes auroque corusci.
discurrunt variantque vices, fusique per herbam
indulgent vino et vertunt crateras aenos. 165
conlucent ignes, noctem custodia ducit
insomnem ludo.
Haec super e vallo prospectant Troes et armis
alta tenent, nec non trepidi formidine portas
explorant pontisque et propugnacula iungunt, 170
142-164 FMPR; 165-170 MPR 143 discrimine FMy
parvo r^MP^Ry : parvas P^ 144 annon v Serv. Diomedes 146
qui scindere codd., correxit Wagnet 151 = "• 166 om. editio Parmensis,
secludunt Bryant alii summae] late FRh^ I55 ferant] putent
MR-yWc"^ 156 diei est M-Rbcn i6o flamma FRb 161
Rutulo M^ 162 secuti Rb'^
AENEIDOS IX
tela gerunt. instat Mnestheus acerque Serestus,
quos pater Aeneas, si quando adversa vocarent,
rectores iuvenum et rerum dedit esse magistros.
omnis per muros legio sortita periclum
excubat exercetque vices, quod cuique tuendum est. 175
Nisus erat portae custos, acerrimus armis,
Hyrtacides, comitem Aeneae quem miserat Ida
venatrix iaculo celerem levibusque sagittis;
et iuxta comes Euryalus, quo pulchrior alter
non fuit Aeneadum Troiana neque induit arma, 180
ora puer prima signans intonsa iuventa.
his amor unus erat pariterque in bella ruebant :
tum quoque communi portam statione tenebant.
Nisus ait : ' dine hunc ardorem mentibus addunt,
Euryale, an sua cuique deus fit dira cupido? 185
aut pugnam aut aUquid iamdudum invadere magnum
mens agitat mihi, nec placida contenta quiete est.
cernis quae Rutulos habeat fiducia rerum :
lumina rara micant, somno vinoque soluti
procubuere, silent late loca. percipe porro 190
quid dubitem et quae nunc animo sententia surgat.
Aenean acciri omnes, populusque patresque,
exposcunt, mittique viros qui certa reportent.
si tibi quae posco promittunt (nam mihi facti
fama sat est), tumulo videor reperire sub illo 195
posse viam ad muros et moenia Pallantea.'
obstipuit magno laudum percussus amore
Euryalus, simul his ardentem adfatur amicum :
'mene igitur socium summis adiungere rebus,
Nise, fugis ? solum te in tanta pericula mittam ? 200
non ita me genitor, bellis adsuetus Opheltes,
I 'ji -201 MPR 171 instant M/?7r 173 lectio nem iuveni
agnoscit Serv. 179 et] \t Moretanus I Ribbeck 189 soluti] sepulti
a^mw deteriores Serv.
P. VERGILI MARONIS
Argolicum terrorem inter Troiaeque labores
sublatum erudiit, nec tecum talia gessi
magnanimum Aenean et fata extrema secutus :
est hic, est animus lucis contemptor et istum 205
qui vita bene credat emi, quo tendis, honorem.'
Nisus ad haec : * equidem de te nil tale verebar,
nec fas, non : ita me referat tibi magnus ovantem
luppiter aut quicumque oculis haec aspicit aequis.
sed si quis (quae multa vides discrimine tali) 210
si quis in adversum rapiat casusve deusve,
te superesse velim, tua vita dignior aetas.
sit qui me raptum pugna pretiove redemptum
mandet humo, solita aut si qua id Fortuna vetabit,
absenti ferat inferias decoretque sepulcro. 215
neu matri miserae tanti sim causa doloris,
quae te sola, puer, multis e matribus ausa
persequitur, magni nec moenia curat Acestae.'
ille autem : * causas nequiquam nectis inanis
nec mea iam mutata loco sententia cedit. 220
acceleremus ' ait, vigiles simul excitat. illi
succedunt servantque vices : statione relicta
ipse comes Niso graditur regemque requirunt.
Cetera per terras omnis animalia somno
laxabant curas et corda obUta laborum : 225
ductores Teucrum primi, delecta iuventus,
consilium summis regni de rebus habebant,
quid facerent quisve Aeneae iam nuntius esset.
stant longis adnixi hastis et scuta tenentes
castrorum et campi medio. tum Nisus et una 230
Euryalus confestim alacres admittier orant,
rem magnam pretiumque morae fore. primus lulus
202-206 MPR ; 207-232 FMPR 207 ad haec] ait P^
209 aspicis P^ 214 solita] saltem Henry post solita interpungunt
alii 226 et delecta editores ante PieHum, probat Rihheck 229
encut. atq. entes P^ : in scuta tuentes Rihheck timentes ir
AENEIDOS IX
accepit trepidos ac Nisum dicere iussit
tum sic Hyrtacides : ' audite o mentibus aequis,
Aeneadae, neve haec nostris spectentur ab annis 335
quae ferimus. Rutuli somno vinoque soluti
conticuere : locum insidiis conspeximus ipsi,
qui patet in bivio portae quae proxima ponto ;
interrupti ignes aterque ad sidera fumus
erigitur : si fortuna permittitis uti, 240
quaesitum Aenean et moenia Pallantea,
mox hic cum spoliis ingenti caede peracta
adfore cernetis. nec nos via fallit euntis :
vidimus obscuris primam sub vallibus urbem
venatu adsiduo et totum cognovimus amnem.' 245
hic annis gravis atque animi maturus Aletes :
'di patrii, quorum semper sub numine Troia est,
non tamen omnino Teucros delere paratis,
cum talis animos iuvenum et tam certa tulistis
pectora.' — sic memorans umeros dextrasque tenebat 250
amborum et vultum lacrimis atque ora rigabat. —
'quae vobis, quae digna, viri, pro laudibus istis
praemia posse rear solvi? pulcherrima primum
di moresque dabunt vestri : tum cetera reddet
actutum pius Aeneas atque integer aevi 255
Ascanius meriti tanti non immemor umquam.'
'immo ego vos, cui sola salus genitore reducto,'
excipit Ascanius 'per magnos, Nise, penatis
Assaracique larem et canae penetralia Vestae
obtestor, quaecumque mihi fortuna fidesque est, 260
in vestris pono gremiis : revocate parentem,
reddite conspectum; nihil illo triste recepto.
bina dabo argento perfecta atque aspera signis
233, 234 FMPR ; 235-263 MPR 236 solutil sepulti b^nt
deteriores quidam D. Setv. 237 conticuere] procubuere Py^d^ c 241
et1 ad c Mentelianus I Heyne 243 fallet M 244 vallibus] moenibus
P'Y 252 pro talibus ausis '^'^b'^mii deteriores quidam Macrobius
P. VERGILI MARONIS
pocula, devicta genitor quae cepit Arisba,
et tripodas geminos, auri duo magna talenta, 265
cratera antiquum quem dat Sidonia Dido.
si vero capere Italiam sceptrisque potiri
contigerit victori et praedae dicere sortem :
vidisti, quo Turnus equo, quibus ibat in armis
aureus; ipsum illum, clipeum cristasque rubentis 270
excipiam sorti, iam nunc tua praemia, Nise.
praeterea bis sex genitor lectissima matrum
corpora captivosque dabit suaque omnibus arma,
insuper his campi quod rex habet ipse Latinus.
te vero, mea quem spatiis propioribus aetas 275
insequitur, venerande puer, iam pectore toto
accipio et comitem casus complector in omnis.
nulla meis sine te quaeretur gloria rebus :
seu pacem seu bella geram, tibi maxima rerum
verborumque fides.' contra quem taha fatur 280
Euryalus : ' me nuha dies tam fortibus ausis
dissimilem arguerit ; tantum fortuna secunda
haud adversa cadat. sed te super omnia dona
unum oro : genetrix Priami de gente vetusta
est mihi, quam miseram tenuit non Iha tellus 285
mecum excedentem, non moenia regis Acestae.
hanc ego nunc ignaram huius quodcumque perich est
inque salutatam hnquo (nox et tua testis
dextera) quod nequeam lacrimas perferre parentis.
at tu, oro, solare inopem et succurre rehctae. 290
hanc sine me spem ferre tui, audentior ibo
in casus omnis.' percussa mente dedere
Dardanidae lacrimas, ante omnis pulcher lulus,
264-293 MPR 268 ducere M"^ (?) Rj^bcmir probat Markland
274 is ^ campis R quos M^P^fa^c^ir'^ 282 Serviutn secutus
post tantutn fortiter interpungit Ribbeck Deuticke 1 904 i. e. ' tantum
polliceor^ 283 haud] aut y^a^^bc Serv. Ribbeck Deuticke 1904 : aut
. . , cadet Madvig 287 est om. M^PRb^ 292 dederunt PRybcn
AENEIDOS IX
atque animum patnae strmxit pietatis imago.
tum slc effatur : 295
*sponde digna tuis ingentibus omnia coeptis.
namque erit ista mihi genetrix nomenque Creusae
solum defuerit, nec partum gratia talem
parva manet. casus factum quicumque sequentur,
per caput hoc iuro, per quod pater ante solebat : 300
quae tibi polliceor reduci rebusque secundis,
haec eadem matrique tuae generique manebunt.'
sic ait inlacrimans; umero simul exuit ensem
auratum, mira quem fecerat arte Lycaon
Gnosius atque habilem vagina aptarat eburna. 305
dat Niso Mnestheus pellem horrentisque leonis
exuvias, galeam fidus permutat Aletes.
protinus armati incedunt ; quos omnis euntis
primorum manus ad portas, iuvenumque senumque,
prosequitur votis. nec non et pulcher lulus, 310
ante annos animumque gerens curamque virilem,
multa patri mandata dabat portanda ; sed aurae
omnia discerpunt et nubibus inrita donant.
Egressi superant fossas noctisque per umbram
castra inimica petunt, multis tamen ante futuri 315
exitio. passim somno vinoque per herbam
corpora fusa vident, arrectos litore currus,
inter lora rotasque viros, simul arma iacere,
vina simul. prior Hyrtacides sic ore locutus :
* Euryale, audendum dextra : nunc ipsa vocat res. 320
hac iter est. tu, ne qua manus se attollere nobis
a tergo possit, custodi et consule longe ;
haec ego vasta dabo et lato te limite ducam.'
sic memorat vocemque premit, simul ense superbum
Rhamnetem adgreditur, qui forte tapetibus altis 325
exstructus toto proflabat pectore somnum,
294-326 MPR 296 spondeo a^cmir 299 sequetur Pb
P. VERGILI MARONIS
rex idem et regi Turno gratissimus augur,
sed non augurio potuit depellere pestem.
tris iuxta famulos temere inter tela iacentis
armigerumque Remi premit aurigamque sub ipsis 330
nactus equis ferroque secat pendentia colla;
tum caput ipsi aufert domino truncumque relinquit
sanguine singultantem : atro tepefacta cruore
terra torique madent. nec non Lamyrumque Lamumque
et iuvenem Serranum, illa qui plurima nocte 335
luserat, insignis facie, multoque iacebat
membra deo victus ; felix, si protinus illum
aequasset nocti ludum in lucemque tulisset.
impastus ceu plena leo per ovilia turbans
(suadet enim vesana fames) manditque trahitque 340
molle pecus mutumque metu, fremit ore cruento :
nec minor Euryali caedes ; incensus et ipse
perfurit ac multam in medio sine nomine plebem,
Fadumque Herbesumque subit Rhoetumque Abarimque
ignaros ; Rhoetum vigilantem et cuncta videntem, 345
sed magnum metuens se post cratera tegebat.
pectore in adverso totum cui comminus ensem
condidit adsurgenti et multa morte recepit
purpureum : vomit ille animam et cum sanguine mixta
vina refert moriens, hic furto fervidus instat. 350
iamque ad Messapi socios tendebat; ibi ignem
deficere extremum et religatos rite videbat
carpere gramen equos : breviter cum talia Nisus
(sensit enim nimia caede atque cupidine ferri)
'absistamus' ait, 'nam lux inimica propinquat. 355
poenarum exhaustum satis est, via facta per hostis.'
327-353 MPR\ 354-356 MPRV 330 Remnm cod. Dorvil-
Uanus'^, probat Schrader : armigerumque premit, premit Maurer conlato
Serv. adW. ^"^,0 341 multumque^P^/? : motusque5^M//0' 348
morte] Comutum nocte legtsse testatur Serv. 349 purpureum
Serv. Partsinus 7930 : purpuream codd. praeter Parisinum, agnoscit
Serv. : purpuream vomit vulgo
AENEIDOS IX
multa virum solido argento perfecta relinquunt
armaque craterasque simul pulchrosque tapetas.
Euryalus phaleras Rhamnetis et aurea bullis
cingula, Tiburti Remulo ditissimus olim 360
quae mittit dona, hospitio cum iungeret absens,
Caedicus ; ille suo moriens dat habere nepoti ;
[post mortem bello Rutuli pugnaque potiti;]
haec rapit atque umeris nequiquam fortibus aptat.
tum galeam Messapi habilem cristisque decoram 365
induit. excedunt castris et tuta capessunt. i '^soup;
Interea praemissi equites ex urbe Latina, ' - •
cetera dum legio campis instructa moratur,
ibant et Turno regi responsa ferebant,
ter centum, scutati omnes, Volcente magistro. 370
iamque propinquabant castris murosque subibant-foi;'t b ■
cum procul hos laevo flectentis limite cernunt,
et galea Euryalum sublustri noctis in umbra
prodidit immemorem radiisque adversa refulsit. vbii -lI
haud temere est visum. conclamat ab agmine Volcens :
' state, viri. quae causa viae? quive estis in armis ? 376
quove tenetis iter?' nihil iUi tendere contra,
sed celerare fugam in silvas et fidere nocti.
obiciunt equites sese ad divortia nota
hinc atque hinc, omnemque abitum custode coronant. 3S0
silva fuit late dumis atque ilice nigra
horrida, quam densi complerant undique sentes, ^^ ■^f-i'^:
rara per occultos lucebat semita callis.
Euryalum tenebrae ramorum onerosaque praeda
357-384 MPRV 358 pulchrosque] pictosque Charisuts Beda
363 hunc V. ununt de insoluhilibus esse monet Serv., damnant Wagner
Ribbeck 369 regis ' in omnibus bonis ' stetisse dicit Serv., probat Thilo
^'ji muroqne MRb^c^ Prisdanus 375 aggere P^^ 378 silvis P7
380 huc illuc Nonius abitum M^a^b^^c deteriores, probant Serv.
schol. Veronensia : aditum M^^PRVy^b^n agnoscunt Serv. schol. Vero-
nensia 382 complebant M probat Giithling 383 ducebat
P^y^b^c^miT Serv.
P. VERGILI MARONIS
impediunt, fallitque timor regione viarum, 385
Nisus abit; iamque imprudens evaserat hostis
atque locos qui post Albae de nomine dicti
Albani (tum rex stabula alta Latinus habebat),
ut stetit et frustra absentem respexit amicum :
' Euryale infelix, qua te regione reliqui ? 390
quave sequar ? ' rursus perplexum iter omne revolvens
fallacis silvae simul et vestigia retro
observata legit dumisque silentibus errat.
audit equos, audit strepitus et signa sequentum.
nec longum in medio tempus, cum clamor ad auris 395
pervenit ac videt Euryalum, quem iam manus omnis
fraude loci et noctis, subito turbante tumultu,
oppressum rapit et conantem plurima frustra.
quid faciat ? qua vi iuvenem, quibus audeat armis
eripere? an sese medios moriturus in ensis 400
inferat et pulchram properet per vulnera mortem?
ocius adducto torquens hastile lacerto
suspiciens altam Lunam sic voce precatur :
'tu, dea, tu praesens nostro succurre labori,
astrorum decus et nemorum Latonia custos. 405
si qua tuis umquam pro me pater Hyrtacus aris
dona tulit, si qua ipse meis venatibus auxi
suspendive tholo aut sacra ad fastigia fixi,
hunc sine me turbare globum et rege tela per auras.'
dixerat et toto conixus corpore ferrum 410
conicit. hasta volans noctis diverberat umbras
et venit aversi in tergum Sulmonis ibique
385-405 MPRV; 406 412 MPR 387 atque locos MPyb
detenores plerique : adque locos R : atque lucos a^c deteriores quidam :
ac lucos m ? probat Deuticke : atque locis Geertz, probat Madvig 391
resolves M^ 400 ensis] hostis MRVb D. Serv. 403 altam
lunam et codd. optimi praeter R qui altam ad lunam et praebet :
altum, Lunam Bergk, probat Giithling : altam et lunam Ribbeck : suspicit,
en ! altam lunam et proponit Deuticke 412 adversi codd. praeter
Rottendorphianum II, Nonius, recipit Giithling : abversi Ribbeck
AENEIDOS IX
frangitur, ac fisso transit praecordia ligno.
volvitur ille vomens calidum de pectore flumen
frigidus et longis singultibus ilia pulsat. ..,_... . ,415
diversi circumspiciunt. hoc acrior idem ,111 ^iiit) rJli.:
ecce aliud summa telum librabat ab aure.
dum trepidant, it hasta Tago per tempus utrumque
stridens traiectoque haesit tepefacta cerebro.
saevit atrox Volcens nec teli conspicit usquam 420
auctorem nec quo se ardens immittere possit.
* tu tamen interea calido mihi sanguine poenas
persolves amborum ' inquit ; simul ense recluso
ibat in Euryalum. tum vero exterritus, amens,
conclamat Nisus nec se celare tenebris 425
ampUus aut tantum potuit perferre dolorem :
'me, me, adsum qui feci, in me convertite ferrum,
o Rutuli ! mea fraus omnis, nihil iste nec ausus
nec potuit ; caelum hoc et conscia sidera testor ' ;
— tantum infeUcem nimium dilexit amicum. 430
taHa dicta dabat, sed viribus ensis adactus
transabiit costas et candida pectora rumpit.
volvitur Euryalus leto, pulchrosque per artus
it cruor inque umeros cervix conlapsa recumbit :
purpureus veluti cum flos succisus aratro 435
languescit moriens, lassove papavera collo
demisere caput pluvia cum forte gravantur.
at Nisus ruit in medios solumque per omnis
Volcentem petit, in solo Volcente moratur.
quem circum glomerati hostes hinc comminus atque hinc
proturbant. instat non setius ac rotat ensem 441
fulmineum, donec Rutuli clamantis in ore
condidit adverso et moriens animam abstuHt hosti.
413-443 MPR 416 acrius M^P^y^ 417 telum summa
Pybc 418 iit P7 420 umquam M^ 432 transabiit /? :
transadiit bc : transadibit M^ : transadigit M^Py No^ius rupit
Rb^^cTT 443 hostisP2 —^
P. VERGILI MARONIS
tum super exanimum sese proiecit amicum
confossus, placidaque ibi demum morte quievit. 445
Fortunati ambo ! si quid mea carmina possunt,
nulla dies umquam memori vos eximet aevo,
dum domus Aeneae Capitoli immobile saxum
accolet imperiumque pater Romanus habebit.
Victores praeda Rutuli spoliisque potiti 450
Volcentem exanimum flentes in castra ferebant.
nec minor in castris luctus Rhamnete reperto
exsangui et primis una tot caede peremptis,
Serranoque Numaque. ingens concursus ad ipsa
corpora seminecisque viros, tepidaque recentem 455
caede locum et plenos spumanti sanguine rivos.
agnoscunt spolia inter se galeamque nitentem
Messapi et multo phaleras sudore receptas.
Et iam prima novo spargebat lumine terras
Tithoni croceum Hnquens Aurora cubile : 460
iam sole infuso, iam rebus luce retectis
Turnus in arma viros armis circumdatus ipse
suscitat, aeratasque acies in proeHa cogit
quisque suas, variisque acuunt rumoribus iras.
quin ipsa arrectis (visu miserabile) in hastis 465
praefigunt capita et multo clamore sequuntur
EuryaH et Nisi.
Aeneadae duri murorum in parte sinistra
opposuere aciem (nam dextera cingitur amni),
ingentisque tenent fossas et turribus altis 470
stant maesti ; simul ora virum praefixa movebant
nota nimis miseris atroque fluentia tabo.
444-472 MPR 449 patrum Kvicala 454 Numaquel aut hic
Lamo aut V. 334 Numam scriptuvum fuisse poetam si carmen absolvisset
non duhitat Ribbeck 455 tepida 7^6c Serv. : tepidam M^ : tepidum
M-PRy^a^ agnoscit Serv. receiiti Py^ agnoscit Serv. 456
pleno MP^b^ deteriores spumantis MPR deteriores Serv. 464
suas M Canonicianus : suos ceteri Serv. Rihbeck 465 om. P. mi-
rabile M}- Serv. ad ii. 558 469 dextra M^Ry^b 471 videbant Pya^c'^
AENEIDOS IX
Interea pavidam volitans pennata per urbem
nuntia Fama ruit matrisque adlabitur auris
Euryali. at subitus miserae calor ossa reliquit, 475
excussi manibus radii revolutaque pensa.
evolat infelix et femineo ululatu
scissa comam muros amens atque agmina cursu
prima petit, non illa virum, non illa pericli
telorumque memor, caelum dehinc questibus implet : 480
* hunc ego te, Euryale, aspicio ? tune ille senectae
sera meae requies, potuisti Hnquere solam,
crudelis? nec te sub tanta pericula missum
adfari extremum miserae data copia matri?
heu, terra ignota canibus data praeda Latinis 485
alitibusque iaces ! nec te, tua funera, mater
produxi pressive oculos aut vulnera lavi,
veste tegens tibi quam noctes festina diesque
urgebam, et tela curas solabar anilis.
quo sequar? aut quae nunc artus avulsaque membra 490
et funus lacerum tellus habet? hoc mihi de te,
nate, refers? hoc sum terraque marique secuta?
figite me, si qua est pietas, in me omnia tela
conicite, o RutuU, me primam absumite ferro ;
aut tu, magne pater divum, miserere, tuoque 495
invisum hoc detrude caput sub Tartara telo,
quando aUter nequeo crudelem abrumpere vitam.'
hoc fletu concussi animi, maestusque per omnis
it gemitus, torpent infractae ad proelia vires.
illam incendentem luctus Idaeus et Actor 500
IHonei monitu et multum lacrimantis luli
corripiunt interque manus sub tecta reponunt.
At tuba terribilem sonitum procul aere canoro
increpuit, sequitur clamor caelumque remugit.
473-504 MPR 484 extremis MP^ 485 date deteriores
quidant Bentley 486 funere Bembus
P. VERGILI MARONIS
accelerant acta pariter testudine Volsci K05
et fossas implere parant ac vellere vallum.
quaerunt pars aditum et scalis ascendere muros,
qua rara est acies interlucetque corona
non tam spissa viris. telorum effundere contra
omne genus Teucri ac duris detrudere contis, 510
adsueti longo muros defendere bello.
saxa quoque infesto volvebant pondere, si qua
possent tectam aciem perrumpere, cum tamen omnis
ferre iuvat subter densa testudine casus.
nec iam sufficiunt. nam qua globus imminet ingens, 515
immanem Teucri molem volvuntque ruuntque,
quae stravit Rutulos late armorumque resolvit
tegmina. nec curant caeco contendere Marte
amplius audaces Rutuli, sed pellere vallo
missilibus certant. 520
parte alia horrendus visu quassabat Etruscam
pinum et fumiferos infert Mezentius ignis ;
at Messapus equum domitor, Neptunia proles,
rescindit vallum et scalas in moenia poscit.
Vos, o Calliope, precor, aspirate canenti 525
quas ibi tum ferro strages, quae funera Turnus
ediderit, quem quisque virum demiserit Orco,
et mecum ingentis oras evolvite belli.
[et meministis enim, divae, et memorare potestis.]
Turris erat vasto suspectu et pontibus altis, 530
opportuna loco, summis quam viribus omnes
expugnare Itali summaque evertere opum vi
certabant, Troes contra defendere saxis
perque cavas densi tela intorquere fenestras.
505-508 MPR ; 509-534 FMPR 505 pariter] partim proponit
Deuticke 506 pellere il/'^/? vaWo M^ ^i^ cwm]q\xos Schaper,
prohat Giithling: num Ribbeck 514 iuvat F^c^ deteriores quidam :
iubat P^yc^ : iubet P^ : lubat M^ : libet M^Ra^bmir Augustinus 524
in] ad P7V 529 -= vii. 645 om. codd. praeter deteriores
AENEIDOS IX
princeps ardentem coniecit lampada Turnus 535
et flammam adfixit lateri, quae plurima vento
corripuit tabulas et postibus haesit adesis.
turbati trepidare intus frustraque malorum
velle fugam. dum se glomerant retroque residunt
in partem quae peste caret, tum pondere turris 540
procubuit subito et caelum tonat omne fragore.
semineces ad terram immani mole secuta
confixique suis telis et pectora duro
transfossi ligno veniunt. vix unus Helenor
et Lycus elapsi ; quorum primaevus Helenor, 545
Maeonio regi quem serva Licymnia furtim
sustulerat vetitisque ad Troiam miserat armis,
ense levis nudo parmaque inglorius alba.
isque ubi se Turni media inter milia vidit,
hinc acies atque hinc acies astare Latinas, 550
ut fera, quae densa venantum saepta corona
contra tela furit seseque haud nescia morti
inicit et saltu supra venabula fertur —
haud aliter iuvenis medios moriturus in hostis
inruit et qua tela videt densissima tendit. 555
at pedibus longe melior Lycus inter et hostis
inter et arma fuga muros tenet, altaque certat
prendere tecta manu sociumque attingere dextras.
quem Turnus pariter cursu teloque secutus
increpat his victor : * nostrasne evadere, demens, 560
sperasti te posse manus?' simul arripit ipsum
pendentem et magna muri cum parte revellit :
qualis ubi aut leporem aut candenti corpore cycnum
sustulit alta petens pedibus lovis armiger uncis,
quaesitum aut matri multis balatibus agnum 565
Martius a stabulis rapuit lupus. undique clamor
535 FMPR ; 536-566 MPR 552 furit] ruit P-^^ 565 ma-
tris /?7*c
P. VERGILI MARONIS
tollitur : invadunt et fossas aggere complent,
ardentis taedas alii ad fastigia iactant.
Ilioneus saxo atque ingenti fragmine montis
Lucetium portae subeuntem ignisque ferentem, 570
Emathiona Liger, Corynaeum sternit Asilas,
hic iaculo bonus, hic longe fallente sagitta,
Ortygium Caeneus, victorem Caenea Turnus,
Turnus Ityn Cloniumque, Dioxippum Promolumque
et Sagarim et summis stantem pro turribus Idan, 575
Privernum Capys. hunc primo levis hasta Themillae
strinxerat, ille manum proiecto tegmine demens
ad vulnus tulit ; ergo alis adlapsa sagitta
et laevo adfixa est lateri manus, abditaque intus
spiramenta animae letali vulnere rupit. 580
stabat in egregiis Arcentis filius armis
pictus acu chlamydem et ferrugine clarus Hibera,
insignis facie, genitor quem miserat Arcens
eductum Martis luco Symaethia circum
flumina, pinguis ubi et placabilis ara Palici : 585
stridentem fundam positis Mezentius hastis
ipse ter adducta circum caput egit habena
et media adversi liquefacto tempora plumbo
diffidit ac multa porrectum extendit harena.
Tum primum bello celerem intendisse sagittam 590
dicitur ante feras solitus terrere fugacis
Ascanius, fortemque manu fudisse Numanum,
cui Remulo cognomen erat, Turnique minorem
germanam nuper thalamo sociatus habebat.
is primam ante aciem digna atque indigna relatu 595
vociferans tumidusque novo praecordia regno
ibat et ingentem sese clamore ferebat :
567-597 MPR 579 infixa MRbc manusl eminus
Gemoll 584 matris 7 Macrobins, editores plerique : matis c^ 586
hastis] armis R^fcm
AENEIDOS IX
*non pudet obsidione iterum valloque teneri,
bis capti Phryges, et morti praetendere muros ?
en qui nostra sibi bello conubia poscunt ! 600
quis deus Italiam, quae vos dementia adegit?
non hic Atridae nec fandi fictor Vlixes :
durum a stirpe genus natos ad flumina primum
deferimus saevoque gelu duramus et undis ;
venatu invigilant pueri silvasque fatigant, 605
flectere ludus equos et spicula tendere cornu.
at patiens operum parvoque adsueta iuventus
aut rastris terram domat aut quatit oppida bello.
omne aevum ferro teritur, versaque iuvencum
terga fatigamus hasta, nec tarda senectus 610
debilitat viris animi mutatque vigorem :
canitiem galea premimus, semperque recentis
comportare iuvat praedas et vivere rapto.
vobis picta croco et fulgenti murice vestis,
desidiae cordi, iuvat indulgere choreis, 615
et tunicae manicas et habent redimicula mitrae.
o vere Phrygiae, neque enim Phryges, ite per alta
Dindyma, ubi adsuetis biforem dat tibia cantum.
tympana vos buxusque vocat Berecyntia Matris
Idaeae, sinite arma viris et cedite ferro.' 620
Talia iactantem dictis ac dira canentem
non tulit Ascanius, nervoque obversus equino
intendit telum diversaque bracchia ducens
constitit, ante lovem supplex per vota precatus :
' luppiter omnipotens, audacibus adnue coeptis. 625
ipse tibi ad tua templa feram sollemnia dona,
et statuam ante aras aurata fronte iuvencum
candentem pariterque caput cum matre ferentem,
598-628 MPR 599 Marti deteriores quidam et ^ antiqui ali-
quot' Pierii, probat Henry protendere M^ 604 saevoque]
duroque P^c' 6io tarda] sera Serv. 623 contendit MRbir
P. VERGILI MARONIS
iam cornu petat et pedibus qui spargat harenam.'
audiit et caeli genitor de parte serena 630
intonuit laevum, sonat una fatifer arcus.
effugit horrendum stridens adducta sagitta
perque caput Remuli venit et cava tempora ferro
traicit. ' i, verbis virtutem inlude superbis !
bis capti Phryges haec Rutulis responsa remittunt.' 635
hoc tantum Ascanius. Teucri clamore sequuntur
laetitiaque fremunt animosque ad sidera tollunt.
Aetheria tum forte plaga crinitus Apollo
desuper Ausonias acies urbemque videbat
nube sedens, atque his victorem adfatur lulum : 640
'macte nova virtute, puer, sic itur ad astra,
dis genite et geniture deos. iure omnia bella
gente sub Assaraci fato ventura resident,
nec te Troia capit' simul haec effatus ab alto
aethere se mittit, spirantis dimovet auras 645
Ascaniumque petit. formam tum vertitur oris
antiquum in Buten. hic Dardanio Anchisae
armiger ante fuit fidusque ad Hmina custos ;
tum comitem Ascanio pater addidit. ibat Apollo
omnia longaevo similis vocemque coloremque 650
et crinis albos et saeva sonoribus arma,
atque his ardentem dictis adfatur lulum :
*sit satis, Aenide, telis impune Numanum
oppetiisse tuis ; primam hanc tibi magnus Apollo
concedit laudem et paribus non invidet armis ; 655
cetera parce, puer, bello.' sic orsus Apollo
mortalis medio aspectus sermone reliquit
et procul in tenuem ex oculis evanuit auram.
629-658 MPR 631 letifer Pya^cmv 632 et fugit PRy^c
Serv. adducta] adlapsa Py : elapsa a^cfnit 634 traicit Mbir :
traiecit y^a^cm : transigit P^ Ribheck : transadigit R : transiit P^y^ {ut
videtur) i om. M^Ry^a^^b^^m 645 misit Py^c^ 646 forma
PRbcn 651 albos] flavos Rc^it
AENEIDOS IX
agnovere deum proceres divinaque tela
Dardanidae pharetramque fuga sensere sonantem. 660
ergo avidum pugnae dictis ac numine Phoebi
Ascanium prohibent, ipsi in certamina rursus
succedunt animasque in aperta pericula mittunt.
it clamor totis per propugnacula muris,
intendunt acris arcus amentaque torquent. 665
sternitur omne solum telis, tum scuta cavaeque
dant sonitum flictu galeae, pugna aspera surgit :
quantus ab occasu veniens pluvialibus Haedis
verberat imber humum, quam multa grandine nimbi
in vada praecipitant, cum luppiter horridus austris 670
torquet aquosam hiemem et caelo cava nubila rumpit.
Pandarus et Bitias, Idaeo Alcanore creti,
quos lovis eduxit luco silvestris laera
abietibus iuvenes patriis et montibus aequos,
portam, quae ducis imperio commissa, recludunt 675
freti armis, ultroque invitant moenibus hostem.
ipsi intus dextra ac laeva pro turribus astant
armati ferro et cristis capita alta corusci :
quales aeriae liquentia flumina circum
sive Padi ripis Athesim seu propter amoenum 680
consurgunt geminae quercus intonsaque caelo
attollunt capita et sublimi vertice nutant.
inrumpunt aditus Rutuli ut videre patentis.
continuo Quercens et pulcher Aquiculus armis
et praeceps animi Tmarus et Mavortius Haemon 685
agminibus totis aut versi terga dedere
aut ipso portae posuere in Hmine vitam.
tum magis increscunt animis discordibus irae,
659-688 MPR 661 ac] et M 667 flictu P Serv. : fluctu
7^ : adflictu Ra} : atflictu M 674 patriis iuvenes Pyc 676
armis] animis Bentley, recipit Ribbeck 678 coruscant M S^jg
Liquetia y^^b^c Oblongus PieniServ. , probat Havet 683 punctum tollit
Ribbeck 686 Siut vevsx] Si\&rs\ P^y^a^ : 2itwers\ Ribbeck,plenius post
totis interpuncto : aut om. ir
P. VERGILI MARONIS
et iam collecti Troes glomerantur eodem
et conferre manum et procurrere longius audent. 690
Ductori Turno diversa in parte furenti
turbantique viros perfertur nuntius, hostem
fervere caede nova et portas praebere patentis.
deserit inceptum atque immani concitus ira
Dardaniam ruit ad portam fratresque superbos. 695
et primum Antiphaten (is enim se primus agebat),
Thebana de matre nothum Sarpedonis alti,
coniecto sternit iaculo : volat Itala cornus
aera per tenerum stomachoque infixa sub altum
pectus abit ; reddit specus atri vulneris undam 700
spumantem, et fixo ferrum in pulmone tepescit.
tum Meropem atque Erymanta manu, tum sternit Aphidnum,
tum Bitian ardentem oculis animisque frementem,
non iaculo (neque enim iaculo vitam ille dedisset),
sed magnum stridens contorta phalarica venit 705
fulminis acta modo, quam nec duo taurea terga
nec duplici squama lorica fidelis et auro
sustinuit : conlapsa ruunt immania membra.
dat tellus gemitum et clipeum super intonat ingens.
talis in Euboico Baiarum litore quondam 710
saxea pila cadit, magnis quam molibus ante
constructam ponto iaciunt, sic illa ruinam
prona trahit penitusque vadis inlisa recumbit :
miscent se maria et nigrae attolluntur harenae,
tum sonitu Prochyta alta tremit durumque cubile 715
Inarime lovis imperiis imposta Typhoeo.
Hic Mars armipotens animum virisque Latinis
addidit et stimulos acris sub pectore vertit,
immisitque Fugam Teucris atrumque Timorem.
undique conveniunt, quoniam data copia pugnae, 720
689-720 MPR 689 eodem] in unum R 690 manum]
gradum Nonius procedere idem 710 qualis P-^ibcmir 719
Furorem P^
AENEIDOS IX
bellatorque animo deus incidit.
Pandarus, ut fuso germanum corpore cernit
et quo sit fortuna loco, qui casus agat res,
portam vi multa converso cardine torquet
obnixus latis umeris, multosque suorum 725
moenibus exclusos duro in certamine linquit;
ast alios secum includit recipitque ruentis,
demens, qui Rutulum in medio non agmine regem
viderit inrumpentem ultroque incluserit urbi,
immanem veluti pecora inter inertia tigrim. 730
continuo nova lux oculis effulsit et arma
horrendum sonuere, tremunt in vertice cristae
sanguineae clipeoque micantia fulmina mittit.
agnoscunt faciem invisam atque immania membra
turbati subito Aeneadae. tum Pandarus ingens 735
emicat et mortis fraternae fervidus ira ^ii obnhb goijjn .
effatur : 'non haec dotalis regia Amatae, ' .■=■-.-'
nec muris cohibet patriis media Ardea Turnum.
castra inimica vides, nulla hinc exire potestas.'
olli subridens sedato pectore Turnus : 740
^incipe, si qua animo virtus, et consere dextram,
hic etiam inventum Priamo narrabis Achillem.'
dixerat. ille rudem nodis et cortice crudo
intorquet summis adnixus viribus hastam;
excepere aurae, vulnus Saturnia luno 745
detorsit veniens, portaeque infigitur hasta.
'at non hoc telum, mea quod vi dextera versat,
effugies, neque enim is teli nec vulneris auctor.'
sic ait, et sublatum alte consurgit in ensem
et mediam ferro gemina inter tempora frontem 750
l^i-T^o MPR ']2i axiimos M^c^ probat Heinsius 722 cernit]
vidit Pyb^c 723 quis PR-fb^ 724 magna M 731
ofi\x\s\t R BentUy 733 clipeique P^^ mittxxntPRy^ : nutant
deteriores quidam : vCxztzxit proponit Nettleship 741 animi /? 747
versat] librat P-fa^c 748 is] es Pyb^ : es leti Schroter
P. VERGILI MARONIS
dividit impubisque immani vulnere malas.
fit sonus, ingenti concussa est pondere tellus :
conlapsos artus atque arma cruenta cerebro
sternit humi moriens, atque illi partibus aequis
huc caput atque illuc umero ex utroque pependit. 755
Diffugiunt versi trepida formidine Troes.
et si continuo victorem ea cura subisset,
rumpere claustra manu sociosque immittere portis,
ultimus ille dies bello gentique fuisset.
sed furor ardentem caedisque insana cupido 760
egit in adversos.
principio Phalerim et succiso poplite Gygen
excipit, hinc raptas fugientibus ingerit hastas
in tergus, luno viris animumque ministrat.
addit Halyn comitem et confixa Phegea parma, 765
ignaros deinde in muris Martemque cientis
Alcandrumque Haliumque Noemonaque Prytanimque.
Lyncea tendentem contra sociosque vocantem
vibranti gladio conixus ab aggere dexter
occupat, huic uno deiectum comminus ictu 770
cum galea longe iacuit caput. inde ferarum
vastatorem Amycum, quo non feHcior alter
ungere tela manu ferrumque armare veneno,
et Clytium Aeoliden et amicum Crethea Musis,
Crethea Musarum comitem, cui carmina semper 775
et citharae cordi numerosque intendere nervis,
semper equos atque arma virum pugnasque canebat.
Tandem ductores audita caede suorum
conveniunt Teucri, Mnestheus acerque Serestus,
palantisque vident socios hostemque receptum. 780
et Mnestheus : * quo deinde fugam, quo tenditis ? ' inquit.
751-781 il/P7? '^ei SiveTSOS Beniley, probat Ribbeck 764 tergus
P^R Charisius Serv. adi. 211: tergum MP^ybcir Nonius 765
confixum M^P^y^ 769 dextra M^cir 770 desectum 7^ Ribbeck
773 tingere Bentley 781 fuga P^
AENEIDOS IX
*quos alios muros, quae iam ultra moenia habetis?
unus homo et vestris, o cives, undique saeptus
aggeribus tantas strages impune per urbem
ediderit ? iuvenum primos tot miserit Orco ? 785
non infehcis patriae veterumque deorum
et magni Aeneae, segnes, miseretque pudetque?'
tahbus accensi firmantur et agmine denso
consistunt. Turnus paulatim excedere pugna
et fluvium petere ac partem quae cingitur unda. 790
acrius hoc Teucri clamore incumbere magno
et glomerare manum, ceu saevum turba leonem
cum telis premit infensis : at territus ille,
asper, acerba tuens, retro redit et neque terga
ira dare aut virtus patitur, nec tendere contra 795
ille quidem hoc cupiens potis est per tela virosque.
haud aliter retro dubius vestigia Turnus
improperata refert et mens exaestuat ira.
quin etiam bis tum medios invaserat hostis,
bis confusa fuga per muros agmina vertit; 800
sed manus e castris propere coit omnis in unum
nec contra viris audet Saturnia luno
sufficere ; aeriam caelo nam luppiter Irim
demisit germanae haud moUia iussa ferentem,
ni Turnus cedat Teucrorum moenibus altis. 805
ergo nec cHpeo iuvenis subsistere tantum
nec dextra valet, iniectis sic undique telis
obruitur. strepit adsiduo cava tempora circum
tinnitu galea et saxis solida aera fatiscunt
discussaeque iubae, capiti nec sufficit umbo 810
ictibus; ingeminant hastis et Troes et ipse
fulmineus Mnestheus. tum toto corpore sudor
liquitur et piceum (nec respirare potestas)
782-813 MPR 782 quaeve ultra F7V 786 nonne M^
789 pugnae PR 793 atj ac MR
AENEIDOS IX
flumen agit, fessos quatit aeger anhelitus artus.
tum demum praeceps saltu sese omnibus armis 815
in fluvium dedit. ille suo cum gurgite flavo
accepit venientem ac mollibus extulit undis
et laetum sociis abluta caede remisit.
814-818 MPR 814 aeger] acer quosdam legisse testatur D.
Serv., probat Bentley 816 flavo] vasto P7V 817 fugientem m
deteriores ' antiqui plerique ' Pierii
oiiv/iil^
iioqmst
P. VERGILI MARONIS
AENEIDOS
LIBER X
Panditvr interea domus omnipotentis Olympi
conciliumque vocat divum pater atque hominum rex
sideream in sedem, terras unde arduus omnis
castraque Dardanidum aspectat populosque Latinos.
considunt tectis bipatentibus, incipit ipse : 5
*caelicolae magni, quianam sententia vobis
versa retro tantumque animis certatis iniquis ?
abnueram bello Italiam concurrere Teucris.
quae contra vetitum discordia? quis metus aut hos
aut hos arma sequi ferrumque lacessere suasit? jo
adveniet iustum pugnae, ne arcessite, tempus,
cum fera Karthago Romanis arcibus olim
exitium magnum atque Alpis immittet apertas :
tum certare odiis, tum res rapuisse licebit.
nunc sinite et placitum laeti componite foedus.' 15
luppiter haec paucis; at non Venus aurea contra
pauca refert :
' o pater, o hominum rerumque aeterna potestas
(namque aliud quid sit quod iam implorare queamus ?),
cernis ut insultent Rutuli, Turnusque feratur 20
1-20 MPRV 4 spectat P^7 15 laeti placidum M
20 Turnusque secundo M^ verbis feratur . . . tumidusque omissis :
eadem uncis includit Ribheck
VERG. 23
P. VERGILI MARONIS
per medios insignis equis tumidusque secundo
Marte ruat ? non clausa tegunt iam moenia Teucros :
quin intra portas atque ipsis proelia miscent
aggeribus murorum et inundant sanguine fossas.
Aeneas ignarus abest. numquamne levari 25
obsidione sines ? muris iterum imminet hostis
nascentis Troiae nec non exercitus alter,
atque iterum in Teucros Aetolis surgit ab Arpis
Tydides. equidem credo, mea vulnera restant
et tua progenies mortalia demoror arma. 30
si sine pace tua atque invito numine Troes
Italiam petiere, luant peccata neque illos
iuveris auxilio; sin tot responsa secuti
quae superi manesque dabant, cur nunc tua quisquam
vertere iussa potest aut cur nova condere fata? 35
quid repetam exustas Erycino in litore classis,
quid tempestatum regem ventosque furentis
Aeolia excitos aut actam nubibus Irim ?
nunc etiam manis (haec intemptata manebat
sors rerum) movet et superis immissa repente 40
Allecto medias Italum bacchata per urbes.
nil super imperio moveor ; speravimus ista,
dum fortuna fuit ; vincant, quos vincere mavis.
si nulla est regio Teucris quam det tua coniunx
dura, per eversae, genitor, fumantia Troiae 45
excidia obtestor : liceat dimittere ab armis
incolumem Ascanium, liceat superesse nepotem.
Aeneas sane ignotis iactetur in undis
et quacumque viam dederit Fortuna sequatur:
hunc tegere et dirae valeam subducere pugnae. 50
21-26 MPRV\ 27-50 MPR 22 claustra M^ : non claustra
tegunt non moenia Wakefield 24 fossae MRcti^ 28 surget^^fi
48 sane] procul Rc undis] oris P^7^ 49 quacumque P Bentley :
quamcumque ceteri
AENEIDOS X
est Amathus, est celsa mihi Paphus atque Cythera
Idaliaeque domus : positis inglorius armis
exigat hic aevum. magna dicione iubeto
Karthago premat Ausoniam : nihil urbibus inde
obstabit Tyriis. quid pestem evadere belH 55
iuvit et Argolicos medium fugisse per ignis
totque maris vastaeque exhausta pericula terrae,
dum Latium Teucri recidivaque Pergama quaerunt?
non satius cineres patriae insedisse supremos
atque solum quo Troia fuit? Xanthum et Simoenta 60
redde, oro, miseris iterumque revolvere casus
da, pater, Iliacos Teucris.' tum regia luno
acta furore gravi : ' quid me alta silentia cogis
rumpere et obductum verbis vulgare dolorem?
Aenean hominum quisquam divumque subegit 65
bella sequi aut hostem regi se inferre Latino?
Italiam petiit fatis auctoribus (esto)
Cassandrae impulsus furiis : num linquere castra ^-^^^^^^^-
hortati sumus aut vitam committere ventis ?
num puero summam belli, num credere muros ? 70
Tyrrhenamque fidem aut gentis agitare quietas?
quis deus in fraudem, quae dura potentia nostri
egit ? ubi hic luno demissave nubibus Iris ?
indignum est Italos Troiam circumdare flammis
nascentem et patria Turnum consistere terra, 75
cui Pilumnus avus, cui diva Venilia mater:
quid face Troianos atra vim ferre Latinis,
arva aliena iugo premere atque avertere praedas?
quid soceros legere et gremiis abducere pactas,
51, 52 MPR; 53-78 MPRV; 79 MPR 51 atque alta
Cythera P^Ry^a^ : celsa Paphus atque alta Cythera Wagner 53
exiget FAVtt 59 patriae cineres Py 67 petiit fatis M^y^bc:
petit fatis M^PRV: fatis petiit nonnulli vetusti P-^erii 71
•qac] -\e RVc 72 nostri iW^^ : nosirsi ceteri Serv. 79 gremiis]
generis O. Muller
23*
P. VERGILI MARONIS
pacem orare manu, praefigere puppibus arma? 80
tu potes Aenean manibus subducere Graium
proque viro nebulam et ventos obtendere inanis,
et potes in totidem classem convertere nymphas :
nos aliquid Rutulos contra iuvisse nefandum est?
" Aeneas ignarus abest " : ignarus et absit. 85
est Paphus IdaUumque tibi, sunt alta Cythera :
quid gravidam bellis urbem et corda aspera temptas ?
nosne tibi fluxas Phrygiae res vertere fundo
conamur ? nos ? an miseros qui Troas Achivis
obiecit? quae causa fuit consurgere in arma 90
Europamque Asiamque et foedera solvere furto ?
me duce Dardanius Spartam expugnavit adulter,
aut ego tela dedi fovive Cupidine bella?
tum decuit metuisse tuis : nunc sera querelis
haud iustis adsurgis et inrita iurgia iactas.' 95
Talibus orabat luno, cunctique fremebant
caelicolae adsensu vario, ceu flamina prima
cum deprensa fremunt silvis et caeca volutant
murmura venturos nautis prodentia ventos.
tum pater omnipotens, rerum cui prima potestas, 100
infit (eo dicente deum domus alta silescit
et tremefacta solo tellus, silet arduus aether,
tum Zephyri posuere, premit placida aequora pontus) :
'accipite ergo animis atque haec mea figite dicta.
quandoquidem Ausonios coniungi foedere Teucris 105
haud licitum, nec vestra capit discordia finem,
quae cuique est fortuna hodie, quam quisque secat spem,
Tros Rutulusne fuat, nullo discrimine habebo,
seu fatis Italum castra obsidione tenentur
sive errore malo Troiae monitisque sinistris. 110
80-110 MPR 83 et] tu Markland Ribbeck classes Mc
96 luno] dictis Py^ 100 prima M^R-f : summa ceteri 105
Ausoniis P^y^ Teucros P^^ 106 licitum est Rc Serv, 108
Rutulusve ya^b^^cm 1 10 monitisve P-^^b^
AENEIDOS X
nec Rutulos solvo. sua cuique exorsa laborem
fortunamque ferent. rex luppiter omnibus idem.
fata viam invenient' Stygii per flumina fratris,
per pice torrentis atraque voragine ripas
adnuit et totum nutu tremefecit Olympum. 115
hic finis fandi. solio tum luppiter aureo
surgit, caelicolae medium quem ad limina ducunt.
Interea Rutuli portis circum omnibus instant
sternere caede viros et moenia cingere flammis.
at legio Aeneadum vallis obsessa tenetur -^ ^^-^''-120
nec spes ulla fugae. miseri stant turribus altis
nequiquam et rara muros cinxere corona
Asius Imbrasides Hicetaoniusque Thymoetes
Assaracique duo et senior cum Castore Thymbris,
prima acies ; hos germani Sarpedonis ambo 125
et Clarus et Thaemon Lycia comitantur ab alta.
fert ingens toto conixus corpore saxum,
haud partem exiguam montis, Lyrnesius Acmon,
nec Clytio genitore minor nec fratre Menestheo.
hi iaculis, illi certant defendere saxis 130
moHrique ignem nervoque aptare sagittas.
ipse inter medios, Veneris iustissima cura,
Dardanius caput, ecce, puer detectus honestum,
quaHs gemma micat fulvum quae dividit aurum,
aut collo decus aut capiti, vel quale per artem 135
inclusum buxo aut Oricia terebintho
lucet ebur; fusos cervix cui lactea crinis
accipit et molli subnectens circulus auro.
te quoque magnanimae viderunt, Ismare, gentes
vulnera derigere et calamos armare veneno, 140
Maeonia generose domo, ubi pinguia cuha
exercentque viri Pactolusque inrigat auro.
111-142 MPR III Rutulos] populos Nomus Ribbeck quis-
que M'^ 126 alta] Ida Py^ 137 cervix fusos Pyc 138
subnectit M^ 140 dirigere My^bc
P. VERGILI MARONIS
adfuit et Mnestheus, quem pulsi pristina Turni
aggere murorum sublimem gloria tollit,
et Capys : hinc nomen Campanae ducitur urbi. 145
Illi inter sese duri certamina belli
contulerant : media Aeneas freta nocte secabat.
namque ut ab Euandro castris ingressus Etruscis
regem adit et regi memorat nomenque genusque
quidve petat quidve ipse ferat, Mezentius arma 150
quae sibi conciliet, violentaque pectora Turni
edocet, humanis quae sit fiducia rebus
admonet immiscetque preces : haud fit mora, Tarchon
iungit opes foedusque ferit; tum libera fati
classem conscendit iussis gens Lydia divum 155
externo commissa duci. Aeneia puppis
prima tenet rostro Phrygios subiuncta leones,
imminet Ida super, profugis gratissima Teucris.
hic magnus sedet Aeneas secumque volutat
eventus belli varios, Pallasque sinistro 160
adfixus lateri iam quaerit sidera, opacae
noctis iter, iam quae passus terraque marique.
Pandite nunc HeUcona, deae, cantusque movete,
quae manus interea Tuscis comitetur ab oris
Aenean armetque rates pelagoque vehatur. 165
Massicus aerata princeps secat aequora Tigri,
sub quo mille manus iuvenum, qui moenia Clusi
quique urbem liquere Cosas, quis tela sagittae
gorytique leves umeris et letifer arcus.
una torvus Abas : huic totum insignibus armis 170
agmen et aurato fulgebat ApoUine puppis.
sescentos illi dederat Populonia mater
expertos belH iuvenes, ast Ilva trecentos
insula inexhaustis Chalybum generosa metallis.
143-174 MPR 154 fatis Serv. 163 monete P-^^
168 Cosam P^, ut Plinius n. h. iii. 5 (8) 51 ; cf. Serv.
AENEIDOS X
tertius ille hominum divumque interpres Asilas, 175
cui pecudum fibrae, caeli cui sidera parent
et linguae volucrum et praesagi fulminis ignes,
mille rapit densos acie atque horrentibus hastis.
hos parere iubent Alpheae ab origine Pisae,
urbs Etrusca solo. sequitur pulcherrimus Astyr, 180
Astyr equo fidens et versicoloribus armis.
ter centum adiciunt (mens omnibus una sequendi)
qui Caerete domo, qui sunt Minionis in arvis,
et Pyrgi veteres intempestaeque Graviscae.
Non ego te, Ligurum ductor fortissime bello, 185
transierim, tCinyret, et paucis comitate Cupavo,
cuius olorinae surgunt de vertice pennae
(crimen, Amor, vestrum) formaeque insigne paternae.
namque ferunt luctu Cycnum Phaethontis amati,
populeas inter frondes umbramque sororum 190
dum canit et maestum musa solatur amorem,
canentem molli pluma duxisse senectam
Hnquentem terras et sidera voce sequentem.
filius aequaHs comitatus classe catervas
ingentem remis Centaurum promovet : ille 195
instat aquae saxumque undis immane minatur
arduus, et longa sulcat maria alta carina.
IUe etiam patriis agmen ciet Ocnus ab oris,
fatidicae Mantus et Tusci filius amnis,
qui muros matrisque dedit tibi, Mantua, nomen, 200
Mantua, dives avis, sed non genus omnibus unum :
gens illi triplex, populi sub gente quaterni,
ipsa caput populis, Tusco de sanguine vires.
175 182 il/Pi? ; 183-203 MPRV 178 hastis] armis PyaV
179 Alpheae ab PRy^c Serv. : Alphea ab My^bn Priscianus: Alpheae
origine Lachmann Ribbeck 186 locus corruptus. Cinyrae, Cumarre,
Cinire, Cinera, Cinere codd. : Cunare D. Serv. : multi multa frustra
temptaverunt, velut sine re Madvig : ignarus Schaper : Cycni Potter
194 aequali M^ 202 illis V
P. VERGILI MARONIS
hinc quoque quingentos in se Mezentius armat,
quos patre Benaco velatus harundine glauca 205
Mincius infesta ducebat in aequora pinu.
it gravis Aulestes centenaque arbore fluctum
verberat adsurgens, spumant vada marmore verso.
hunc vehit immanis Triton et caerula concha
exterrens freta, cui laterum tenus hispida nanti 210
frons hominem praefert, in pristim desinit alvus,
spumea semifero sub pectore murmurat unda.
Tot lecti proceres ter denis navibus ibant
subsidio Troiae et campos salis aere secabant.
lamque dies caelo concesserat almaque curru 215
noctivago Phoebe medium pulsabat Olympum :
Aeneas (neque enim membris dat cura quietem)
ipse sedens clavumque regit veHsque ministrat.
atque ilU medio in spatio chorus, ecce, suarum
occurrit comitum : nymphae, quas alma Cybebe 220
numen habere maris nymphasque e navibus esse
iusserat, innabant pariter fluctusque secabant,
quot prius aeratae steterant ad Htora prorae.
agnoscunt longe regem lustrantque choreis.
quarum quae fandi doctissima Cymodocea 225
pone sequens dextra puppim tenet ipsaque dorso
eminet ac laeva tacitis subremigat undis.
tum sic ignarum adloquitur : ' vigilasne, deum gens,
Aenea ? vigila et veHs immitte rudentis.
nos sumus, Idaeae sacro de vertice pinus, 230
nunc pelagi nymphae, classis tua. perfidus ut nos
praecipitis ferro Rutulus flammaque premebat,
rupimus invitae tua vincula teque per aequor
quaerimus. hanc genetrix faciem miserata refecit
204.-208 MPRV; 209-234 ikfP/? 207 fluctus /?6 221 no-
men Py^ 223 quot] quae P^ puppis M^ 225 nandi Markland
233 rumpimus aliquot Pieni D. Serv.
AENEIDOS X
et dedit esse deas aevumque agitare sub undis. 235
at puer Ascanius muro fossisque tenetur
tela inter media atque ardentis Marte Latinos.
iam loca iussa tenet forti permixtus Etrusco i
Arcas eques ; medias illis opponere turmas,
ne castris iungant, certa est sententia Turno. 240
surge age et Aurora socios veniente vocari
primus in arma iube, et clipeum cape quem dedit ipse
invictum ignipotens atque oras ambiit auro.
crastina lux, mea si non inrita dicta putaris,
ingentis Rutulae spectabit caedis acervos.' 245
dixerat et dextra discedens impulit altam
haud ignara modi puppim : fugit iila per undas
ocior et iaculo et ventos aequante sagitta.
inde aliae celerant cursus. stupet inscius ipse
Tros Anchisiades, animos tamen omine tollit. 250
tum breviter supera aspectans convexa precatur :
*alma parens Idaea deum, cui Dindyma cordi
turrigeraeque urbes biiugique ad frena leones,
tu mihi nunc pugnae princeps, tu rite propinques
augurium Phrygibusque adsis pede, diva, secundo.' 255
tantum effatus. et interea revoluta ruebat
matura iam luce dies noctemque fugarat :
principio sociis edicit signa sequantur
atque animos aptent armis pugnaeque parent se.
lamque in conspectu Teucros habet et sua castra 260
stans celsa in puppi, cHpeum cum deinde sinistra
extulit ardentem. clamorem ad sidera tollunt
Dardanidae e muris, spes addita suscitat iras,
tela manu iaciunt, quales sub nubibus atris
Strymoniae dant signa grues atque aethera tranant 265
235 MPR ; 236-361 MPRV; 262-265 MPR 237 orrentis
y^b : horrentis MRar 238 i&nentMV (?) Canonicianus Ribbeck 242
ipse] igni V: ingens cm deteriores quidam 245 spectabis MP'^^
Longus Donatus D. Serv. 251 super M^PVy^ 256 rubebat P^y^
P. VERGILI MARONIS
cum sonitu, fugiuntque Notos clamore secundo.
at Rutulo regi ducibusque ea mira videri
Ausoniis, donec versas ad litora puppis
respiciunt totumque adlabi classibus aequor.
ardet apex capiti cristisque a vertice flamma 270
funditur et vastos umbo vomit aureus ignis :
non secus ac liquida si quando nocte cometae
sanguinei lugubre rubent, aut Sirius ardor
ille sitim morbosque ferens mortalibus aegris
nascitur et laevo contristat lumine caelum. 275
Haud tamen audaci Turno fiducia cessit
litora praecipere et venientis pellere terra.
[ultro animos tollit dictis atque increpat ultro :]
*quod votis optastis adest, perfringere dextra.
in manibus Mars ipse, viri. nunc coniugis esto 280
quisque suae tectique memor, nunc magna referte
facta, patrum laudes. ultro occurramus ad undam
dum trepidi egressisque labant vestigia prima.
audentis Fortuna iuvat.'
haec ait, et secum versat quos ducere contra 285
vel quibus obsessos possit concredere muros.
Interea Aeneas socios de puppibus altis
pontibus exponit. multi servare recursus
languentis pelagi et brevibus se credere saltu,
per remos alii. speculatus litora Tarchon, 290
qua vada non sperat nec fracta remurmurat unda,
sed mare inoffensum crescenti adlabitur aestu,
advertit subito proram sociosque precatur :
' nunc, o lecta manus, validis incumbite remis ;
tollite, ferte rates, inimicam findite rostris 295
hanc terram, sulcumque sibi premat ipsa carina.
266-296 71/P7? 270 a] ac P/?7C 271 aeriusil/ 278 =ix.
127 om. MP-ftn 280 viris MPybc 281 referto MRy^bcn Serv.
283 e%r essiqne R-ybc agnoscit D. Serv. 291 sperat PRyb^^c probaf
Serv. : spirant MbH Serv. Bentley 293 proras M^P^ybcmir : prora R
AENEIDOS X
frangere nec tali puppim statione recuso
arrepta tellure semel.' quae talia postquam
effatus Tarchon, socii consurgere tonsis
spumantisque rates arvis inferre Latinis, 300
donec rostra tenent siccum et sedere carinae
omnes innocuae. sed non puppis tua, Tarchon :
namque inflicta vadi dorso dum pendet iniquo
anceps sustentata diu fluctusque fatigat,
solvitur atque viros mediis exponit in undis, 305
fragmina remorum quos et fluitantia transtra
impediunt retrahitque pedes simul unda relabens.
Nec Turnum segnis retinet mora, sed rapit acer
totam aciem in Teucros et contra in litore sistit.
signa canunt. primus turmas invasit agrestis 310
Aeneas, omen pugnae, stravitque Latinos
occiso Therone, virum qui maximus ultro
Aenean petit. huic gladio perque aerea suta,
per tunicam squalentem auro latus haurit apertum.
inde Lichan ferit exsectum iam matre perempta 315
et tibi, Phoebe, sacrum : casus evadere ferri
quo licuit parvo ? nec longe Cissea durum
immanemque Gyan sternentis agmina clava
deiecit leto; nihil illos Herculis arma
nec validae iuvere manus genitorque Melampus, 320
Alcidae comes usque gravis dum terra labores
praebuit. ecce Pharo, voces dum iactat inertis,
intorquens iaculum clamanti sistit in ore.
tu quoque, flaventem prima lanugine malas
dum sequeris Clytium infelix, nova gaudia, Cydon, 325
Dardania stratus dextra, securus amorum
297-326 MPR 297 puppes PR-^^c^ 303 vadi P^ Probus :
vadis MP^Rybcir 307 pedem M^b'^ deteriores 317 quo P^7^ legit
fortasse D. Serv., probat Markland : quod MP^y^^bc^tr Serv. : cui Rc"^
agnoscit Serv. : quoi Sabbadini 321 cum M^ 323 clamantis
MPy^
P. VERGILI MARONIS
qui iuvenum tibi semper erant, miserande iaceres,
ni fratrum stipata cohors foret obvia, Phorci
progenies, septem numero, septenaque tela
coniciunt ; partim galea clipeoque resultant 330
inrita, deflexit partim stringentia corpus
alma Venus. fidum Aeneas adfatur Achaten :
'suggere tela mihi, non uUum dextera frustra
torserit in Rutulos, steterunt quae in corpore Graium
Iliacis campis.' tum magnam corripit hastam 335
et iacit : illa volans clipei transverberat aera
Maeonis et thoraca simul cum pectore rumpit.
huic frater subit Alcanor fratremque ruentem
sustentat dextra : traiecto missa lacerto
protinus hasta fugit servatque cruenta tenorem, 34Q
dexteraque ex umero nervis moribunda pependit.
tum Numitor iaculo fratris de corpore rapto
Aenean petiit : sed non et figere contra
est licitum, magnique femur perstrinxit Achatae.
Hic Curibus fidens primaevo corpore Clausus 345
advenit et rigida Dryopem ferit eminus hasta
sub mentum graviter pressa, pariterque loquentis
vocem animamque rapit traiecto gutture ; at ille
fronte ferit terram et crassum vomit ore cruorem.
tris quoque Threicios Boreae de gente suprema 350
et tris quos Idas pater et patria Ismara mittit,
per varios sternit casus. accurrit Halaesus
Auruncaeque manus, subit et Neptunia proles,
insignis Messapus equis. expellere tendunt
nunc hi, nunc illi : certatur limine in ipso 355
Ausoniae. magno discordes aethere venti
proelia ceu toUunt animis et viribus aequis ;
327-357 MPR 329 numero septem -n fortasse rede 334 ste-
terint M^ : steterant y^c^m : steteruntque M^^Rybm agnoscit D. Serv.
339 at reiecto conicit Rihbeck 349 ferit] premit P^^ 350 tres
et 351 tris invenit A. Gellius xiii. 21, 10
AENEIDOS X
non ipsi inter se, non nubila, non mare cedit ;
anceps pugna diu, stant obnixa omnia contra :
haud aliter Troianae acies aciesque Latinae 360
concurrunt, haeret pede pes densusque viro vir.
At parte ex alia, qua saxa rotantia late
impulerat torrens arbustaque diruta ripis,
Arcadas insuetos acies inferre pedestris r>e»rr>Db l :
ut vidit Pallas Latio dare terga sequaci ' 365
(aspera quis natura loci dimittere quando
suasit equos), unum quod rebus restat egenis,
nunc prece, nunc dictis virtutem accendit amaris :
* quo fugitis, socii ? per vos et fortia facta,
per ducis Euandri nomen devictaque bella 370
spemque meam, patriae quae nunc subit aemula laudi,
fidite ne pedibus. ferro rumpenda per hostis
est via. qua globus ille virum densissimus urget,
hac vos et Pallanta ducem patria alta reposcit.
numina nulla premunt, mortali urgemur ab hoste 375
mortales ; totidem nobis animaeque manusque.
ecce maris magna claudit nos obice pontus,
deest iam terra fugae : pelagus Troiamne petemus ?
haec ait, et medius densos prorumpit in hostis.
Obvius huic primum fatis adductus iniquis 380
fit Lagus. hunc, magno vellit dum pondere saxum,
intorto figit telo, discrimina costis
per medium qua spina dabat, hastamque receptat
ossibus haerentem. quem non superoccupat Hisbo,
ille quidem hoc sperans ; nam Pallas ante ruentem, 385
dum furit, incautum crudeli morte sodalis
excipit atque ensem tumido in pulmone recondit.
hinc Sthenium petit et Rhoeti de gente vetusta
' 358-388 MPR 358 cedunt M^ 363 intulerat Rybcir
366 quos P'^^ : aquis Madvig, probat Kvicala 377 magni et magno
agnoscit Serv. 378 petamus M^Ry^ 381 vellit magno PRybcmir
383 dedit R-fbhmir 386 incautus Bentley Deuticke {i8pj)
P. VERGILI MARONIS
Anchemolum thalamos ausum incestare novercae.
vos etiam, gemini, Rutulis cecidistis in agris, 390
Daucia, Laride Thymberque, simillima proles,
indiscreta suis gratusque parentibus error ;
at nunc dura dedit vobis discrimina Pallas.
nam tibi, Thymbre, caput Euandrius abstulit ensis ;
te decisa suum, Laride, dextera quaerit 395
semianimesque micant digiti ferrumque retractant.
Arcadas accensos monitu et praeclara tuentis
facta viri mixtus dolor et pudor armat in hostis.
Tum Pallas biiugis fugientem Rhoetea praeter
traicit. hoc spatium tantumque morae fuit Ilo ; 400
Ilo namque procul validam derexerat hastam,
quam medius Rhoeteus intercipit, optime Teuthra,
te fugiens fratremque Tyren, curruque volutus
caedit semianimis Rutulorum calcibus arva.
ac velut optato ventis aestate coortis 405
dispersa immittit silvis incendia pastor,
correptis subito mediis extenditur una
horrida per latos acies Volcania campos,
ille sedens victor flammas despectat ovantis :
non aliter socium virtus coit omnis in unum 410
teque iuvat, Palla. sed bellis acer Halaesus
tendit in adversos seque in sua colligit arma.
hic mactat Ladona Pheretaque Demodocumque,
Strymonio dextram fulgenti deripit ense
elatam in iugulum, saxo ferit ora Thoantis 415
ossaque dispersit cerebro permixta cruento.
fata canens silvis genitor celarat Halaesum ;, , . .
ut senior leto canentia lumina solvit, tno eu{
iniecere manum Parcae telisque sacrarunt
389-419 MPR 390 arvis MRy^bcn 398 pudor] furor R
401 direxerat M^Pybc 417 cavens Hamburgensis primus nonnulli
Piertt, agnoscit Serv.
AENEIDOS X
Euandri. quem sic Pallas petit ante precatus : 420
*da nunc, Thybri pater, ferro, quod missile libro,
fortunam atque viam duri per pectus Halaesi.
haec arma exuviasque viri tua quercus habebit.'
audiit illa deus; dum texit Imaona Halaesus,
Arcadio infeHx telo dat pectus inermum. 425
At non caede viri tanta perterrita Lausus,
pars ingens belli, sinit agmina : primus Abantem
oppositum interimit, pugnae nodumque moramque.
sternitur Arcadiae proles, sternuntur Etrusci
et vos, o Grais imperdita corpora, Teucri. 430
agmina concurrunt ducibusque et viribus aequis.
extremi addensent acies nec turba moveri
tela manusque sinit. hinc Pallas instat et urget,
hinc contra Lausus, nec multum discrepat aetas,
egregii forma, sed quis Fortuna negarat 435
in patriam reditus. ipsos concurrere passus
haud tamen inter se magni regnator Olympi;
mox illos sua fata manent maiore sub hoste.
Interea soror alma monet succedere Lauso
Tumum, qui volucri curru medium secat agmen. 440
ut vidit socios : ' tempus desistere pugnae ;
solus ego in Pallanta feror, soH mihi PaHas
debetur; cuperem ipse parens spectator adesset.'
haec ait, et socii cesserunt aequore iusso.
at Rutulum abscessu iuvenis tum iussa superba 445
miratus stupet in Turno corpusque per ingens
lumina volvit obitque truci procul omnia visu,
taHbus et dictis it contra dicta tyranni :
'aut spoHis ego iam raptis laudabor opimis
aut leto insigni : sorti pater aequus utrique est. 450
toUe minas.' fatus medium procedit in aequor;
420-451 MPR 432 addensant MP^Rybcn : inusitatiorem formam
testantur Priscianus Seiv. 441 pugna ^c 446 miratur /?7V
P. VERGILI MARONIS
proxima quaeque metit gladio latumque per agmen
ardens limitem agit ferro, te, Turne, superbum
caede nova quaerens. Pallas, Euander, in ipsis 515
omnia sunt oculis, mensae quas advena primas
tunc adiit, dextraeque datae. Sulmone creatos
quattuor hic iuvenes, totidem quos educat Vfens,
viventis rapit, inferias quos immolet umbris
captivoque rogi perfundat sanguine flammas. 520
inde Mago procul infensam contenderat hastam.
ille astu subit, at tremibunda supervolat hasta,
et genua amplectens effatur talia supplex :
* per patrios manis et spes surgentis luli
te precor, hanc animam serves natoque patrique. 525
est domus alta, iacent penitus defossa talenta
caelati argenti, sunt auri pondera facti
infectique mihi. non hic victoria Teucrum
vertitur aut anima una dabit discrimina tanta.'
dixerat. Aeneas contra cui talia reddit : 530
'argenti atque auri memoras quae multa talenta
natis parce tuis. belli commercia Turnus
sustulit ista prior iam tum Pallante perempto.
hoc patris Anchisae manes, hoc sentit lulus.'
sic fatus galeam laeva tenet atque reflexa 535
cervice orantis capulo tenus applicat ensem.
nec procul Haemonides, Phoebi Triviaeque sacerdos,
infula cui sacra redimibat tempora vitta,
totus conlucens veste atque insignibus albis.
quem congressus agit campo, lapsumque superstans 540
immolat ingentique umbra tegit, arma Serestus
lecta refert umeris tibi, rex Gradive, tropaeum.
Instaurant acies Volcani stirpe creatus
513-543 MPR 521 infestam PRy^ 522 at] ac il/V* Ribheck :
en M'^ : in M^ 524 surgentis] heredisP-7' ; c/. iv. 274 533 illa M
536 oranti P^b 539 albis Probus : a....s P^ : armis MP^Rybcir
Asper Serv. 543 instaurat M^
AENEIDOS X
Caeculus et veniens Marsorum montibus Vmbro.
Pardanides contra furit. Anxuris ense sinistram 545
et totum clipei ferro deiecerat orbem : -: :'•'
(dixerat ille aliquid magnum vimque adfore verbo
crediderat, caeloque animum fortasse ferebat
canitiemque sibi et longos promiserat annos) :
Tarquitus exsultans contra fulgentibus armis, 550
silvicolae Fauno Dryope quem nympha crearat,
obvius ardenti sese obtulit. ille reducta
loricam clipeique ingens onus impedit hasta,
tum caput orantis nequiquam et multa parantis
dicere deturbat terrae, truncumque tepentem 555
provolvens super haec inimico pectore fatur :
'istic nunc, metuende, iace. non te optima mater
condet humi patrioque onerabit membra sepulcro :
alitibus linquere feris, aut gurgite mersum
unda feret piscesque impasti vulnera lambent.' 560
protinus Antaeum et Lucam, prima agmina Turni,
persequitur, fortemque Numam fulvumque Camertem,
magnanimo Volcente satum, ditissimus agri
qui fuit Ausonidum et tacitis regnavit Amyclis.
Aegaeon qualis, centum cui bracchia dicunt 565
centenasque manus, quinquaginta oribus ignem
pectoribusque arsisse, lovis cum fulmina contra
tot paribus streperet clipeis, tot stringeret ensis :
sic toto Aeneas desaevit in aequore victor
ut semel intepuit mucro. quin ecce Niphaei 570
quadriiugis in equos adversaque pectora tendit.
atque ilH longe gradientem et dira frementem
ut videre, metu versi retroque ruentes
effunduntque ducem rapiuntque ad litora currus.
544-548 MPR; 549-574 MPRV 546 ferro] terrae Khucek
558 hurao M^ patriove PR-^bc^nfir : humo patria atque ornabit Gent
572 et] ac M^ 574 currum Rb^c
P. VERGILI MARONIS
Interea biiugis infert se Lucagus albis 575
in medios fraterque Liger ; sed frater habenis
flectit equos, strictum rotat acer Lucagus ensem.
haud tulit Aeneas tanto fervore furentis :
inruit adversaque ingens apparuit hasta.
cui Liger : 580
■ * non Diomedis equos nec currum cernis Achilli
aut Phrygiae campos : nunc belli finis et aevi
his dabitur terris.' vesano talia late
dicta volant Ligeri. sed non et Troius heros
dicta parat contra, iaculum nam torquet in hostis. 585
Lucagus ut pronus pendens in verbera telo
admonuit biiugos, proiecto dum pede laevo
aptat se pugnae, subit oras hasta per imas
fulgentis cHpei, tum laevum perforat inguen :
excussus curru moribundus volvitur arvis. 590
quem pius Aeneas dictis adfatur amaris :
'Lucage, nulla tuos currus fuga segnis equorum
prodidit aut vanae vertere ex hostibus umbrae :
ipse rotis saliens iuga deseris.' haec ita fatus
arripuit biiugos ; frater tendebat inertis 595
infelix palmas curru delapsus eodem :
* per te, per qui te talem genuere parentes,
vir Troiane, sine hanc animam et miserere precantis.'
pluribus oranti Aeneas : ' haud talia dudum
dicta dabas. morere et fratrem ne desere frater.' 600
tum latebras animae pectus mucrone recludit.
talia per campos edebat funera ductor
Dardanius torrentis aquae vel turbinis atri
more furens. tandem erumpunt et castra reUnquunt
Ascanius puer et nequiquam obsessa iuventus. 605
lunonem interea compellat luppiter ultro :
575-606 MPR 575 bigis Py^ 585 hostem Mbir'^
587 traiecto il/ 588 aptet Py^ /or/asse recte 595 inermis P'7^
AENEIDOS X
*o germana mihi atque eadem gratissima coniunx
ut rebare, Venus (nec te sententia fallit)
Troianas sustentat opes, non vivida bello
dextra viris animusque ferox patiensque pericli.' 6io
cui luno summissa : * quid, o pulcherrime coniunx,
sollicitas aegram et tua tristia dicta timentem?
si mihi, quae quondam fuerat quamque esse decebat,
vis in amore foret, non hoc mihi namque negares,
omnipotens, quin et pugnae subducere Turnum 615
et Dauno possem incolumem servare parenti.
nunc pereat Teucrisque pio det sanguine poenas.
ille tamen nostra deducit origine nomen
Pilumnusque illi quartus pater, et tua larga
saepe manu multisque oneravit limina donis.' 620
cui rex aetherii breviter sic fatur Olympi :
'si mora praesentis leti tempusque caduco
oratur iuveni meque hoc ita ponere sentis,
toUe fuga Turnum atque instantibus eripe fatis :
hactenus indulsisse vacat. sin altior istis 625
sub precibus venia ulla latet totumque moveri
mutarive putas bellum, spes pascis inanis.'
et luno adlacrimans : ' quid si, quae voce gravaris,
mente dares atque haec Turno rata vita maneret?
nunc manet insontem gravis exitus, aut ego veri 630
vana feror. quod ut o potius formidine falsa
ludar, et in melius tua, qui potes, orsa reflectas !
Haec ubi dicta dedit, caelo se protinus alto
misit agens hiemem nimbo succincta per auras,
Iliacamque aciem et Laurentia castra petivit. 635
tum dea nube cava tenuem sine viribus umbram
in faciem Aeneae (visu mirabile monstrum)
Dardaniis ornat telis, clipeumque iubasque
607-638 MPR 612 dicta] iussa M, tn quo iura latere susptcatur
Nettleship 614 Foret ! Brosin Deuticke 1904 621 fatus M^Ry^^a^bir
P. VERGILI MARONIS
divini adsimulat capitis, dat inania verba,
dat sine mente sonum gressusque effingit euntis : 640
morte obita qualis fama est volitare figuras
aut quae sopitos deludunt somnia sensus.
at primas laeta ante acies exsultat imago
inritatque virum telis et voce lacessit.
instat cui Turnus stridentemque eminus hastam 645
conicit, illa dato vertit vestigia tergo.
tum vero Aenean aversum ut cedere Turnus
credidit atque animo spem turbidus hausit inanem :
' quo fugis, Aenea ? thalamos ne desere pactos ;
hac dabitur dextra tellus quaesita per undas.' 650
talia vociferans sequitur strictumque coruscat
mucronem, nec ferre videt sua gaudia ventos.
Forte ratis celsi coniuncta crepidine saxi
expositis stabat scaHs et ponte parato,
qua rex Clusinis advectus Osinius oris. 655
huc sese trepida Aeneae fugientis imago
conicit in latebras, nec Turnus segnior instat
exsuperatque moras et pontis transilit altos.
vix proram attigerat, rumpit Saturnia funem
avulsamque rapit revoluta per aequora navem. 660
tum levis haud ultra latebras iam quaerit imago, [663]
sed sublime volans nubi se immiscuit atrae. [664]
illum autem Aeneas absentem in proelia poscit, [661]
obvia multa virum demittit corpora morti, [662]
cum Turnum medio interea fert aequore turbo. 665
respicit ignarus rerum ingratusque salutis
et duplicis cum voce manus ad sidera tendit :
* omnipotens genitor, tanton me crimine dignum
duxisti et taUs voluisti expendere poenas ?
639-669 MPR 639 verba P in rasura : membra 7^*
640 gressumque M 660-665 hiinc ordinem^ Parisinos duo secuti,
exhibent Ribbeck alii [661] ille {PR-y) . . . Aenean {P^R) Vrbanum
legisse testatur Serv. 668 tanto Py-n^
AENEIDOS X
quo feror? unde abii? quae me fuga quemve reducit ? 670
Laurentisne iterum muros aut castra videbo?
quid manus illa virum, qui me meaque arma secuti ?
quosne (nefas) omnis infanda in morte reliqui
et nunc palantis video, gemitumque cadentum
accipio ? quid ago ? aut quae iam satis ima dehiscat 675
terra mihi ? vos o potius miserescite, venti ;
in rupes, in saxa (volens vos Turnus adoro)
ferte ratem saevisque vadis immittite syrtis,
quo neque me Rutuli nec conscia fama sequatur.'
haec memorans animo nunc huc, nunc fluctuat illuc, 6S0
an sese mucrone ob tantum dedecus amens
induat et crudum per costas exigat ensem,
fluctibus an iaciat mediis et litora nando
curva petat Teucrumque iterum se reddat in arma.
ter conatus utramque viam, ter maxima luno 685
continuit iuvenemque animi miserata repressit.
labitur alta secans fluctuque aestuque secundo
et patris antiquam Dauni defertur ad urbem.
At lovis interea monitis Mezentius ardens
succedit pugnae Teucrosque invadit ovantis. 690
concurrunt Tyrrhenae acies atque omnibus uni,
uni odiisque viro telisque frequentibus instant.
ille (velut rupes vastum quae prodit in aequor,
obvia ventorum furiis expostaque ponto,
vim cunctam atque minas perfert caelique marisque 695
ipsa immota manens) prolem Dolichaonis Hebrum
sternit humi, cum quo Latagum Palmumque fugacem,
sed Latagum saxo atque ingenti fragmine montis
occupat os faciemque adversam, poplite Palmum
670-699 MPR 670 abeo P^ quemve] quo M^: quove M^
673 quosne b Leidensis Asper : quosve M^Pyar D, Serv. : quosque
M^R 674 pallentis M^ 675 aut] et M^ 681 mucroni
P^R : ahlativum testantur Priscianus Serv. 696 manent M^ :
manet il/Vir
P. VERGILI MARONIS
succiso volvi segnem sinit, armaque Lauso 700
donat habere umeris et vertice figere cristas.
nec non Euanthen Phrygium Paridisque Mimanta
aequalem comitemque, una quem nocte Theano
in lucem genitori Amyco dedit et face praegnas
Cisseis regina Parim; Paris urbe paterna 705
occubat, ignarum Laurens habet ora Mimanta.
ac velut ille canum morsu de montibus altis
actus aper, multos Vesulus quem pinifer annos
defendit multosque palus Laurentia, silva
pastus harundinea, postquam inter retia ventum est, 710
substitit infremuitque ferox et inhorruit armos,
nec cuiquam irasci propiusque accedere virtus,
sed iaculis tutisque procul clamoribus instant;
haud aliter, iustae quibus est Mezentius irae,
non ulli est animus stricto concurrere ferro, 715
missilibus longe et vasto clamore lacessunt.
ille autem impavidus partis cunctatur in omnis
dentibus infrendens et tergo decutit hastas.
Venerat antiquis Corythi de finibus Acron,
Graius homo, infectos linquens profugus hymenaeos; 720
hunc ubi miscentem longe media agmina vidit,
purpureum pennis et pactae coniugis ostro,
impastus stabula alta leo ceu saepe peragrans
(suadet enim vesana fames), si forte fugacem
conspexit capream aut surgentem in cornua cervum, 725
gaudet hians immane comasque arrexit et haeret
visceribus super accumbens — lavit improba taeter
ora cruor — •
sic ruit in densos alacer Mezentius hostis.
sternitur infelix Acron et calcibus atram 730
700-730 MPR 704 genitore Bentley 705 Paris coniecit
Bentley : creat codd. nisi quod crepat M^ praebet : voluisse poetam regina
creat : 'Paxis putat R. Ellis 709 -que] -ve P 710 pascit
Bentley 712 -que] -ve MRb\ post 713 vv. 717, 718 conlocat
Scaliger, probat Ribbeck 727 incumbens M-f improbus ater M'
AENEIDOS X
tundit humum exspirans infractaque tela cruentat.
atque idem fugientem haud est dignatus Oroden
sternere nec iacta caecum dare cuspide vulnus;
obvius adversoque occurrit seque viro vir ?3i>9q j
contulit, haud furto meUor sed fortibus armis. 735
tum super abiectum posito pede nixus et hasta :
*pars belli haud temnenda, viri, iacet altus Orodes.'
conclamant socii laetum paeana secuti.
ille autem exspirans : ' non me, quicumque es, inulto,
victor, nec longum laetabere; te quoque fata 740
prospectant paria atque eadem mox arva tenebis.'
ad quae subridens mixta Mezentius ira :
* nunc morere. ast de me divum pater atque hominum rex
viderit.' hoc dicens eduxit corpore telum.
oUi dura quies oculos et ferreus urget 745
somnus, in aeternam clauduntur lumina noctem.
Caedicus Alcathoum obtruncat, Sacrator Hydaspen
Partheniumque Rapo et praedurum viribus Orsen,
Messapus Cloniumque Lycaoniumque Erichaeten,
illum infrenis equi lapsu tellure iacentem, 750
hunc peditem. pedes et Lycius processerat Agis,
quem tamen haud expers Valerus virtutis avitae
deicit ; at Thronium Salius SaHumque Nealces
insignis iaculo et longe fallente sagitta.
lam gravis aequabat luctus et mutua Mavors 755
funera; caedebant pariter pariterque ruebant
victores victique, neque his fuga nota neque illis.
di lovis in tectis iram miserantur inanem
amborum et tantos mortalibus esse labores ;
hinc Venus, hinc contra spectat Saturnia luno. 760
731 MPR; 732-757 MPi?F; 758-760^^^7? 737 viris 6Vm7r''
deteriores quidam Asper actus M 742 ad quae deteriores :
atquae F7 : atquaec P^ : atqu P^ : atque M^a : atquem M^a^c : ad
quem i?6 751 interpunxit Peerlkamp : vulgo peditem pedes iungunt
754 insignis M^d^v : insidiis ceten 756 cedebant PR'^ agnoscit Serv.
P. VERGILI MARONIS
pallida Tisiphone media inter milia saevit.
at vero ingentem quatiens Mezentius hastam
turbidus ingreditur campo. quam magnus Orion,
cum pedes incedit medii per maxima Nerei
stagna viam scindens, umero supereminet undas, 765
aut summis referens annosam montibus ornum
ingrediturque solo et caput inter nubila condit :
talis se vastis infert Mezentius armis.
Huic contra Aeneas speculatus in agmine longo
obvius ire parat. manet imperterritus ille 770
hostem magnanimum opperiens, et mole sua stat
atque ocuHs spatium emensus quantum satis hastae :
'dextra mihi deus et telum, quod missile Hbro,
nunc adsint ! voveo praedonis corpore raptis
indutum spoliis ipsum te, Lause, tropaeum 775
Aeneae.' dixit, stridentemque eminus hastam
iecit. at illa volans cHpeo est excussa proculque
egregium Antoren latus inter et iHa figit,
HercuHs Antoren comitem, qui missus ab Argis
haeserat Euandro atque Itala consederat urbe. 780
sternitur infeHx aHeno vulnere, caelumque
aspicit et dulcis moriens reminiscitur Argos.
tum pius Aeneas hastam iacit ; iUa per orbem
aere cavum tripHci, per Hnea terga tribusque
transiit intextum tauris opus, imaque sedit 785
inguine, sed viris haud pertuHt. ocius ensem
Aeneas viso Tyrrheni sanguine laetus
eripit a femine et trepidanti fervidus instat.
ingemuit cari graviter genitoris amore,
ut vidit, Lausus, lacrimaeque per ora volutae. 790
Hic mortis durae casum tuaque optima facta,
761-791 MPR 763 campum M 769 huc P^ : hunc
MPar lon^e m probant Madvig Ribbeck : long. i?^ 770 ille]
ipse Nonius 777 inicit 7 at om. M^y 785 transiet M^ :
transit Lachmann 791 optime M^Rb^ agnoscit Serv.
AENEIDOS X
si qua fidem tanto est operi latura vetustas,
non equidem nec te, iuvenis memorande, silebo.
IUe pedem referens et inutilis inque ligatus
cedebat clipeoque inimicum hastile trahebat. 795
proripuit iuvenis seseque immiscuit armis,
iamque adsurgentis dextra plagamque ferentis
Aeneae subiit mucronem ipsumque morando
sustinuit ; socii magno clamore sequuntur,
dum genitor nati parma protectus abiret, 800
telaque coniciunt perturbantque eminus hostem
missilibus. furit Aeneas tectusque tenet se.
ac velut effusa si quando grandine nimbi
praecipitant, omnis campis diffugit arator
omnis et agricola, et tuta latet arce viator 805
aut amnis ripis aut alti fornice saxi,
dum pluit in terris, ut possint sole reducto
exercere diem : sic obrutus undique telis
Aeneas nubem belli, dum detonet omnis,
sustinet et Lausum increpitat Lausoque minatur : 810
* quo moriture ruis maioraque viribus audes ?
fallit te incautum pietas tua.' nec minus ille
exsultat demens, saevae iamque altius irae
Dardanio surgunt ductori, extremaque Lauso
Parcae fila legunt : validum namque exigit ensem 815
per medium Aeneas iuvenem totumque recondit.
transiit et parmam mucro, levia arma minacis,
et tunicam molli mater quam neverat auro,
implevitque sinum sanguis ; tum vita per auras
concessit maesta ad manis corpusque reliquit. 820
792-820 MPR 796 prorupit PR Ribbeck : prorumpit
Bentley 797 dextrae P^cn deteriores quidant Serv. 798 subigit M^
804 contma post arator ponit Deuticke 805 arce Moretanus I
Canonicianus : arte ceteri D. Serv. 807 possit M^R^ 809 omnem
Bentley 812 fallet te P: fallete 7^ : fallite R 815 fila] lina Py^
817 transilit a'a« deteriores quidam Ribbeck : transiliit tr : transit R
Lachmann 819 sinus M^-fb^^n
P. VERGILI MARONIS
at vero ut vultum vidit morientis et ora,
ora modis Anchisiades pallentia miris,
ingemuit miserans graviter dextramque tetendit,
et mentem patriae subiit pietatis imago.
*quid tibi nunc, miserande puer, pro laudibus istis, 825
quid pius Aeneas tanta dabit indole dignum?
arma, quibus laetatus, habe tua; teque parentum
manibus et cineri, si qua est ea cura, remitto.
hoc tamen infelix miseram solabere mortem :
Aeneae magni dextra cadis.' increpat ultro 830
cunctantis socios et terra sublevat ipsum
sanguine turpantem comptos de more capillos.
Interea genitor Tiberini ad fluminis undam
vulnera siccabat lymphis corpusque levabat
arboris accHnis trunco. procul aerea ramis 835
dependet galea et prato gravia arma quiescunt.
stant lecti circum iuvenes; ipse aeger anhelans
colla fovet fusus propexam in pectore barbam;
multa super Lauso rogitat, multumque remittit
qui revocent maestique ferant mandata parentis. 840
at Lausum socii exanimem super arma ferebant
flentes, ingentem atque ingenti vulnere victum.
agnovit longe gemitum praesaga maU mens.
canitiem multo deformat pulvere et ambas
ad caelum tendit palmas et corpore inhaeret. 845
'tantane me tenuit vivendi, nate, voluptas,
ut pro me hostili paterer succedere dextrae,
quem genui? tuane haec genitor per vulnera servor
morte tua vivens? heu, nunc misero mihi demum
exitium infelix, nunc alte vulnus adactum ! 850
idem ego, nate, tuum maculavi crimine nomen,
821-851 MPR 824 subiitl strinxit il/ ^ ix. 294 834 lava-
bat MPRiT 838 pectora Madvig : corpore Py 839 multum]
multom P^ : multos y^^bc^ 844 multo] inmundo M^ 850
exilium 7'a'c^ Serv.
AENEIDOS X
pulsus ob invidiam solio sceptrisque paternis.
debueram patriae poenas odiisque meorum :
omnis per mortis animam sontem ipse dedissem !
nunc vivo neque adhuc homines lucemque relinquo. 855
sed linquam.' simul hoc dicens attollit in aegrum
se femur et, quamquam vis alto vulnere tardat,
haud deiectus equum duci iubet. hoc decus illi,
hoc solamen erat, bellis hoc victor abibat
omnibus. adloquitur maerentem et talibus infit : 860
*Rhaebe, diu, res si qua diu mortaHbus ulla est,
viximus. aut hodie victor spolia illa cruenta
et caput Aeneae referes Lausique dolorum
ultor eris mecum, aut aperit si nulla viam vis,
occumbes pariter; neque enim, fortissime, credo, 865
iussa aUena pati et dominos dignabere Teucros.'
dixit, et exceptus tergo consueta locavit
membra manusque ambas iaculis oneravit acutis,
aere caput fulgens cristaque hirsutus equina.
sic cursum in medios rapidus dedit. aestuat ingens 870
uno in corde pudor mixtoque insania luctu.
[et furiis agitatus amor et conscia virtus.]
Atque hic Aenean magna ter voce vocavit.
Aeneas agnovit enim laetusque precatur :
'sic pater ille deum faciat, sic altus Apollo! 875
incipias conferre manum.'
tantum effatus et infesta subit obvius hasta.
ille autem : * quid me erepto, saevissime, nato
terres ? haec via sola fuit qua perdere posses :
nec mortem horremus nec divum parcimus ulli. 880
desine, nam venio moriturus et haec tibi porto
dona prius.' dixit, telumque intorsit in hostem ;
852-882 MPR 857 quamvis alto F^ : quamvis dolor alto . . .
tardet Peeiikamp, recepit Rihbeck : tardet M^P^-^^hc : tarda est Schaper,
prohat Deuticke: ardat M^ 862 cruenti P^ agnoscit D. Serv.
863 dolorem P7I 872 = xii. 668 om. MPR-fa^b
AENEIDOS X
inde aliud super atque aliud figitque volatque
ingenti gyro, sed sustinet aureus umbo.
ter circum astantem laevos equitavit in orbis 885
tela manu iaciens, ter secum Troius heros
immanem aerato circumfert tegmine silvam.
inde ubi tot traxisse moras, tot spicula taedet
vellere, et urgetur pugna congressus iniqua,
multa movens animo iam tandem erumpit et inter 890
bellatoris equi cava tempora conicit hastam.
tollit se arrectum quadripes et calcibus auras
verberat, effusumque equitem super ipse secutus
implicat eiectoque incumbit cernuus armo.
clamore incendunt caelum Troesque Latinique. 895
advolat Aeneas vaginaque eripit ensem
et super haec : * ubi nunc Mezentius acer et illa
effera vis animi ? ' contra Tyrrhenus, ut auras
suspiciens hausit caelum mentemque recepit :
' hostis amare, quid increpitas mortemque minaris ? 900
nullum in caede nefas, nec sic ad proeHa veni,
nec tecum meus haec pepigit mihi foedera Lausus.
unum hoc per si qua est victis venia hostibus oro :
corpus humo patiare tegi. scio acerba meorum
circumstare odia : hunc, oro, defende furorem 905
et me consortem nati concede sepulcro.'
haec loquitur, iuguloque haud inscius accipit ensem
undantique animam diffundit in arma cruore.
883-908 MPR 883 fugitque M^P^c"^ 884 aereus MPm
898 ut] et M^P^^R^Q^y^ 908 anima P^ defundit Ry^ arva
Menagianus primus cruorem MP^
ib iix =»
P. VERGILI MARONIS
AENEIDOS
LIBER XI
OcEANVM interea surgens Aurora reliquit :
Aeneas, quamquam et sociis dare tempus humandis
praecipitant curae turbataque funere mens est,
vota deum primo victor solvebat Eoo.
ingentem quercum decisis undique ramis 5
constituit tumulo fulgentiaque induit arma,
Mezenti ducis exuvias, tibi, magne, tropaeum,
bellipotens ; aptat rorantis sanguine cristas
telaque trunca viri, et bis sex thoraca petitum
perfossumque locis, clipeumque ex aere sinistrae 10
subligat atque ensem collo suspendit eburnum.
tum socios (namque omnis eum stipata tegebat
turba ducum) sic incipiens hortatur ovantis :
* maxima res effecta, viri ; timor omnis abesto,
quod superest; haec sunt spolia et de rege superbo 15
primitiae manibusque meis Mezentius hic est.
nunc iter ad regem nobis murosque Latinos.
arma parate, animis et spe praesumite bellum,
ne qua mora ignaros, ubi primum vellere signa
adnuerint superi pubemque educere castris, 20
impediat segnisve metu sententia tardet.
interea socios inhumataque corpora terrae
1-22 MPR i8 vulgo arma parate animis comungunt
21 -ve M^R : -que M^Pybcir
P. VERGILI MARONIS
mandemus, qui solus honos Acheronte sub imo est.
ite' ait, 'egregias animas, quae sanguine nobis
hanc patriam peperere suo, decorate supremis 25
muneribus, maestamque Euandri primus ad urbem
mittatur Pallas, quem non virtutis egentem
abstulit atra dies et funere mersit acerbo.'
Sic ait inlacrimans, recipitque ad Hmina gressum
corpus ubi exanimi positum Pallantis Acoetes 30
servabat senior, qui Parrhasio Euandro
armiger ante fuit, sed non felicibus aeque
tum comes auspiciis caro datus ibat alumno.
circum omnis famulumque manus Troianaque turba
et maestum Iliades crinem de more solutae. 35
ut vero Aeneas foribus sese intulit altis
ingentem gemitum tunsis ad sidera tollunt
pectoribus, maestoque immugit regia luctu.
ipse caput nivei fultum Pallantis et ora
ut vidit levique patens in pectore vulnus 40
cus^idis Ausoniae, lacrimis ita fatur obortis :
' tene ' inquit, ' miserande puer, cum laeta veniret,
invidit Fortuna mihi, ne regna videres
nostra neque ad sedes victor veherere paternas?
non haec Euandro de te promissa parenti 45
discedens dederam, cum me complexus euntem
mitteret in magnum imperium metuensque moneret
acris esse viros, cum dura proelia gente.
et nunc ille quidem spe multum captus inani
fors et vota facit cumulatque altaria donis, 50
nos iuvenem exanimum et nil iam caelestibus ullis
debentem vano maesti comitamur honore.
infelix, nati funus crudele videbis !
hi nostri reditus exspectatique triumphi ?
23-54 MPR 23 est om. PR 24 c\}i\ Macrobtus 54 exop-
tati i? >/;);- ;,;.
AENEIDOS XI
haec mea magna fides ? at non, Euandre, pudendis 55
vulneribus pulsum aspicies, nec sospite dirum
optabis nato funus pater. hei mihi, quantum
praesidium, Ausonia, et quantum tu perdis, lule ! '
Haec ubi deflevit, tolli miserabile corpus
imperat, et toto lectos ex agmine mittit 60
mille viros qui supremum comitentur honorem
intersintque patris lacrimis, solacia luctus
exigua ingentis, misero sed debita patri.
haud segnes alii cratis et molle feretrum
arbuteis texunt virgis et vimine querno 65
exstructosque toros obtentu frondis inumbrant.
hic iuvenem agresti sublimem stramine ponunt :
qualem virgineo demessum pollice florem
seu mollis violae seu languentis hyacinthi,
cui neque fulgor adhuc nec dum sua forma recessit, 70
non iam mater alit tellus virisque ministrat.
tum geminas vestis auroque ostroque rigentis
extulit Aeneas, quas illi laeta laborum.
ipsa suis quondam manibus Sidonia Dido
fecerat et tenui telas discreverat auro. 75
harum unam iuveni supremum maestus honorem
induit arsurasque comas obnubit amictu,
multaque praeterea Laurentis praemia pugnae
aggerat et longo praedam iubet ordine duci ;
addit equos et tela quibus spoliaverat hostem. So
vinxerat et post terga manus, quos mitteret umbris
inferias, caeso sparsurus sanguine flammas,
indutosque iubet truncos hostilibus armis
ipsos ferre duces inimicaque nomina figi.
ducitur infelix aevo confectus Acoetes, 85
pectora nunc foedans pugnis, nunc unguibus ora,
55-86 MPR 60 agmine] ordine PR 82 sparsuros
a^bcn flammam Ry
VERG. '"^'^ '25
P. VERGILI MARONIS
sternitur et toto proiectus corpore terrae.
ducunt et Rutulo perfusos sanguine currus.
post bellator equus positis insignibus Aethon
it lacrimans guttisque umectat grandibus ora. 90
hastam alii galeamque ferunt, nam cetera Turnus
victor habet. tum maesta phalanx Teucrique sequuntur
Tyrrhenique omnes et versis Arcades armis.
postquam omnis longe comitum praecesserat ordo,
substitit Aeneas gemituque haec addidit alto : 95
'nos aUas hinc ad lacrimas eadem horrida belli
fata vocant : salve aeternum mihi, maxime Palla,
aeternumque vale.' nec plura effatus ad altos
tendebat muros gressumque in castra ferebat.
lamque oratores aderant ex urbe Latina 100
velati ramis oleae veniamque rogantes :
corpora, per campos ferro quae fusa iacebant,
redderet ac tumulo sineret succedere terrae :
nullum cum victis certamen et aethere cassis;
parceret hospitibus quondam socerisque vocatis. 105
quos bonus Aeneas haud aspernanda precantis
prosequitur venia et verbis haec insuper addit :
'quaenam vos tanto fortuna indigna, Latini,
implicuit bello, qui nos fugiatis amicos ?
pacem me exanimis et Martis sorte peremptis iio
oratis? equidem et vivis concedere vellem.
nec veni, nisi fata locum sedemque dedissent,
nec bellum cum gente gero : rex nostra reUquit
hospitia et Turni potius se credidit armis.
aequius huic Turnum fuerat se opponere morti. 115
si bellum finire manu, si pellere Teucros
apparat, his mecum decuit concurrere teUs :
vixet cui vitam deus aut sua dextra dedisset.
87-118 MPR 93 omnes] duces Rbm Serv. 94 proces-
serat 7^* editores plerique 95 edidit W^R lor precantes R Serv,
ad X. 31 118 sua] cui P
AENEIDOS XI
nunc ite et miseris supponite civibus ignem.'
dixerat Aeneas. illi obstipuere silentes 120
conversique oculos inter se atque ora tenebant.
Tum senior semperque odiis et crimine Drances
infensus iuveni Turno sic ore vicissim
orsa refert : ' o fama ingens, ingentior armis,
vir Troiane, quibus caelo te laudibus aequem ? 125
iustitiaene prius mirer belline laborum ?
nos vero haec patriam grati referemus ad urbem
et te, si qua viam dederit Fortuna, Latino
iungemus regi. quaerat sibi foedera Turnus.
quin et fatalis murorum attollere moles 130
saxaque subvectare umeris Troiana iuvabit.'
dixerat haec unoque omnes eadem ore fremebant.
bis senos pepigere dies, et pace sequestra
per silvas Teucri mixtique impune Latini
erravere iugis. ferro sonat alta bipenni 135
fraxinus, evertunt actas ad sidera pinus,
robora nec cuneis et olentem scindere cedrum
nec plaustris cessant vectare gementibus ornos.
Et iam Fama volans, tanti praenuntia luctus,
Euandrum Euandrique domos et moenia replet, 140
quae modo victorem Latio Pallanta ferebat.
Arcades ad portas ruere et de more vetusto
funereas rapuere faces ; lucet via longo
ordine flammarum et late discriminat agros.
contra turba Phrygum veniens plangentia iungit 145
agmina. quae postquam matres succedere tectis
viderunt, maestam incendunt clamoribus urbem.
at non Euandrum potis est vis ulla tenere,
sed venit in medios. feretro Pallante reposto
119-149 MPR 126 iustitiane MR : utramque lectionem agnosatnt
Priscianus Serv. laborem P^ (?) R-y^ 131 subiectare P^
134 silvam M 140 conplet M"^ 145 iungunt Mb 149
Pallanta M^ vulgo : ablaiivum testatur Serv.
25*
P. VERGILI MARONIS
procubuit super atque haeret lacrimansque gemensque, 150
et via vix tandem vocis laxata dolore est :
'non haec, o Palla, dederas promissa parenti.
cautius ut saevo velles te credere Marti !
haud ignarus eram quantum nova gloria in armis
et praedulce decus primo certamine posset. 155
primitiae iuvenis miserae bellique propinqui
dura rudimenta, et nuUi exaudita deorum
vota precesque meae ! tuque, o sanctissima coniunx,
felix morte tua neque in hunc servata dolorem !
contra ego vivendo vici mea fata, superstes 160
restarem ut genitor. Troum socia arma secutum
obruerent Rutuli telis ! animam ipse dedissem
atque haec pompa domum me, non Pallanta, referret !
nec vos arguerim, Teucri, nec foedera nec quas
iunximus hospitio dextras : sors ista senectae 165
debita erat nostrae. quod si immatura manebat
mors natum, caesis Volscorum miUbus ante
ducentem in Latium Teucros cecidisse iuvabit.
quin ego non alio digner te funere, Palla,
quam pius Aeneas et quam magni Phryges et quam 170
Tyrrhenique duces, Tyrrhenum exercitus omnis.
magna tropaea ferunt quos dat tua dextera leto;
tu quoque nunc stares immanis truncus in armis,
esset par aetas et idem si robur ab annis,
Turne. sed infelix Teucros quid demoror armis? 175
vadite et haec memores regi mandata referte :
quod vitam moror invisam Pallante perempto
dextera causa tua est, Turnum natoque patrique
150-178 MPR 151 vocis P^ya} : voces M^ : voci M-Rbc:
vocis laxata dolori est Heinsius 152 comma post parenti ponuni
alii: petenti 'alios' legisse testatur D. Serv, probat Madvig 164
arguerem R-^^ 168 iuvaret M-fc^ : iuvare R 169-175
locus fortasse spurius 171 Tyrrhenum] equitumque B^«//0' 172^
ferant R^^^b^ 173 arvis Bentley 175 armis] ultra Heinsius
AENEIDOS XI
quam debere vides. meritis vacat hic tibi solus
fortunaeque locus. non vitae gaudia quaero, i8o
nec fas, sed nato manis perferre sub imos.'
Aurora interea miseris mortalibus almam
extulerat lucem referens opera atque labores :
iam pater Aeneas, iam curvo in litore Tarchon
constituere pyras. huc corpora quisque suorum 185
more tulere patrum, subiectisque ignibus atris
conditur in tenebras altum caligine caelum.
ter circum accensos cincti fulgentibus armis
decurrere rogos, ter maestum funeris ignem
lustravere in equis ululatusque ore dedere. 190
spargitur et tellus lacrimis, sparguntur et arma,
it caelo clamorque virum clangorque tubarum.
hic alii spolia occisis derepta Latinis
coniciunt igni, galeas ensisque decoros
frenaque ferventisque rotas ; pars munera nota, 195
ipsorum clipeos et non felicia tela.
multa boum circa mactantur corpora Morti,
saetigerosque sues raptasque ex omnibus agris
in flammam iugulant pecudes. tum litore toto
ardentis spectant socios semustaque servant 200
busta, neque avelli possunt nox umida donec
invertit caelum stellis ardentibus aptum.
Nec minus et miseri diversa in parte Latini
innumeras struxere pyras, et corpora partim
multa virum terrae infodiunt, avectaque partim 205
finitimos tollunt in agros urbique remittunt;
cetera confusaeque ingentem caedis acervum
nec numero nec honore cremant : tunc undique vasti
certatim crebris conlucent ignibus agri.
tertia lux gelidam caelo dimoverat umbram : 210
maerentes altum cinerem et confusa ruebant
1 79-211 MPR 179 meritis . . . 181 uncis sccludit Ribbeck
P. VERGILI MARONIS
ossa focis tepidoque onerabant aggere terrae.
iam vero in tectis, praedivitis urbe Latini,
praecipuus fragor et longi pars maxima luctus.
hic matres miseraeque nurus, hic cara sororum 215
pectora maerentum puerique parentibus orbi
dirum exsecrantur bellum Turnique hymenaeos ;
ipsum armis ipsumque iubent decernere ferro,
qui regnum Italiae et primos sibi poscat honores.
ingravat haec saevus Drances solumque vocari 220
testatur, solum posci in certamina Turnum.
multa simul contra variis sententia dictis
pro Turno, et magnum reginae nomen obumbrat,
multa virum meritis sustentat fama tropaeis.
Hos inter motus, medio in flagrante tumultu, 225
ecce super maesti magna Diomedis ab urbe
legati responsa ferunt : nihil omnibus actum
tantorum impensis operum, nil dona neque aurum
nec magnas valuisse preces, alia arma Latinis
quaerenda, aut pacem Troiano ab rege petendum. 230
deficit ingenti luctu rex ipse Latinus.
fatalem Aenean manifesto numine ferri
admonet ira deum tumulique ante ora recentes.
ergo concilium magnum primosque suorum
imperio accitos alta intra limina cogit. 235
olli convenere fluuntque ad regia plenis
tecta viis. sedet in mediis et maximus aevo
et primus sceptris haud laeta fronte Latinus.
atque hic legatos Aetola ex urbe remissos
quae referant fari iubet, et responsa reposcit 240
ordine cuncta suo. tum facta silentia linguis,
et Venulus dicto parens ita farier infit :
* Vidimus, o cives, Diomedem Argivaque castra,
213-243 AfP/? 214 \onge bc probaf Serv. 220 haec] et P^^
224 virum] simul M^ 230 petendam M^PRy 236 ruuntque Mb^
243 Diomedem deteriores : Diomeden MPRy : Diomede a^b^c
AENEIDOS XI
atque iter emensi casus superavimus omnis,
contigimusque manum qua concidit Ilia tellus. 245
ille urbem Argyripam patriae cognomine gentis
victor Gargani condebat lapygis agris.
postquam introgressi et coram data copia fandi,
munera praeferimus, nomen patriamque docemus,
qui bellum intulerint, quae causa attraxerit Arpos. 250
auditis ille haec placido sic reddidit ore :
"o fortunatae gentes, Saturnia regna,
antiqui Ausonii, quae vos fortuna quietos
sollicitat suadetque ignota lacessere bella?
quicumque Iliacos ferro violavimus agros 255
(mitto ea quae muris bellando exhausta sub altis,
quos Simois premat ille viros) infanda per orbem
supplicia et scelerum poenas expendimus omnes,
vel Priamo miseranda manus ; scit triste Minervae
sidus et Euboicae cautes ultorque Caphereus. 260
militia ex illa diversum ad litus abacti
Atrides Protei Menelaus adusque columnas
exsulat, Aetnaeos vidit Cyclopas Vlixes.
regna Neoptolemi referam versosque penatis
Idomenei? Libycone habitantis litore Locros? 265
ipse Mycenaeus magnorum ductor Achivum
coniugis infandae prima inter limina dextra
oppetiit, devictam Asiam subsedit adulter.
invidisse deos, patriis ut redditus aris
coniugium optatum et pulchram Calydona viderem? 270
nunc etiam horribili visu portenta sequuntur
et socii amissi petierunt aethera pennis
fluminibusque vagantur aves (heu, dira meorum
244-273 MPR 247 arvis b^n deteriores quidam Serv.
251 edidit ^=* 261 adacti il/^ 264, 26$ post 26Q conlocat Ribbeck
267 iniva. MRb 268 dewicia. AsiSi^fb^^c praefert Serv. possedit
M^R-f Macrobius 272 amissis P^ : admissis ' aliquot antiqui' Pierii,
agnoscii Serv.y probat Bentley
P. VERGILI MARONIS
supplicia !) et scopulos lacrimosis vocibus implent.
haec adeo ex illo mihi iam speranda fuerunt 275
tempore cum ferro caelestia corpora demens
appetii et Veneris violavi vulnere dextram.
ne vero, ne me ad talis impellite pugnas.
nec mihi cum Teucris ullum post eruta bellum
Pergama nec veterum memini laetorve malorum. 280
munera quae patriis ad me portatis ab oris
vertite ad Aenean. stetimus tela aspera contra
contulimusque manus : experto credite quantus
in clipeum adsurgat, quo turbine torqueat hastam.
si duo praeterea taUs Idaea tulisset 285
terra viros, ultro Inachias venisset ad urbes
Dardanus, et versis lugeret Graecia fatis.
quidquid apud durae cessatum est moenia Troiae,
Hectoris Aeneaeque manu victoria Graium
haesit et in decimum vestigia rettulit annum. 290
ambo animis, ambo insignes praestantibus armis,
hic pietate prior. coeant in foedera dextrae,
qua datur; ast armis concurrant arma cavete."
et responsa simul quae sint, rex optime, regis
audisti et quae sit magno sententia bello.' 295
Vix ea legati, variusque per ora cucurrit
Ausonidum turbata fremor : ceu saxa morantur
cum rapidos amnis, fit clauso gurgite murmur
vicinaeque fremunt ripae crepitantibus undis.
ut primum placati animi et trepida ora quierunt, 300
praefatus divos solio rex infit ab alto :
* Ante equidem summa de re statuisse, Latini,
et vellem et fuerat meUus, non tempore taU
cogere conciUum, cum muros adsidet hostis.
beUum importunum, cives, cum gente deorum 305
274-305 MPR 275 adeo] eadem P-y^ 279 bellum est
RbcTt 281 portaslis bc deteriores Serv. 288 certatum M'^
295 sit] de Madvig parum confidertter 304 obsidet Mbc^mn
AENEIDOS XI
invictisque viris gerimus, quos nulla fatigant
proelia nec victi possunt absistere ferro.
spem si quam ascitis Aetolum habuistis in armis,
ponite. spes sibi quisque ; sed haec quam angusta videtis.
cetera qua rerum iaceant perculsa ruina, 310
ante oculos interque manus sunt omnia vestras.
nec quemquam incuso : potuit quae plurima virtus
esse, fuit ; toto certatum est corpore regni.
nunc adeo quae sit dubiae sententia menti,
expediam et paucis (animos adhibete) docebo. 315
est antiquus ager Tusco mihi proximus amni,
longus in occasum, finis super usque Sicanos;
Aurunci RutuHque serunt, et vomere duros
exercent coUis atque horum asperrima pascunt.
haec omnis regio et celsi plaga pinea montis 320
cedat amicitiae Teucrorum, et foederis aequas
dicamus leges sociosque in regna vocemus :
considant, si tantus amor, et moenia condant.
sin ahos finis aliamque capessere gentem
est animus possuntque solo decedere nostro, 325
bis denas Italo texamus robore navis;
seu pluris complere valent, iacet omnis ad undam
materies : ipsi numerumque modumque carinis
praecipiant, nos aera, manus, navaUa demus.
praeterea, qui dicta ferant et foedera firment 330
centum oratores prima de gente Latinos
ire placet pacisque manu praetendere ramos,
munera portantis aurique eborisque talenta
et sellam regni trabeamque insignia nostri.
consulite in medium et rebus succurrite fessis.' 335
Tum Drances idem infensus, quem gloria Turni
obHqua invidia stimuHsque agitabat amaris,
306-337 MPR 315 et om. P^^y 319 atque horum] tesquo-
rum Madvig 324 -que] -ve P76V 335 fessis] vestris P7'
P. VERGILI MARONIS
largus opum et lingua melior, sed frigida bello
dextera, consiliis habitus non futtilis auctor,
seditione potens (genus huic materna superbum 340
nobilitas dabat, incertum de patre ferebat),
surgit et his onerat dictis atque aggerat iras :
'rem nulli obscuram nostrae nec vocis egentem
consulis, o bone rex : cuncti se scire fatentur
quid fortuna ferat populi, sed dicere mussant. 345
det libertatem fandi flatusque remittat,
cuius ob auspicium infaustum moresque sinistros
(dicam equidem, licet arma mihi mortemque minetur)
lumina tot cecidisse ducum totamque videmus
consedisse urbem luctu, dum Troia temptat 350
castra fugae fidens et caelum territat armis.
unum etiam donis istis, quae plurima mitti
Dardanidis dicique iubes, unum, optime regum,
adicias, nec te ullius violentia vincat
quin natam egregio genero dignisque hymenaeis 355
des, pater, et pacem hanc aeterno foedere firmes.
quod si tantus habet mentes et pectora terror,
ipsum obtestemur veniamque oremus ab ipso :
cedat, ius proprium regi patriaeque remittat.
quid miseros totiens in aperta pericula civis 360
proicis, o Latio caput horum et causa malorum ?
nulla salus bello, pacem te poscimus omnes,
Turne, simul pacis solum inviolabile pignus.
primus ego, invisum quem tu tibi fingis (et esse
nil moror), en supplex venio. miserere tuorum, 365
pone animos et pulsus abi. sat funera fusi
vidimus ingentis et desolavimus agros.
aut, si fama movet, si tantum pectore robur
338-368 MPR 338 linguae P' D. Serv. Ribbeck 341 fere-
bant P'Rc^ 345 petat M^y^cmn 356 firmes] iungas M^Pybcn^
366 funere P^y^ fuso Py^ : fusis M 367 designavimus Py^
AENEIDOS XI
concipis et si adeo dotalis regia cordi est,
aude atque adversum fidens fer pectus in hostem. 370
scilicet ut Turno contingat regia coniunx,
nos animae viles, inhumata infletaque turba,
sternamur campis. etiam tu, si qua tibi vis,
si patrii quid Martis habes, illum aspice contra
qui vocat' 375
Talibus exarsit dictis violentia Turni.
dat gemitum rumpitque has imo pectore voces :
' larga quidem, Drance, semper tibi copia fandi
tum cum bella manus poscunt, patribusque vocatis
primus ades. sed non replenda est curia verbis, 380
quae tuto tibi magna volant, dum distinet hostem
agger murorum nec inundant sanguine fossae.
proinde tona eloquio (solitum tibi) meque timoris
argue tu, Drance, quando tot stragis acervos
Teucrorum tua dextra dedit, passimque tropaeis 385
insignis agros. possit quid vivida virtus
experiare licet, nec longe sciHcet hostes
quaerendi nobis, circumstant undique muros.
imus in adversos — quid cessas? an tibi Mavors
ventosa in Hngua pedibusque fugacibus istis 390
semper erit?
pulsus ego? aut quisquam merito, foedissime, pulsum
arguet, Iliaco tumidum qui crescere Thybrim
sanguine et Euandri totam cum stirpe videbit
procubuisse domum atque exutos Arcadas armis? 395
haud ita me experti Bitias et Pandarus ingens
et quos mille die victor sub Tartara misi,
inclusus muris hostilique aggere saeptus.
369-398 MPR 369 et] aut M 378 semper Drance
PRybcmir Serv. 381 detinet Mtt 382 aggeie MPRy^c
nec] et Py^ fossas Pnsaanus, qui etiam fossae agnoscit 391
verba nequiquam armis terrebimus hostem addit M^ delet M^ 393
arguit M^
P. VERGILI MARONIS
" nuUa salus bello." capiti cane talia, demens,
Dardanio rebusque tuis. proinde omnia magno 400
ne cessa turbare metu atque extoUere viris
gentis bis victae, contra premere arma Latini.
nanc et Myrmidonum proceres Phrygia arma tremescunt,
[nunc et Tydides et Larisaeus Achilles,]
amnis et Hadriacas retro fugit Aufidus undas. 405
vel cum se pavidum contra mea iurgia fingit,
artificis scelus, et formidine crimen acerbat.
numquam animam talem dextra hac (absiste moveri)
amittes : habitet tecum et sit pectore in isto.
nunc ad te et tua magna, pater, consulta revertor. 410
si nullam nostris ultra spem ponis in armis,
si tam deserti sumus et semel agmine verso
funditus occidimus neque habet Fortuna regressum,
oremus pacem et dextras tendamus inertis.
quamquam o si solitae quicquam virtutis adesset ! 415
ille mihi ante aHos fortunatusque laborum
egregiusque animi, qui, ne quid tale videret,
procubuit moriens et humum semel ore momordit.
sin et opes nobis et adhuc intacta iuventus
auxilioque urbes Italae popuHque supersunt, 420
sin et Troianis cum multo gloria venit
sanguine (sunt illis sua funera, parque per omnis
tempestas) — cur indecores in Hmine primo
deficimus ? cur ante tubam tremor occupat artus ?
multa dies variique labor mutabiHs aevi 425
rettuHt in meHus, multos alterna revisens
lusit et in soHdo rursus Fortuna locavit.
non erit auxiHo nobis Aetolus et Arpi :
at Messapus erit feHxque Tolumnius et quos
399-429 MPR 404 eicit Kloucek 410 magne Mbit
412 semel] simul P7 418 semell semulP: simxA M^R 423
suntque Rb 425 variusque M^^P^^y^b^cm Macrobtus Nonius Ribbeck
426 multosque M"^
AENEIDOS XI
tot populi misere duces, nec parva sequetur ^30
gloria delectos Latio et Laurentibus agris.
est et Volscorum egregia de gente Camilla
agmen agens equitum et florentis aere catervas.
quod si me solum Teucri in certamina poscunt
idque placet tantumque bonis communibus obsto, 435
non adeo has exosa manus Victoria fugit
ut tanta quicquam pro spe temptare recusem.
ibo animis contra, vel magnum praestet Achillem
factaque Volcani manibus paria induat arma
ille Hcet. vobis animam hanc soceroque Latino 440
Turnus ego, haud ulli veterum virtute secundus,
devovi. " solum Aeneas vocat." et vocet oro ;
nec Drances potius, sive est haec ira deorum,
morte luat, sive est virtus et gloria, tollat'
Tlli haec inter se dubiis de rebus agebant 445
certantes : castra Aeneas aciemque movebat.
nuntius ingenti per regia tecta tumultu
ecce ruit magnisque urbem terroribus implet :
instructos acie Tiberino a flumine Teucros
Tyrrhenamque manum totis descendere campis. 450
extemplo turbati animi concussaque vulgi
pectora et arrectae stimulis haud mollibus irae.
arma manu trepidi poscunt, fremit arma iuventus,
flent maesti mussantque patres. hic und.ique clamor
dissensu vario magnus se toUit in auras : 455
haud secus atque alto in luco cum forte catervae
consedere avium, piscosove amne Padusae
dant sonitum rauci per stagna loquacia cycni.
*immo' ait 'o cives,' arrepto tempore Turnus,
* cogite concilium et pacem laudate sedentes ; 460
illi armis in regna ruunt.' nec plura locutus
corripuit sese et tectis citus extulit altis.
430-462 MPR 455 in] ad M 461 ruant deteriores Benthy
P. VERGILI MARONIS
'tu, Voluse, armari Volscorum edice maniplis,
duc' ait 'et Rutulos. equitem, Messapus, in armis,
et cum fratre Coras, latis dififundite campis. 465
pars aditus urbis firmet turrisque capessat;
cetera, qua iusso, mecum manus inferat arma.'
Ilicet in muros tota discurritur urbe.
concilium ipse pater et magna incepta Latinus
deserit ac tristi turbatus tempore differt, 470
multaque se incusat qui non acceperit ultro
Dardanium Aenean generumque asciverit urbi.
praefodiunt alii portas aut saxa sudesque
subvectant. bello dat signum rauca cruentum
bucina. tum muros varia cinxere corona 475
matronae puerique, vocat labor ultimus omnis.
nec non ad templum summasque ad Palladis arces
subvehitur magna matrum regina caterva
dona ferens, iuxtaque comes Lavinia virgo,
causa mali tanti, oculos deiecta decoros. 480
succedunt matres et templum ture vaporant
et maestas alto fundunt de limine voces :
'armipotens, praeses belli, Tritonia virgo,
frange manu telum Phrygii praedonis, et ipsum
pronum sterne solo portisque effunde sub altis.' 485
cingitur ipse furens certatim in proelia Turnus.
iamque adeo rutilum thoraca indutus aenis
horrebat squamis surasque incluserat auro,
tempora nudus adhuc, laterique accinxerat ensem,
fulgebatque alta decurrens aureus arce 490
exsultatque animis et spe iam praecipit hostem :
qualis ubi abruptis fugit praesepia vinclis
tandem liber equus, campoque potitus aperto
463-493 MPR 463 maniplos P-y^ 464 equites PRfb^^cn
466 firment iI/^/?6c7r capessant 7?6rr 469 consilium ^/'7* 471
qui] quodP^7 480 malis tantis /?6V: mali tantis APb^ 483
praesens M^P"y^bc^m Macrobtus 487 Rutulum MPyb^^cv
AENEIDOS XI
aut ille in pastus armentaque tendit equarum
aut adsuetus aquae perfundi flumine noto 495
emicat, arrectisque fremit cervicibus alte
luxurians luduntque iubae per colla, per armos.
Obvia cui Volscorum acie comitante Camilla
occurrit portisque ab equo regina sub ipsis
desiluit, quam tota cohors imitata relictis 500
ad terram defluxit equis; tum talia fatur:
*Tume, sui merito si qua est fiducia forti,
audeo et Aeneadum promitto occurrere turmae
solaque Tyrrhenos equites ire obvia contra.
me sine prima manu temptare pericula belli, 505
tu pedes ad muros subsiste et moenia serva.'
Turnus ad haec oculos horrenda in virgine fixus :
'o decus Italiae virgo, quas dicere grates
quasve referre parem? sed nunc, est omnia quando
iste animus supra, mecum partire laborem. 510
Aeneas, ut fama fidem missique reportant
exploratores, equitum levia improbus arma
praemisit, quaterent campos ; ipse ardua montis
per deserta iugo superans adventat ad urbem.
furta paro belli convexo in tramite silvae, 515
ut bivias armato obsidam mifite fauces.
tu Tyrrhenum equitem conlatis excipe signis;
tecum acer Messapus erit turmaeque Latinae
Tiburtique manus, ducis et tu concipe curam.'
sic ait, et paribus Messapum in proelia dictis 520
hortatur sociosque duces et pergit in hostem.
Est curvo anfractu valles, accommoda fraudi
armorumque dolis, quam densis frondibus atrum
urget utrimque latus, tenuis quo semita ducit
angustaeque ferunt fauces aditusque maligni. 525
494-525 MPR 495 aqua Madvig 507 fixos 7 : fixis AfV
510 superat^ 515 convexa.e it probat Kvicaia
P. VERGILI MARONIS
hanc super in speculis summoque in vertice montis
planities ignota iacet tutique receptus,
seu dextra laevaque velis occurrere pugnae
sive instare iugis et grandia volvere saxa.
huc iuvenis nota fertur regione viarum 530
arripuitque locum et silvis insedit iniquis.
Velocem interea superis in sedibus Opim,
unam ex virginibus sociis sacraque caterva,
compellabat et has tristis Latonia voces
ore dabat : 'graditur bellum ad crudele Camilla, 535
o virgo, et nostris nequiquam cingitur armis,
cara mihi ante alias. neque enim novus iste Dianae
venit amor subitaque animum dulcedine movit.
pulsus ob invidiam regno virisque superbas
Priverno antiqua Metabus cum excederet urbe, 540
infantem fugiens media inter proelia belli
sustulit exsilio comitem, matrisque vocavit
nomine Casmillae mutata parte Camillam.
ipse sinu prae se portans iuga longa petebat
solorum nemorum : tela undique saeva premebant 545
et circumfuso volitabant milite Volsci.
ecce fugae medio summis Amasenus abundans
spumabat ripis, tantus se nubibus imber
ruperat. ille innare parans infantis amore
tardatur caroque oneri timet. omnia secum 550
versanti subito vix haec sententia sedit :
telum immane manu valida quod forte gerebat
bellator, solidum nodis et robore cocto,
huic natam libro et silvestri subere clausam
implicat atque habilem mediae circumligat hastae; 555
quam dextra ingenti librans ita ad aethera fatur :
526-556 MPR 526 in speculis] in om. Ra^ : e P^^ 527 re-
cessus M^R agnoscit Serv. 534 tristi R 537 neque enim
. . .584 colit a poeta secundis cuiHs addita neque contextu quadrare recte
animadveiierunt Peerlkamp Ribbe-k 552 ferebat M^ 554 huc R^
AENEIDOS XI
^alma, tibi hanc, nemorum cultrix, Latonia virgo,
ipse pater famulam voveo; tua prima per auras
tela tenens supplex hostem fugit. accipe, testor,
diva tuam, quae nunc dubiis committitur auris.' 560
dixit, et adducto contortum hastile lacerto
immittit : sonuere undae, rapidum super amnem
infelix fugit in iaculo stridente Camilla.
at Metabus magna propius iam urgente caterva
dat sese fluvio, atque hastam cum virgine victor 565
gramineo, donum Triviae, de caespite veUit.
non illum tectis ullae, non moenibus urbes
accepere, neque ipse manus feritate dedisset :
pastorum et solis exegit montibus aevum.
hic natam in dumis interque horrentia lustra 570
armentaUs equae mammis et lacte ferino
nutribat teneris immulgens ubera labris.
utque pedum primis infans vestigia plantis
institerat, iaculo palmas armavit acuto
spiculaque ex umero parvae suspendit et arcum. 575
pro crinali auro, pro longae tegmine pallae
tigridis exuviae per dorsum a vertice pendent.
tela manu iam tum tenera puerilia torsit
et fundam tereti circum caput egit habena
Strymoniamque gruem aut album deiecit olorem. 580
multae illam frustra Tyrrhena per oppida matres
optavere nurum ; sola contenta Diana
aeternum telorum et virginitatis amorem
intemerata colit. vellem haud correpta fuisset
militia tali conata lacessere Teucros : 5^5
cara mihi comitumque foret nunc una mearum.
verum age, quandoquidem fatis urgetur acerbis,
labere, nympha, polo finisque invise Latinos,
55-7-588 MPR 566 tollit Py^ 574 armavit] oneravit
b Moretanus I Serv.
P. VERGILI MARONIS
tristis ubi infausto committitur omine pugna.
haec cape et ultricem pharetra deprome sagittam : 590
hac, quicumque sacrum violarit vulnere corpus,
Tros Italusque, mihi pariter det sanguine poenas.
post ego nube cava miserandae corpus et arma
inspoliata feram tumulo patriaeque reponam.'
dixit, at illa levis caeli delapsa per auras 595
insonuit nigro circumdata turbine corpus.
At manus interea muris Troiana propinquat,
Etruscique duces equitumque exercitus omnis
compositi numero in turmas. fremit aequore toto
insultans sonipes et pressis pugnat habenis 600
huc conversus et huc ; tum late ferreus hastis
horret ager campique armis sublimibus ardent.
nec non Messapus contra celeresque Latini
et cum fratre Coras et virginis ala Camillae
adversi campo apparent, hastasque reductis 605
protendunt longe dextris et spicula vibrant,
adventusque virum fremitusque ardescit equorum.
iamque intra iactum teli progressus uterque
substiterat : subito erumpunt clamore furentisque
exhortantur equos ; fundunt simul undique tela 610
crebra nivis ritu, caelumque obtexitur umbra.
continuo adversis Tyrrhenus et acer Aconteus
conixi incurrunt hastis primique ruinam
dant sonitu ingentem perfractaque quadripedantum
pectora pectoribus rumpunt ; excussus Aconteus 615
fulminis in morem aut tormento ponderis acti
589-616 MPR 592 -q\xe\ '\Q cn deteriores quidam Sefv. 595
delapsa] demissa PRyc : dimissa bm 601 obversus Ry^bcn 602
armis] hastis P^^ 605 reductas M^ 606 praetendunt M^
607 damnat Rihbeck 609 constiterant M^ 612 adversi MP^Ry
613, 614 ruinam (MP^Rybc) dantsonitu (Ry^bc) ingentem (Py^)'. ruina
dant sonitum ingenti Moretani duo Dorvillianus Ribbeck : ruinam dant
sonitum ingenti M : ruinam dant sonitum ingentem P'7^ : ruina dant
sonitum ingentem P^ : ruinam dant sonitu ingenti Ry^bcit vulgo
616 actus P ? 7^
AENEIDOS XI
praecipitat longe et vitam dispergit in auras.
Extemplo turbatae acies, versique Latini
reiciunt parmas et equos ad moenia vertunt.
Troes agunt, princeps turmas inducit Asilas. 620
iamque propinquabant portis rursusque Latini
clamorem tollunt et mollia colla reflectunt ;
hi fugiunt penitusque datis referuntur habenis.
quaUs ubi alterno procurrens gurgite pontus
nunc ruit ad terram scopulosque superiacit unda 625
spumeus extremamque sinu perfundit harenam,
nunc rapidus retro atque aestu revoluta resorbens
saxa fugit litusque vado labente relinquit :
bis Tusci Rutulos egere ad moenia versos,
bis reiecti armis respectant terga tegentes. 630
tertia sed postquam congressi in proelia totas
implicuere inter se acies legitque virum vir,
tum vero et gemitus morientum et sanguine in alto
armaque corporaque et permixti caede virorum
semianimes volvuntur equi, pugna aspera surgit. 635
Orsilochus RemuH, quando ipsum horrebat adire,
hastam intorsit equo ferrumque sub aure reliquit;
quo sonipes ictu furit arduus altaque iactat
vulneris impatiens arrecto pectore crura,
volvitur ille excussus humi. Catillus loUan 640
ingentemque animis, ingentem corpore et armis
deicit Herminium, nudo cui vertice fulva
caesaries nudique umeri (nec vulnera terrent) —
tantus in arma patet. latos huic hasta per armos
acta tremit duplicatque virum transfixa dolore. 645
funditur ater ubique cruor ; dant funera ferro
617-644 MPR ; 645, 646 MR 623 vulgo commate post habenis
tnterpungunt, sedrectius Ribbeck quem secutus sum 624 procumbens
Rcmtr (procurrens in rasura P) 625 terras M suberigit R
undam 76'cw Serv. 638 ferit M^R 644 tantum R
• 26*
P. VERGILI MARONIS
certantes pulchramque petunt per vulnera mortem.
At medias inter caedes exsultat Amazon
unum exserta latus pugnae, pharetrata Camilla,
et nunc lenta manu spargens hastilia denset, 650
nunc validam dextra rapit indefessa bipennem ;
aureus ex umero sonat arcus et arma Dianae.
illa etiam, si quando in tergum pulsa recessit,
spicula converso fugientia dirigit arcu.
at circum lectae comites, Larinaque virgo 655
Tullaque et aeratam quatiens Tarpeia securim,
Italides, quas ipsa decus sibi dia Camilla
delegit pacisque bonas bellique ministras :
quales Threiciae cum flumina Thermodontis
pulsant et pictis bellantur Amazones armis, 660
seu circum Hippolyten seu cum se Martia curru
Penthesilea refert, magnoque ululante tumultu
feminea exsultant lunatis agmina peltis.
Quem telo primum, quem postremum, aspera virgo,
deicis ? aut quot humi morientia corpora fundis ? 665
Euneum Clytio primum patre, cuius apertum
adversi longa transverberat abiete pectus.
sanguinis ille vomens rivos cadit atque cruentam
mandit humum moriensque suo se in vulnere versat.
tum Lirim Pagasumque super, quorum alter habenas 670
suffuso revolutus equo dum colHgit, alter
dum subit ac dextram labenti tendit inermem,
praecipites pariterque ruunt. his addit Amastrum
Hippotaden, sequiturque incumbens eminus hasta
TereaqueHarpalycumque et DemophoontaChromimque; 675
647-675 ^^ 650 densat M^Ryrmn 653 in tergum, si
quando b Ribbeck 654 derigit codd. praeter b^cit 657 dia M^
{corr. a prima manu) '^^b^c^n deteriores quidam, testanttir Serv. gram-
matici : diva M^^fc^ : dura R 658 bonae R-fbm 659 Threicia
Bentley 665 deicit . . . fundit Bentley 671 suffuso M"^ {corr. a
prima manu) Ryb^c Serv. : sufFosso M^b^ir agnoscit Serv. {cf. iii. 663)
672 inertem ycm D. Serv. Ribbeck
AENEIDOS XI
quotque emissa manu contorsit spicula virgo,
tot Phrygii cecidere viri. procul Ornytus armis
ignotis et equo venator lapyge fertur,
cui pellis latos umeros erepta iuvenco
pugnatori operit, caput ingens oris hiatus ,■.,: .,;i68o
et malae texere lupi cum dentibus albis, ': ' ::.
agrestisque manus armat sparus; ipse catervis
vertitur in mediis et toto vertice supra est.
hunc illa exceptum (neque enim labor agmine verso)
traicit et super haec inimico pectore fatur : 685
' silvis te, Tyrrhene, feras agitare putasti ?
advenit qui vestra dies muliebribus armis
verba redarguerit. nomen tamen haud leve patrum
manibus hoc referes, telo cecidisse Camillae.'
Protinus Orsilochum et Buten, duo maxima Teucrum 690
corpora : sed Buten aversum cuspide fixit
loricam galeamque inter, qua colla sedentis
lucent et laevo dependet parma lacerto;
Orsilochum fugiens magnumque agitata per orbem
eludit gyro interior sequiturque sequentem ; 695
tum vaHdam perque arma viro perque ossa securim
altior exsurgens oranti et multa precanti
congeminat ; vulnus calido rigat ora cerebro.
incidit huic subitoque aspectu territus haesit
Appenninicolae bellator filius Auni, 700
haud Ligurum extremus, dum fallere fata sinebant.
isque ubi se nullo iam cursu evadere pugnae
posse neque instantem reginam avertere cernit,
consilio versare dolos ingressus et astu
incipit haec : ' quid tam egregium, si femina forti 705
fidis equo? dimitte fugam et te comminus aequo
mecum crede solo pugnaeque accinge pedestri :
676-690 MR ; 691-707 MPR 688 redargueret MR ?
P. VERGILI MARONIS
iam nosces ventosa ferat cui gloria fraudem.'
dixit, at illa furens acrique accensa dolore
tradit equum comiti paribusque resistit in armis 710
ense pedes nudo puraque interrita parma.
at iuvenis vicisse dolo ratus avolat ipse
(haud mora), conversisque fugax aufertur habenis
quadripedemque citum ferrata calce fatigat.
* vane Ligus frustraque animis elate superbis, 715
nequiquam patrias temptasti lubricus artis,
nec fraus te incolumem fallaci perferet Auno.'
haec fatur virgo, et pernicibus ignea plantis
transit equum cursu frenisque adversa prehensis
congreditur poenasque inimico ex sanguine sumit : 720
quam facile accipiter saxo sacer ales ab alto
consequitur pennis sublimem in nube columbam
comprensamque tenet pedibusque eviscerat uncis ;
tum cruor et vulsae labuntur ab aethere plumae.
At non haec nullis hominum sator atque deorum 725
observans oculis summo sedet altus Olympo.
Tyrrhenum genitor Tarchonem in proelia saeva
suscitat et stimulis haud moUibus inicit iras.
ergo inter caedes cedentiaque agmina- Tarchon
fertur equo variisque instigat vocibus alas 730
nomine quemque vocans, reficitque in proelia pulsos.
'quis metus, o numquam dolituri, o semper inertes
Tyrrheni, quae tanta animis ignavia venit?
femina palantis agit atque haec agmina vertit !
quo ferrum quidve haec gerimus tela inrita dextris ? 735
at non in Venerem segnes nocturnaque bella,
aut ubi curva choros indixit tibia Bacchi.
708-736 MPR ; 737 MR 708 fraudem M^Rb {in rasurd) &
Serv. : laudem M^P {m rasura) y f c^ir^ agnoscit Serv., probat Henry:
poenam deteriores, quod etiam in 7 invenisse se credidit Heinsius 728
inicit] incitat MPyb : incutit Heinsius 737 vulgo comma post
Bacchi ponitur, recte interpunxit Kloucek
AENEIDOS XI
exspectate dapes et plenae pocula mensae
(hic amor, hoc studium) dum sacra secundus haruspex
nuntiet ac lucos vocet hostia pinguis in altos ! ' 740
haec effatus equum in medios moriturus et ipse
concitat, et Venulo adversum se turbidus infert
dereptumque ab equo dextra complectitur hostem
et gremium ante suum multa vi concitus aufert.
tollitur in caelum clamor cunctique Latini 745
convertere oculos. volat igneus aequore Tarchon
arma virumque ferens ; tum summa ipsius ab hasta
defringit ferrum et partis rimatur apertas,
qua vulnus letale ferat ; contra ille repugnans
sustinet a iugulo dextram et vim viribus exit. 750
utque volans alte raptum cum fulva draconem
fert aquila implicuitque pedes atque unguibus haesit,
saucius at serpens sinuosa volumina versat
arrectisque horret squamis et sibilat ore
arduus insurgens, illa haud minus urget obunco 755
luctantem rostro, simul aethera verberat alis :
haud aliter praedam Tiburtum ex agmine Tarchon
portat ovans. ducis exemplum eventumque secuti
Maeonidae incurrunt. tum fatis debitus Arruns
velocem iaculo et multa prior arte Camillam 760
circuit, et quae sit fortuna facillima temptat.
qua se cumque furens medio tulit agmine virgo,
hac Arruns subit et tacitus vestigia lustrat ;
qua victrix redit illa pedemque ex hoste reportat,
hac iuvenis furtim celeris detorquet habenas. 765
hos aditus iamque hos aditus omnemque pererrat
undique circuitum et certam quatit improbus hastam.
Forte sacer Cybelo Chloreus olimque sacerdos
738-756 MR ; 757-768 M 738 exspectare deteriotes quidam,
Conington 742 ofTert Ry 768 Cybelo codd. plerique Serv.
Ribbeck : Cybele yir : Cybelae Macrobius vulgo
P. VERGILI MARONIS
insignis longe Phrygiis fulgebat in armis
spumantemque agitabat equum, quem pellis aenis 770
in plumam squamis auro conserta tegebat.
ipse peregrina ferrugine clarus et ostro
spicula torquebat Lycio Gortynia cornu ;
aureus ex umeris erat arcus et aurea vati
cassida; tum croceam chlamydemque sinusque crepantis
carbaseos fulvo in nodum coUegerat auro, 776
pictus acu tunicas et barbara tegmina crurum.
hunc virgo, sive ut tempHs praefigeret arma
Troia, captivo sive ut se ferret in auro
venatrix, unum ex omni certamine pugnae 780
caeca sequebatur totumque incauta per agmen
femineo praedae et spoliorum ardebat amore,
telum ex insidiis cum tandem tempore capto
concitat et superos Arruns sic voce precatur :
* summe deum, sancti custos Soractis Apollo, 785
quem primi coHmus, cui pineus ardor acervo
pascitur, et medium freti pietate per ignem
cultores multa premimus vestigia pruna,
da, pater, hoc nostris aboleri dedecus armis,
omnipotens. non exuvias pulsaeve tropaeum 790
virginis aut spolia ulla peto, mihi cetera laudem
facta ferent ; haec dira meo dum vulnere pestis
pulsa cadat, patrias remeabo inglorius urbes.'
Audiit et voti Phoebus succedere partem
mente dedit, partem volucris dispersit in auras : 795
sterneret ut subita turbatam morte Camillam
adnuit oranti; reducem ut patria alta videret
non dedit, inque Notos vocem vertere procellae.
ergo ut missa manu sonitum dedit hasta per auras,
769-782 M', 783-792 MP; 793-799 MPR 774 umero 7
deteriores erat] sonat ya^cv 780 venatrix cum sequeniibus
iungunt alii 786 primis P : primum deteriores: Hirpini Peerl-
kamp ; cf. Serv. 794 votis deteriores Macrobius 799 ut] ubi M^
AENEIDOS XI
convertere animos acris oculosque tulere 800
cuncti ad reginam Volsci. nihil ipsa nec aurae
nec sonitus memor aut venientis ab aethere teli,
hasta sub exsertam donec perlata papillam
haesit virgineumque alte bibit acta cruorem.
concurrunt trepidae comites dominamque ruentem 805
suscipiunt. fugit ante omnis exterritus Arruns
laetitia mixtoque metu, nec iam amplius hastae
credere nec telis occurrere virginis audet.
ac velut ille, prius quam tela inimica sequantur,
continuo in montis sese avius abdidit altos 810
occiso pastore lupus magnove iuvenco,
conscius audacis facti, caudamque remulcens
subiecit pavitantem utero silvasque petivit :
haud secus ex ocuHs se turbidus abstuHt Arruns
contentusque fuga mediis se immiscuit armis. 815
iUa manu moriens telum trahit, ossa sed inter
ferreus ad costas alto stat vulnere mucro.
labitur exsanguis, labuntur frigida leto
lumina, purpureus quondam color ora reHquit.
tum sic exspirans Accam ex aequaHbus unam 820
adloquitur fidam ante aHas, quae sola Camillae
quicum partiri curas, atque haec ita fatur :
* hactenus, Acca soror, potui : nunc vulnus acerbum
conficit, et tenebris nigrescunt omnia circum.
effuge et haec Turno mandata novissima perfer : 825
succedat pugnae Troianosque arceat urbe.
iamque vale.' simul his dictis Hnquebat habenas
ad terram non sponte fluens. tum frigida toto
paulatim exsolvit se corpore, lentaque coUa
et captum leto posuit caput, arma reHnquunt, 830
800-830 MPR 801 auras6?c^ deteriores quidant, ^haec est
antiqua ledio' Serv.,recepit Bentley 819 relinquit c <^^/m'or^s 821
fida M^Rc 822 quacum P^-fcn 826 urbi P^R 830 relinquunt
Probus apudD. Serv. : relinquens M^P-^bcir : relinquit M^ : reliquit Ra^
P. VERGILI MARONIS
vitaque cum gemitu fugit indignata sub umbras.
tum vero immensus surgens ferit aurea clamor
sidera : deiecta crudescit pugna Camilla ;
incurrunt densi simul omnis copia Teucrum
Tyrrhenique duces Euandrique Arcades alae. 835
At Triviae custos iamdudum in montibus Opis
alta sedet summis spectatque interrita pugnas.
utque procul medio iuvenum in clamore furentum
prospexit tristi mulcatam morte Camillam,
ingemuitque deditque has imo pectore voces : 840
' heu nimium, virgo, nimium crudele luisti
supplicium Teucros conata lacessere bello !
nec tibi desertae in dumis coluisse Dianam
profuit aut nostras umero gessisse pharetras.
non tamen indecorem tua te regina reHquit 845
extrema iam in morte, neque hoc sine nomine letum
per gentis erit aut famam patieris inultae.
nam quicumque tuum violavit vulnere corpus
morte luet merita.' fuit ingens monte sub alto
regis Dercenni terreno ex aggere bustum 850
antiqui Laurentis opacaque ilice tectum ;
hic dea se primum rapido pulcherrima nisu
sistit et Arruntem tumulo speculatur ab alto.
ut vidit fulgentem armis ac vana tumentem,
* cur ' inquit ' diversus abis ? huc derige gressum, 855
huc periture veni, capias ut digna Camillae
praemia. tune etiam telis moriere Dianae?'
dixit, et aurata volucrem Threissa sagittam
deprompsit pharetra cornuque infensa tetendit
831-857 MPR', 858, 859 FMPR 835 Tyrrhenumque M
838 iuvenem P^y^^b^ furentem My^b^ 839 multatam c%, sed mul-
catam testatur D. Serv. probat Bentley 844 pharetras] sagittas M
deteriores quidam 845 relinquit b''^ : relinquet Pyb^c 852 dea]
ea M^ 854 laetantem animis M^ 856 Camilla R
AENEIDOS XI
et duxit longe, donec curvata coirent 860
inter se capita et manibus iam tangeret aequis,
laeva aciem ferri, dextra nervoque papillam.
extemplo teli stridorem aurasque sonantis
audiit una Arruns haesitque in corpore ferrum.
illum exspirantem socii atque extrema gementem 865
obliti ignoto camporum in pulvere linquunt;
Opis ad aetherium pennis aufertur Olympum.
Prima fugit domina amissa levis ala Camillae,
turbati fugiunt RutuH, fugit acer Atinas,
disiectique duces desolatique manipli 870
tuta petunt et equis aversi ad moenia tendunt.
nec quisquam instantis Teucros letumque ferentis
sustentare valet telis aut sistere contra,
sed laxos referunt umeris languentibus arcus,
quadripedumque putrem cursu quatit ungula campum. 875
volvitur ad muros caligine turbidus atra
pulvis, et e specuHs percussae pectora matres
femineum clamorem ad caeli sidera tollunt.
qui cursu portas primi inrupere patentis,
hos inimica super mixto premit agmine turba, 880
nec miseram effugiunt mortem, sed limine in ipso,
moenibus in patriis atque inter tuta domorum
confixi exspirant animas. pars claudere portas,
nec sociis aperire viam nec moenibus audent
accipere orantis, oriturque miserrima caedes 885
defendentum armis aditus inque arma ruentum.
exclusi ante oculos lacrimantumque ora parentum
pars in praecipitis fossas urgente ruina
volvitur, immissis pars caeca et concita frenis
arietat in portas et duros obice postis. 890
ipsae de muris summo certamine matres
860-891 /il/P/? 870 disiecti] defectiil/^ 87 1 equos P^tt*
875 quadripedoque F^R 877 e om. F^M^b^ 882 intra MR
AENEIDOS XI
(monstrat amor verus patriae, ut videre Camillam)
tela manu trepidae iaciunt ac robore duro
stipitibus ferrum sudibusque imitantur obustis
praecipites, primaeque mori pro moenibus ardent. 895
Interea Turnum in silvis saevissimus implet
nuntius et iuveni ingentem fert Acca tumultum :
deletas Volscorum acies, cecidisse Camillam,
ingruere infensos hostis et Marte secundo
omnia corripuisse, metum iam ad moenia ferri. 900
ille furens (et saeva lovis sic numina poscunt)
deserit obsessos collis, nemora aspera linquit.
vix e conspectu exierat campumque tenebat,
cum pater Aeneas saltus ingressus apertos
exsuperatque iugum silvaque evadit opaca. 905
sic ambo ad muros rapidi totoque feruntur
agmine nec longis inter se passibus absunt ;
ac simul Aeneas fumantis pulvere campos
prospexit longe Laurentiaque agmina vidit,
et saevum Aenean agnovit Turnus in armis 910
adventumque pedum flatusque audivit equorum.
continuoque ineant pugnas et proelia temptent,
ni roseus fessos iam gurgite Phoebus Hibero
tingat equos noctemque die labente reducat.
considunt castris ante urbem et moenia vallant. 915
892-895 FMPR ; 896-915 MPR 892 versus R : vires Thilo :
patriae, versam Schaper, ptobat Giithling 895 audent M^^-fbc Serv.
901 poscunt] pellunt R Ribbeck 903 camposque M^ 910
agnovit] conspexit P7 911 adventus 71/n- pedum] virum tt
912 ineunt M^b temptant 7C
\ ft-iJra sdd 'o' m*'i. ,^v<o 3 \,
P. VERGILI MARONIS
AENEIDOS
LIBER XII
TvRNVS ut infractos adverso Marte Latinos
defecisse videt, sua nunc promissa reposci,
se signari oculis, ultro implacabilis ardet
attollitque animos. Poenorum qualis in arvis
saucius ille gravi venantum vulnere pectus
tum demum movet arma leo, gaudetque comantis
excutiens cervice toros fixumque latronis
impavidus frangit telum et fremit ore cruento :
haud secus accenso gliscit violentia Turno.
tum sic adfatur regem atque ita turbidus infit :
'nulla mora in Turno; nihil est quod dicta retractent
ignavi Aeneadae, nec quae pepigere recusent.
congredior. fer sacra, pater, et concipe foedus.
aut hac Dardanium dextra sub Tartara mittam,
desertorem Asiae (sedeant spectentque Latini),
et solus ferro crimen commune refellam,
aut habeat victos, cedat Lavinia coniunx.'
Olli sedato respondit corde Latinus :
' o praestans animi iuvenis, quantum ipse feroci
virtute exsuperas, tanto me impensius aequum est
consulere atque omnis metuentem expendere casus.
sunt tibi regna patris Dauni, sunt oppida capta
1-22 MPR i6 crimen ferro Rc 17 victor <? deteriores
P. VERGILI MARONIS
multa manu, nec non aurumque animusque Latino est.
sunt aliae innuptae Latio et Laurentibus agris,
nec genus indecores. sine me haec haud mollia fatu 25
sublatis aperire dolis, simul hoc animo hauri :
me natam nulli veterum sociare procorum
fas erat, idque omnes divique hominesque canebant.
victus amore tui, cognato sanguine victus
coniugis et maestae lacrimis, vincla omnia rupi : 30
promissam eripui genero, arma impia sumpsi.
ex illo qui me casus, quae, Turne, sequantur
bella, vides, quantos primus patiare labores.
bis magna victi pugna vix urbe tuemur
spes Italas; recalent nostro Tiberina fluenta 35
sanguine adhuc campique ingentes ossibus albent.
quo referor totiens? quae mentem insania mutat?
si Turno exstincto socios sum ascire paratus,
cur non incolumi potius certamina tollo ?
quid consanguinei Rutuli, quid cetera dicet 40
Italia, ad mortem si te (fors dicta refutet !)
prodiderim, natam et conubia nostra petentem?
respice res bello varias, miserere parentis
longaevi, quem nunc maestum patria Ardea longe
dividit.' haudquaquam dictis violentia Turni 45
flectitur; exsuperat magis aegrescitque medendo.
ut primum fari potuit, sic institit ore :
'quam pro me curam geris, hanc precor, optime, pro me
deponas letumque sinas pro laude pacisci.
et nos tela, pater, ferrumque haud debile dextra 50
spargimus, et nostro sequitur de vulnere sanguis.
longe illi dea mater erit, quae nube fugacem
feminea tegat et vanis sese occulat umbris.'
23-46 MPR ; 47-53 MR 24 arvis M 46 ardescit-
que tuendo (m margine aegrescit) M 47 incipit M^fit
Donatus
AENEIDOS XII
At regina nova pugnae conterrita sorte
flebat et ardentem generum moritura tenebat: 55
* Turne, per has ego te lacrimas, per si quis Amatae
tangit honos animum (spes tu nunc una, senectae
tu requies miserae, decus imperiumque Latini
te penes, in te omnis domus inclinata recumbit),
unum oro : desiste manum committere Teucris. 60
qui te cumque manent isto certamine casus
et me, Tume, manent ; simul haec invisa relinquam
lumina nec generum Aenean captiva videbo.'
accepit vocem lacrimis Lavinia matris
i^agrantis perfusa genas, cui plurimus ignem 65
subiecit rubor et calefacta per ora cucurrit.
Indum sanguineo veluti violaverit ostro
si quis ebur, aut mixta rubent ubi lilia multa
alba rosa: talis virgo dabat ore colores.
illum turbat amor figitque in virgine vultus. 70
ardet in arma magis paucisque adfatur Amatam :
* ne, quaeso, ne me lacrimis neve omine tanto
prosequere in duri certamina Martis euntem,
o mater; neque enim Tumo mora Ubera mortis.
nuntius haec, Idmon, Phrygio mea dicta t}Tanno 75
haud placitura refer : cum primum crastina caelo
puniceis invecta rotis Aurora mbebit,
non Teucros agat in Rutulos ; Teucmm arma quiescant
et Rutuli : nostro dirimamus sanguine bellum ;
illo quaeratur coniunx Lavinia campo.' 80
Haec ubi dicta dedit rapidusque in tecta recessit,
poscit equos gaudetque tuens ante ora frementis,
Pilumno quos ipsa decus dedit Orithyia,
qui candore nives anteirent, cursibus auras.
circumstant properi aurigae manibusque lacessunt 85
54-85 MR 55 monitura Ribbeck 79 Rutulum h^<^
85 propere Ry^a^
P. VERGILI MARONIS
pectora plausa cavis et colla comantia pectunt.
ipse dehinc auro squalentem alboque orichalco
circumdat loricam umeris, simul aptat habendo
ensemque clipeumque et rubrae cornua cristae,
ensem quem Dauno ignipotens deus ipse parenti 90
fecerat et Stygia candentem tinxerat unda.
exim quae mediis ingenti adnixa columnae
aedibus astabat, validam vi corripit hastam,
Actoris Aurunci spolium, quassatque trementem
vociferans : ' nunc, o numquam frustrata vocatus 95
hasta meos, nunc tempus adest : te maximus Actor,
te Turni nunc dextra gerit; da sternere corpus
loricamque manu valida lacerare revulsam
semiviri Phrygis et foedare in pulvere crinis
vibratos calido ferro murraque madentis.' 100
his agitur furiis, totoque ardentis ab ore
scintillae absistunt, oculis micat acribus ignis :
mugitus veluti cum prima in proelia taurus
terrificos ciet atque irasci in cornua temptat
arboris obnixus trunco, ventosque lacessit J05
ictibus aut sparsa ad pugnam proludit harena.
Nec minus interea maternis saevus in armis
Aeneas acuit Martem et se suscitat ira,
oblato gaudens componi foedere bellum.
tum socios maestique metum solatur luli iio
fata docens, regique iubet responsa Latino
certa referre viros et pacis dicere leges.
Postera vix summos spargebat lumine montis
orta dies, cum primum alto se gurgite tollunt
Solis equi lucemque elatis naribus efflant : 115
campum ad certamen magnae sub moenibus urbis
86-92 MR; 93-116 MPR 92 columna 76^ Arusianns
96 te] non mavult Ribheck 100 cadentis P^^ 102 exsistunt
Ra^ 103 primam M^ : primum R 104 atque] aut M^PRb^
113 summo Mb
AENEIDOS XII
dimensi Rutulique viri Teucrique parabant
in medioque focos et dis communibus aras
gramineas. alii fontemque ignemque ferebant
velati limo et verbena tempora vincti. 120
procedit legio Ausonidum, pilataque plenis
agmina se fundunt portis. hinc Troius omnis
Tyrrhenusque ruit variis exercitus armis,
haud secus instructi ferro quam si aspera Martis
pugna vocet. nec non mediis in milibus ipsi 125
ductores auro volitant ostroque superbi,
et genus Assaraci Mnestheus et fortis Asilas
et Messapus equum domitor, Neptunia proles.
utque dato signo spatia in sua quisque recessit,
defigunt tellure hastas et scuta reclinant. 130
tum studio effusae matres et vulgus inermum
invalidique senes turris ac tecta domorum
obsedere, alii portis sublimibus astant.
At luno e summo, qui nunc Albanus habetur
(tum neque nomen erat neque honos aut gloria monti),
prospiciens tumulo campum aspectabat et ambas 136
Laurentum Troumque acies urbemque Latini.
extemplo Turni sic est adfata sororem
diva deam, stagnis quae fluminibusque sonoris
praesidet (hunc illi rex aetheris altus honorem 140
luppiter erepta pro virginitate sacravit) :
' nympha, decus fluviorum, animo gratissima nostro,
scis ut te cunctis unam, quaecumque Latinae
magnanimi lovis ingratum ascendere cubile,
praetulerim caelique libens in parte locarim : 145
disce tuum, ne me incuses, luturna, dolorem.
II 7-146 MPR 117 demensi My^c Rtbbeck 120 limo reltquisse
Vergilium testantur Caper et Hyginus apud Serv. : lino codd. praeter
Parisinos duo, Serv. 124 ferro] bello M 126 superbi M :
decori ceteri 130 telluri Rb^^cn 132 ac] et Mb^^cn 133
instant R 142 carissima PRy 143 Latinis P^y^
VERG. 27
P. VERGILI MARONIS
qua visa est Fortuna pati Parcaeque sinebant
cedere res Latio, Turnum et tua moenia texi :
nunc iuvenem imparibus video concurrere fatis,
Parcarumque dies et vis inimica propinquat. 150
non pugnam aspicere hanc oculis, non foedera possum.
tu pro germano si quid praesentius audes,
perge ; decet. forsan miseros meliora sequentur.'
vix ea, cum lacrimas oculis luturna profudit
terque quaterque manu pectus percussit honestum. 155
' non lacrimis hoc tempus ' ait Saturnia luno ;
' accelera et fratrem, si quis modus, eripe morti ;
aut tu bella cie conceptumque excute foedus.
auctor ego audendi.' sic exhortata reliquit
incertam et tristi turbatam vulnere mentis. 160
Interea reges, ingenti mole Latinus
quadriiugo vehitur curru (cui tempora circum
aurati bis sex radii fulgentia cingunt,
SoHs avi specimen), bigis it Turnus in albis,
bina manu lato crispans hastilia ferro. 165
hinc pater Aeneas, Romanae stirpis origo,
sidereo flagrans cHpeo et caelestibus armis
et iuxta Ascanius, magnae spes altera Romae,
procedunt castris, puraque in veste sacerdos
saetigeri fetum suis intonsamque bidentefti .{) ijabigerfTO
attulit admovitque pecus flagrantibus aris.
illi ad surgentem conversi lumina solem
dant fruges manibus salsas et tempora ferro
summa notant pecudum, paterisque altaria libant.
Tum pius Aeneas stricto sic ense precatur : 1 75
' esto nunc Sol testis et haec mihi Terra vocanti,
quam propter tantos potui perferre labores,
147-177 MPR 151 in foedere M^ 161 rex ingenti de
mole M^ 162 quadrigo Py^ 170 saetigerae ante Pierium
legebant, et fprtasse invenit D. Serv. 176 precanti My^b^cnServ.
AENEIDOS XII
et pater omnipotens et tu Saturnia coniunx,
iam melior, iam, diva, precor; tuque inclute Mavors,
cuncta tuo qui bella, pater, sub numine torques; 180
Fontisque Fluviosque voco, quaeque aetheris alti
religio et quae caeruleo sunt numina ponto :
cesserit Ausonio si fors victoria Turno,
convenit Euandri victos discedere ad urbem,
cedet lulus agris, nec post arma ulla rebelles 185
Aeneadae referent ferrove haec regna lacessent.
sin nostrum adnuerit nobis Victoria Martem
(ut potius reor et potius di numine firment),
non ego nec Teucris Italos parere iubebo
nec mihi regna peto : paribus se legibus ambae 190
invictae gentes aeterna in foedera mittant.
sacra deosque dabo; socer arma Latinus habeto,
imperium sollemne socer ; mihi moenia Teucri
constituent urbique dabit Lavinia nomen.'
Sic prior Aeneas, sequitur sic deinde Latinus 195
suspiciens caelum, tenditque ad sidera dextram :
'haec eadem, Aenea, terram, mare, sidera, iuro
Latonaeque genus duplex lanumque bifrontem,
vimque deum infernam et duri sacraria Ditis ;
audiat haec genitor qui foedera fulmine sancit. 200
tango aras, medios ignis et numina testor :
nulla dies pacem hanc Italis nec foedera rumpet,
quo res cumque cadent; nec me vis ulla volentem
avertet, non, si tellurem effundat in undas
diluvio miscens caelumque in Tartara solvat, 205
ut sceptrum hoc' — dextra sceptrum nam forte gerebat —
'numquam fronde levi fundet virgulta nec umbras,
cum semel in silvis imo de stirpe recisum
178-208 MPR 178 coniunx] luno M^a^cmn Setv. 184 de-
cedere Af 188 propiusdii? numinaP^i?^ 202 rumpat/^7:
rumpit P^ 208 imo] vivo codex DaventnensiSy probat Guthling
27*
P. VERGILI MARONIS
matre caret posuitque comas et bracchia ferro
olim arbos, nunc artificis manus aere decoro 210
inclusit patribusque dedit gestare Latinis.' .
talibus inter se firmabant foedera dictis tbiyi. sl
conspectu in medio procerum. tum rite sacratas
in flammam iugulant pecudes et viscera vivis
eripiunt, cumulantque oneratis lancibus aras. 215
At vero Rutulis impar ea pugna videri
iamdudum et vario misceri pectora motu,
tum magis ut propius cernunt [non viribus aequis].
adiuvat incessu tacito progressus et aram
suppliciter venerans demisso lumine Turnus 220
tabentesque genae et iuvenali in corpore pallor.
quem simul ac luturna soror crebrescere vidit
sermonem et vulgi variare labantia corda,
in medias acies formam adsimulata Camerti
(cui genus a proavis ingens clarumque paternae 225
nomen erat virtutis, et ipse acerrimus armis) —
in medias dat sese acies haud nescia rerum
rumoresque serit varios ac talia fatur :
' non pudet, o Rutuli, pro cunctis talibus unam
obiectare animam ? numerone an viribus aequi 230
non sumus ? en, omnes et Troes et Arcades hi sunt,
fatalesque manus, infensa Etruria Turno. 39^0 ^zsii
vix hostem, alterni si congrediamur, habemus.
ille quidem ad superos, quorum se devovet aris,
succedet fama vivusque per ora feretur : 235
nos patria amissa dominis parere superbis
cogemur, qui nunc lenti consedimus arvis.'
Talibus incensa est iuvenum sententia dictis nwaifpmu.
209-238 MPR 213 prospectu M in om. M^P^b^ 218
non viribus aequis interpolata esse recte statuit Brunck 221 tabentes
flV deteriores Bentley : pubentes ceteri 230 an] ac P^ aequis Py
232 fatalisque PycServ., defendit Sabbadini 237 lentis (7^) . . .
armis (^^7') Bentley
AENEIDOS XII
iam magis atque magis, serpitque per agmina murmur :
ipsi Laurentes mutati ipsique Latini. 240
qui sibi iam requiem pugnae rebusque salutem
sperabant, nunc arma volunt foedusque precantur
infectum et Turni sortem miserantur iniquam.
his aliud maius luturna adiungit et alto
dat signum caelo, quo non praesentius ullum 245
turbavit mentes Italas monstroque fefellit.
namque volans rubra fulvus lovis ales in aethra
litoreas agitabat avis turbamque sonantem
agminis aligeri, subito cum lapsus ad undas
cycnum excellentem pedibus rapit improbus uncis. 250
arrexere animos Itali, cunctaeque volucres
convertunt clamore fugam (mirabile visu),
aetheraque obscurant pennis hostemque per auras
facta nube premunt, donec vi victus et ipso
pondere defecit praedamque ex unguibus ales 255
proiecit fluvio, penitusque in nubila fugit.
Tum vero augurium Rutuli clamore salutant
expediuntque manus, primusque Tolumnius augur
* hoc erat, hoc^ votis ' inquit ' quod saepe petivi.
accipio agnoscoque deos ; me, me duce ferrum 260
corripite, o miseri, quos improbus advena bello
territat invalidas ut avis, et litora vestra
vi populat. petet ille fugam penitusque profundo
vela dabit. vos unanimi densete catervas
et regem vobis pugna defendite raptum.' 265
dixit, et adversos telum contorsit in hostis
procurrens ; sonitum dat stridula cornus et auras
certa secat. simul hoc, simul ingens clamor et omnes
turbati cunei calefactaque corda tumultu.
239-269 MPR 239 iam] tum P7 245 praestantius
RcmiT 247 fulvus rubra M^ lovis] acer P 261 miseri]
Rutuli 'fbcm 264 densate MPy
P. VERGILI MARONIS
hasta volans, ut forte novem pulcherrima fratrum 27Q
corpora constiterant contra, quos fida crearat
una tot Arcadio coniunx Tyrrhena Gylippo,
horum unum ad medium, teritur qua sutilis alvo
balteus et laterum iuncturas fibula mordet,
egregium forma iuvenem et fulgentibus armis, 275
transadigit costas fulvaque eifundit harena.
at fratres, animosa phalanx accensaque luctu,
pars gladios stringunt manibus, pars missile ferrum
corripiunt caecique ruunt. quos agmina contra
procurrunt Laurentum, hinc densi rursus inundant 280
Troes Agyllinique et pictis Arcades armis.
sic omnis amor unus habet decernere ferro.
diripuere aras, it toto turbida caelo
tempestas telorum ac ferreus ingruit imber,
craterasque focosque ferunt. fugit ipse Latinus 285
pulsatos referens infecto foedere divos.
Infrenant afii currus aut corpora saltu
subiciunt in equos et strictis ensibus adsunt.
Messapus regem regisque insigne gerentem
Tyrrhenum Aulesten, avidus confundere foedus, 290
adverso proterret equo, ruit ille recedens
et miser oppositis a tergo involvitur aris
in caput inque umeros. at fervidus advolat hasta
Messapus teloque orantem multa trabali
desuper altus equo graviter ferit atque ita fatur : 295
'hoc habet, haec meHor magnis data victima divis.'
concurrunt ItaH spoHantque calentia membra.
obvius ambustum torrem Corynaeus ab ara
corripit et venienti Ebyso plagamque ferenti
occupat os flammis : oHi ingens barba reluxit 300
270-300 MPR 273 mediam Mv alvo P^Rybc^ Serv. :
alveo P^ : alvum tt deteriores : auro M 283 it] et P^y^ 287
aut] et M 288 adstant M^
AENEIDOS XII
nidoremque ambusta dedit. super ipse secutus
caesariem laeva turbati corripit hostis
impressoque genu nitens terrae applicat ipsum ;
sic rigido latus ense ferit. Podalirius Alsum
pastorem primaque acie per tela ruentem 305
ense sequens nudo superimminet ; ille securi
adversi frontem mediam mentumque reducta
disicit et sparso late rigat arma cruore.
oUi dura quies oculos et ferreus urget
somnus, in aeternam clauduntur lumina noctem. 310
At pius Aeneas dextram tendebat inermem
nudato capite atque suos clamore vocabat :
* quo ruitis ? quaeve ista repens discordia surgit ?
o cohibete iras ! ictum iam foedus et omnes
compositae leges, mihi ius concurrere soli, 315
me sinite atque auferte metus; ego foedera faxo
firma manu, Turnum debent haec iam mihi sacra.'
has inter voces, media inter talia verba
ecce viro stridens alis adlapsa sagitta est,
incertum qua pulsa manu, quo turbine adacta, 320
quis tantam Rutulis laudem, casusne deusne,
attulerit ; pressa est insignis gloria facti,
nec sese Aeneae iactavit vulnere quisquam.
Turnus ut Aenean cedentem ex agmine vidit
turbatosque duces, subita spe fervidus ardet; 325
poscit equos atque arma simul, saltuque superbus
emicat in currum et manibus moHtur habenas.
multa virum voHtans dat fortia corpora leto,
seminecis volvit multos aut agmina curru
proterit aut raptas fugientibus ingerit hastas. 330
quahs apud geHdi cum flumina concitus Hebri
301-331 MPR 304 feret M^'^^ : pedit P 310 condun-
tur P Rottendorphiani duo, praefert Ribbeck 311 inertem M^
313 quaeve] quove Rc 321 -ve . . . -ve M 330 aut] et R
P. VERGILI MARONIS
sanguineus Mavors clipeo increpat atque furentis
bella movens immittit equos, illi aequore aperto
ante Notos Zephyrumque volant, gemit ultima pulsu
Thraca pedum circumque atrae Formidinis ora 335
Iraeque Insidiaeque, dei comitatus, aguntur:
talis equos alacer media inter proelia Turnus
fumantis sudore quatit, miserabile caesis
hostibus insultans : spargit rapida ungula rores
sanguineos mixtaque cruor calcatur harena. 340
iamque neci Sthenelumque dedit Thamyrumque Pholumque,
hunc congressus et hunc, illum eminus ; eminus ambo
Imbrasidas, Glaucum atque Laden, quos Imbrasus ipse
nutrierat Lycia paribusque ornaverat armis
vel conferre manum vel equo praevertere ventos. 345
Parte alia media Eumedes in proelia fertur,
antiqui proles bello praeclara Dolonis,
nomine avum referens, animo manibusque parentem,
qui quondam, castra ut Danaum speculator adiret,
ausus Pelidae pretium sibi poscere currus; 350
illum Tydides alio pro talibus ausis
adfecit pretio nec equis aspirat Achilli.
hunc procul ut campo Turnus prospexit aperto,
ante levi iaculo longum per inane secutus
sistit equos biiugis et curru desilit atque 355
semianimi lapsoque supervenit, et pede coUo
impresso dextrae mucronem extorquet et alto
fulgentem tingit iugulo atque haec insuper addit :
* en agros et, quam bello, Troiane, petisti,
Hesperiam metire iacens : haec praemia, qui me 360
ferro ausi temptare, ferunt, sic moenia condunt.'
huic comitem Asbyten coniecta cuspide mittit
Chloreaque Sybarimque Daretaque Thersilochumque
332-363 MPR 332 intonat MRc^ prementi M^ 356 elapso-
que P^bn Serv. 357 expresso M^ dextra Ry^c
AENEIDOS XII
et sternacis equi lapsum cervice Thymoeten.
ac velut Edoni Boreae cum spiritus alto 365
insonat Aegaeo sequiturque ad litora fluctus;
qua venti incubuere, fugam dant nubila caelo :
sic Turno, quacumque viam secat, agmina cedunt
conversaeque ruunt acies ; fert impetus ipsum
et cristam adverso curru quatit aura volantem. 370
non tulit instantem Phegeus animisque frementem,
obiecit sese ad currum et spumantia frenis
ora citatorum dextra detorsit equorum.
dum trahitur pendetque iugis, hunc lata retectum
lancea consequitur rumpitque infixa bilicem 375
loricam et summum degustat vulnere corpus.
ille tamen clipeo obiecto conversus in hostem
ibat et auxilium ducto mucrone petebat,
cum rota praecipitem et procursu concitus axis
impulit effunditque solo, Turnusque secutus 380
imam inter galeam summi thoracis et oras
abstulit ense caput truncumque reliquit harenae.
Atque ea dum campis victor dat funera Turnus,
interea Aenean Mnestheus et fidus Achates
Ascaniusque comes castris statuere cruentum 385
alternos longa nitentem cuspide gressus.
saevit et infracta luctatur harundine telum
eripere auxiHoque viam, quae proxima, poscit :
ense secent lato vulnus teUque latebram
rescindant penitus, seseque in bella remittant. 390
iamque aderat Phoebo ante alios dilectus lapyx
lasides, acri quondam cui captus amore
ipse suas artis, sua munera, laetus Apollo
augurium citharamque dabat celerisque sagittas.
364-394 MPR 380 effuditque R^^c 382 harena Ryb^cn
385 comes] puer Rb 389 latebras Mb"^ 394 -ve . . . -ve Bentley
dedit M agnoscit Serv, : dedi 7^
P. VERGILI MARONIS
ille ut depositi proferret fata parentis, 395
scire potestates herbarum usumque medendi
maluit et mutas agitare inglorius artis.
stabat acerba fremens ingentem nixus in hastam
Aeneas magno iuvenum et maerentis luli
concursu, lacrimis immobilis. ille retorto 400
Paeonium in morem senior succinctus amictu
multa manu medica Phoebique potentibus herbis
nequiquam trepidat, nequiquam spicula dextra
sollicitat prensatque tenaci forcipe ferrum.
nulla viam fortuna regit, nihil auctor Apollo 405
subvenit, et saevus campis magis ac magis horror
crebrescit propiusque malum est. iam pulvere caelum
stare vident : subeunt equites et spicula castris
densa cadunt mediis. it tristis ad aethera clamor
bellantum iuvenum et duro sub Marte cadentum. 410
Hic Venus indigno nati concussa dolore
dictamnum genetrix Cretaea carpit ab Ida,
puberibus caulem foliis et flore comantem
purpureo; non illa feris incognita capris
gramina, cum tergo volucres haesere sagittae. 415
hoc Venus obscuro faciem circumdata nimbo
detulit, hoc fusum labris splendentibus amnem
inficit occulte medicans, spargitque salubris
ambrosiae sucos et odoriferam panaceam.
fovit ea vulnus lympha longaevus lapyx 420
ignorans, subitoque omnis de corpore fugit
quippe dolor, omnis stetit imo vulnere sanguis.
iamque secuta manum nulla cogente sagitta
excidit, atque novae rediere in pristina vires.
'arma citi properate viro ! quid statis?' lapyx 425
395-425 MPR 397 multas P^c^ 398 fixus M^ 408 sub-
euutque Rc 417 plendentibus P^ : pendentibus Ra^ 422 in
vulnere P^Ry^^cn 423 manus P'7' : manu M^P^^y^
AENEIDOS XII
conclamat primusque animos accendit in hostem.
'non haec humanis opibus, non arte magistra
proveniunt, neque te, Aenea, mea dextera servat :
maior agit deus atque opera ad maiora remittit.'
ille avidus pugnae suras incluserat auro 430
hinc atque hinc oditque moras hastamque coruscat.
postquam habilis lateri clipeus loricaque tergo est,
Ascanium fusis circum complectitur armis
summaque per galeam deUbans oscula fatur :
*disce, puer, virtutem ex me verumque laborem, 435
fortunam ex aliis. nunc te mea dextera bello
defensum dabit et magna inter praemia ducet.
tu facito, mox cum matura adoleverit aetas,
sis memor et te animo repetentem exempla tuorum
et pater Aeneas et avunculus excitet Hector.' 440
Haec ubi dicta dedit, portis sese extulit ingens
telum immane manu quatiens ; simul agmine denso
Antheusque Mnestheusque ruunt, omnisque reUctis
turba fluit castris. tum caeco pulvere campus
miscetur pulsuque pedum tremit excita tellus. 445
vidit ab adverso venientis aggere Turnus,
videre Ausonii, geHdusque per ima cucurrit
ossa tremor ; prima ante omnis luturna Latinos
audiit agnovitque sonum et tremefacta refugit.
ille volat campoque atrum rapit agmen aperto. 450
quaUs ubi ad terras abrupto sidere nimbus
it mare per medium (miseris, heu, praescia longe
horrescunt corda agricoHs : dabit ille ruinas _ ::: _ ;j
arboribus stragemque satis, ruet omnia late), ■•^+ cCt:: : :
ante volant sonitumque ferunt ad litora venti : 455
talis in adversos ductor Rhoeteius hostis
426-455 MPR ; 456 MPRV 428 Aenean, omisso te, M^
444 fluit] ruit P 449 adgnoscitque P 454 ruit Mb^ 455
volans MP^y^b^
P. VERGILI MARONIS
agmen agit, densi cuneis se quisque coactis
adglomerant. ferit ense gravem Thymbraeus Osirim,
Arcetium Mnestheus, Epulonem obtruncat Achates
Vfentemque Gyas ; cadit ipse Tolumnius augur, 460
primus in adversos telum qui torserat hostis.
toUitur in caelum clamor, versique vicissim
pulverulenta fuga Rutuli dant terga per agros.
ipse neque aversos dignatur sternere morti
nec pede congressos aequo nec tela ferentis 465
insequitur : solum densa in caligine Turnum
vestigat lustrans, solum in certamina poscit.
Hoc concussa metu mentem luturna virago
aurigam Turni media inter lora Metiscum
excutit et longe lapsum temone relinquit, 470
ipsa subit manibusque undantis flectit habenas
cuncta gerens, vocemque et corpus et arma Metisci.
nigra velut magnas domini cum divitis aedes
pervolat et pennis alta atria lustrat hirundo
pabula parva legens nidisque loquacibus escas, 475
et nunc porticibus vacuis, nunc umida circum
stagna sonat : similis medios luturna per hostis
fertur equis rapidoque volans obit omnia curru,
iamque hic germanum iamque hic ostentat ovantem
nec conferre manum patitur, volat avia longe. 480
haud minus Aeneas tortos legit obvius orbis,
vestigatque virum et disiecta per agmina magna
voce vocat. quotiens oculos coniecit in hostem
alipedumque fugam cursu temptavit equorum,
aversos totiens currus luturna retorsit. 4^5
heu, quid agat? vario nequiquam fluctuat aestu,
diversaeque vocant animum in contraria curae.
457-487 MPRV 457 coacti M^ 464 adversos MP^ibar
470 relinquit M-V: reliquit M^PR-^bc 479 ostendit M^bc^ir 481
totos V 482 magna] longa Bentley 485 adversos il/V"
AENEIDOS XII
huic Messapus, uti laeva duo forte gerebat
lenta, levis cursu, praefixa hastilia ferro,
horum unum certo contorquens derigit ictu. 490
substitit Aeneas et se collegit in arma
poplite subsidens ; apicem tamen incita summum
hasta tuHt summasque excussit vertice cristas.
tum vero adsurgunt irae, insidiisque subactus,
diversos ubi sensit equos currumque referri, 495
multa lovem et laesi testatus foederis aras
iam tandem invadit medios et Marte secundo
terribiHs saevam nullo discrimine caedem
suscitat, irarumque omnis effundit habenas.
Quis mihi nunc tot acerba deus, quis carmine caedes 500
diversas obitumque ducum, quos aequore toto
inque vicem nunc Turnus agit, nunc Troius heros,
expediat? tanton placuit concurrere motu,
luppiter, aeterna gentis in pace futuras ?
Aeneas Rutulum Sucronem (ea prima ruentis 505
pugna loco statuit Teucros) haud multa morantem
excipit in latus et, qua fata celerrima, crudum
transadigit costas et cratis pectoris ensem.
Turnus equo deiectum Amycum fratremque Dioren,
cohgressus pedes, hunc venientem cuspide longa, 510
hunc mucrone ferit, curruque abscisa duorum
suspendit capita et rorantia sanguine portat.
ille Talon Tanaimque neci fortemque Cethegum,
tris uno congressu, et maestum mittit Oniten,
nomen Echionium matrisque genus Peridiae; 515
hic fratres Lycia missos et ApolHnis agris
et iuvenem exosum nequiquam bella Menoeten,
Arcada, piscosae cui circum flumina Lernae
488-507 MPRV; 508-518 MPR 495 sentit M 496 testa-
inv PR 505 ruentis] furentis V 506 morantis K: moratum A
Serv.,probat Bentley 511 abscissa^^6^ 515 nomenP6^c5^m :
nomine M agnoscit Serv. : nominechionium R-^b^
P. VERGILI MARONIS
ars fuerat pauperque domus nec nota potentum
munera, conductaque pater tellure serebat. 520
ac velut immissi diversis partibus ignes
arentem in silvam et virgulta sonantia lauro,
aut ubi decursu rapido de montibus altis
dant sonitum spumosi amnes et in aequora currunt
quisque suum populatus iter ; non segnius ambo 525
Aeneas Turnusque ruunt per proelia; nunc, nunc
fluctuat ira intus, rumpuntur nescia vinci
pectora, nunc totis in vulnera viribus itur.
Murranum hic, atavos et avorum antiqua sonantem
nomina per regesque actum genus omne Latinos, 530
praecipitem scopulo atque ingentis turbine saxi
excutit effunditque solo; hunc lora et iuga subter
provolvere rotae, crebro super ungula pulsu
incita nec domini memorum proculcat equorum.
ille ruenti Hyllo animisque immane frementi 535
occurrit telumque aurata ad tempora torquet :
olli per galeam fixo stetit hasta cerebro.
dextera nec tua te, Graium fortissime Cretheu,
eripuit Turno, nec di texere Cupencum
Aenea veniente sui : dedit obvia ferro 540
pectora, nec misero clipei mora profuit aerei.
te quoque Laurentes viderunt, Aeole, campi
oppetere et late terram consternere tergo :
occidis, Argivae quem non potuere phalanges
sternere nec Priami regnorum eversor Achilles; 545
hic tibi mortis erant metae, domus alta sub Ida,
Lyrnesi domus alta, solo Laurente sepulcrum.
totae adeo conversae acies omnesque Latini,
omnes Dardanidae, Mnestheus acerque Serestus
519-549 MPR 520 munera] limina M Deuticke sedebat
M^ 522 ardentem M^ 532 excutit] excipit M 541 aerei editio
Aldina iisoi) : aeris codd.
AENEIDOS XII
et Messapus equum domitor et fortis Asilas 550
Tuscorumque phalanx Euandrique Arcades alae,
pro se quisque viri summa nituntur opum vi;
nec mora nec requies, vasto certamine tendunt.
Hic mentem Aeneae genetrix pulcherrima misit
iret ut ad muros urbique adverteret agmen , . 555
ocius et subita turbaret clade Latinos. &3ur ji
ille ut vestigans diversa per agmina Turnum
huc atque huc acies circumtuHt, aspicit urbem
immunem tanti belli atque impune quietam.
continuo pugnae accendit maioris imago : 560
Mnesthea Sergestumque vocat fortemque Serestum
ductores, tumulumque capit quo cetera Teucrum
concurrit legio, nec scuta aut spicula densi
deponunt. celso medius stans aggere fatur :
*ne qua meis esto dictis mora, luppiter hac stat, 565
neu quis ob inceptum subitum mihi segnior ito.
urbem hodie, causam belli, regna ipsa Latini,
ni frenum accipere et victi parere fatentur,
eruam et aequa solo fumantia culmina ponam.
scilicet exspectem libeat dum proelia Turno 570
nostra pati rursusque velit concurrere victus ?
hoc caput, o cives, haec belli summa nefandi.
ferte faces propere foedusque reposcite flammis.'
dixerat, atque animis pariter certantibus omnes
dant cuneum densaque ad muros mole feruntur. 575
scalae improviso subitusque apparuit ignis.
discurrunt aHi ad portas primosque trucidant,
ferrum aHi torquent et obumbrant aethera teHs.
ipse inter primos dextram sub moenia tendit
Aeneas, magnaque incusat voce Latinum 580
testaturque deos iterum se ad proeHa cogi,
550-581 MPR 559 quietemi?7^ 568 fatetur M' 573
properi m Menagianus I deteriores quidant, probat Bentley
P. VERGILI MARONIS
bis iam Italos hostis, haec altera foedera rumpi.
exoritur trepidos inter discordia civis :
urbem alii reserare iubent et pandere portas
Dardanidis ipsumque trahunt in moenia regem; 585
arma ferunt alii et pergunt defendere muros.
inclusas ut cum latebroso in pumice pastor
vestigavit apes fumoque implevit amaro :
illae intus trepidae rerum per cerea castra
discurrunt magnisque acuunt stridoribus iras; 590
volvitur ater odor tectis, tum murmure caeco
intus saxa sonant, vacuas it fumus ad auras.
Accidit haec fessis etiam fortuna Latinis,
quae totam luctu concussit funditus urbem.
regina ut tectis venientem prospicit hostem, 595
incessi muros, ignis ad tecta volare,
nusquam acies contra Rutulas, nulla agmina Turni,
infelix pugnae iuvenem in certamine credit
exstinctum et subito mentem turbata dolore
se causam clamat crimenque caputque malorum, 600
multaque per maestum demens effata furorem
purpureos moritura manu discindit amictus
et nodum informis leti trabe nectit ab alta.
quam cladem miserae postquam accepere Latinae,
filia prima manu floros Lavinia crinis 605
et roseas laniata genas, tum cetera circum
turba furit, resonant late plangoribus aedes.
hinc totam infelix vulgatur fama per urbem.
demittunt mentes, it scissa veste Latinus
coniugis attonitus fatis urbisque ruina, 610
canitiem immundo perfusam pulvere turpans.
582-611 MPR 582 haec iam altera il/^ 587 ut cum]
veluti M 596 incensi Ra} : incendi -yaVTr^ : incedi M^ 605
floros Probus, antiquam ledionem esse testaiur Serv. : flavos codd.
607 latae M^Rc
AENEIDOS XII
[multaque se incusat, qui non acceperit ante
Dardanium Aenean generumque asciverit ultro].
Interea extremo bellator in aequore Turnus
palantis sequitur paucos iam segnior atque 615
iam minus atque minus successu laetus equorum.
attulit hunc illi caecis terroribus aura
commixtum clamorem, arrectasque impulit auris
confusae sonus urbis et inlaetabile murmur.
* hei mihi ! quid tanto turbantur moenia luctu ? 620
quisve ruit tantus diversa clamor ab urbe?'
sic ait, adductisque amens subsistit habenis.
atque huic, in faciem soror ut conversa Metisci
aurigae currumque et equos et lora regebat,
talibus occurrit dictis : ' hac, Turne, sequamur 625
Troiugenas, qua prima viam victoria pandit ;
sunt alii qui tecta manu defendere possint.
ingruit Aeneas Italis et proelia miscet :
et nos saeva manu mittamus funera Teucris.
nec numero inferior pugnae nec honore recedes.' 630
Turnus ad haec :
* o soror, et dudum agnovi, cum prima per artem
foedera turbasti teque haec in bella dedisti,
et nunc nequiquam fallis dea. sed quis Olympo
demissam tantos voluit te ferre labores ? 635
an fratris miseri letum ut crudele videres?
nam quid ago ? aut quae iam spondet fortuna salutem ?
vidi oculos ante ipse meos me voce vocantem
Murranum, quo non superat mihi carior alter,
oppetere ingentem atque ingenti vulnere victum. 640
occidit infelix nostrum ne dedecus Vfens
612-641 MPR vv. 612, 613, ex yii. 471 repeiitos, om. MPR-^b
617 huc Hamburgensts"' Madvig Ribbeck 624 gerebat P7' 627
possunt Pc^ 635 te perferre R : perferre Nettleship 639 supe-
rat] fuerat M^m detenores 641 ne nostrum MR-^bc
VERG. 28
P. VERGILI MARONIS
aspiceret ; Teucri potiuntur corpore et armis.
exscindine domos (id rebus defuit unum)
perpetiar, dextra nec Drancis dicta refellam ?
terga dabo et Turnum fugientem haec terra videbit ? 645
usque adeone mori miserum est ? vos o miiii, Manes,
este boni, quoniam superis aversa voluntas.
sancta ad vos anima atque istius nescia culpae
descendam magnorum haud umquam indignus avorum.
Vix ea fatus erat, medios volat ecce per hostis 650
vectus equo spumante Saces, adversa sagitta
saucius ora, ruitque implorans nomine Turnum :
'Turne, in te suprema salus, miserere tuorum.
fulminat Aeneas armis summasque minatur
deiecturum arces Italum excidioque daturum, 655
iamque faces ad tecta volant. in te ora Latini,
in te oculos referunt ; mussat rex ipse Latinus
quos generos vocet aut quae sese ad foedera flectat.
praeterea regina, tui fidissima, dextra
occidit ipsa sua lucemque exterrita fugit. 660
soli pro portis Messapus et acer Atinas
sustentant acies. circum hos utrimque phalanges
stant densae strictisque seges mucronibus horret
ferrea : tu currum deserto in gramine versas.'
obstipuit varia confusus imagine rerum 665
Turnus et obtutu tacito stetit; aestuat ingens
uno in corde pudor mixtoque insania luctu
et furiis agitatus amor et conscia virtus.
ut primum discussae umbrae et lux reddita menti,
ardentis oculorum orbis ad moenia torsit 670
turbidus eque rotis magnam respexit ad urbem.
Ecce autem flammis inter tabulata volutus
642-650 MPR; 651-667 MP; 668-672 MPV 647 adversa
M^yb 648 nescia Menagtanus alter^ Gothanns tertius : inscia ceteri
Serv. Macrobius Wagner 662 aciem Pbc
AENEIDOS XII
ad caelum undabat vertex turrimque tenebat,
turrim compactis trabibus quam eduxerat ipse
subdideratque rotas pontisque instraverat altos. 675
* iam iam fata, soror, superant, absiste morari ;
quo deus et quo dura vocat Fortuna sequamur.
stat conferre manum Aeneae, stat, quidquid acerbi est,
morte pati, neque me indecorem, germana, videbis
amplius. hunc, oro, sine me furere ante furorem.' 680
dixit, et e curru saltum dedit ocius arvis
perque hostis, per tela ruit maestamque sororem
deserit ac rapido cursu media agmina rumpit.
ac veluti montis saxum de vertice praeceps
cum ruit avulsum vento, seu turbidus imber 685
proluit aut annis solvit sublapsa vetustas ;
fertur in abruptum magno mons improbus actu
exsultatque solo, silvas armenta virosque
involvens secum : disiecta per agmina Turnus
sic urbis ruit ad muros, ubi plurima fuso 690
sanguine terra madet striduntque hastilibus aurae,
significatque manu et magno simul incipit ore :
' parcite iam, Rutuli, et vos tela inhibete, Latini ;
quaecumque est fortuna, mea est; me verius unum
pro vobis foedus luere et decernere ferro.' 695
discessere omnes medii spatiumque dedere.
At pater Aeneas audito nomine Turni
deserit et muros et summas deserit arces
praecipitatque moras omnis, opera omnia rumpit
laetitia exsultans horrendumque intonat armis : 700
quantus Athos aut quantus Eryx aut ipse coruscis
cum fremit ilicibus quantus gaudetque nivali
vertice se attollens pater Appenninus ad auras.
iam vero et Rutuli certatim et Troes et omnes
673-687 MPV ; 688-704 MPRV 677 qua dura P 701 Athon
b^at deterioresy praefert Serv,
R VERGILI MARONIS
convertere oculos Itali, quique alta tenebant 705
moenia quique imos pulsabant ariete muros,
armaque deposuere umeris. stupet ipse Latinus
ingentis, genitos diversis partibus orbis,
inter se coiisse viros et cernere ferro.
atque illi, ut vacuo patuerunt aequore campi, 710
procursu rapido coniectis eminus hastis
invadunt Martem clipeis atque aere sonoro.
dat gemitum tellus ; tum crebros ensibus ictus
congeminant, fors et virtus miscentur in unum,j2od 9ur
ac velut ingenti Sila summove Taburno '1^5
cum duo conversis inimica in proelia tauri
frdntibus incurrunt, pavidi cessere magistri,
stat pecus omne metu mutum, mussantque iuvencae
quis nemori imperitet, quem tota armenta sequantur;
illi inter sese multa vi vulnera miscent 730
cornuaque obnixi infigunt et sanguine largo
colla armosque lavant, gemitu nemus omne remugit :
non aliter Tros Aeneas et Daunius heros
concurrunt clipeis, ingens fragor aethera complet.
luppiter ipse duas aequato examine lances 725
sustinet et fata imponit diversa duorum,
quem damnet labor et quo vergat pondere letum.
Emicat hic impune putans et corpore toto
alte sublatum consurgit Turnus in ensem
et ferit; exclamant Troes trepidique Latini, 730
arrectaeque amborum acies. at perfidus ensis
frangitur in medioque ardentem deserit ictu,
ni fuga subsidio subeat. fugit ocior euro
705-718 MPRV; 719-733 MPR 709 et om. c deieriores
cernereP^ Mentelianus P, iestantur Seneca ep. Iviii. ^,Serv. : discernere
bjT : decernere ceferi, agnoscit Serv . 713 crebris ilf^7^ 714 miscetur
V 715 silva 7?7% agnoscit Serv. 719 nemori] pecori 7- m deteriores
720 vulnera] proelia 7% 727 et] aut h deteriores Nonius Agroecius
Serv. 732 ictum MRir fiost hunc v. lacunam indicat Ribbeck 733
ni fuga subsidio, $ubeat Madvig, plene post ictu interpuncto
AENEIDOS XII
ut capulum ignotum dextramque aspexit inermem.
fama est praecipitem, cum prima in proelia iunctos 735
conscendebat equos, patrio mucrone relicto,
dum trepidat, ferrum aurigae rapuisse Metisci ;
idque diu, dum terga dabant palantia Teucri,
suffecit : postquam arma dei ad Volcania ventum est,
mortalis mucro glacies ceu futtilis ictu 740
dissiluit ; fulva resplendent fragmina harena.
ergo amens diversa fuga petit aequora Turnus
et nunc huc, inde huc incertos impHcat orbis ;
undique enim densa Teucri inclusere corona
atque hinc vasta palus, hinc ardua moenia cingunt. 745
Nec minus Aeneas, quamquam tardata sagitta
interdum genua impediunt cursumque recusant,
insequitur trepidique pedem pede fervidus urget :
inclusum veluti si quando flumine nactus
cervum aut puniceae saeptum formidine pennae 750
venator cursu canis et latratibus instat;
ille autem insidiis et ripa territus alta
mille fugit refugitque vias, at vividus Vmber
haeret hians, iam iamque tenet simiHsque tenenti
increpuit malis morsuque elusus inani est : 755
tum vero exoritur clamor ripaeque lacusque
responsant circa et caelum tonat omne tumultu.
ille simul fugiens Rutulos simul increpat omnis
nomine quemque vocans notumque efflagitat ensem.
Aeneas mortem contra praesensque minatur 760
exitium, si quisquam adeat, terretque trementis
excisurum urbem minitans et saucius instat.
quinque orbis explent cursu totidemque retexunt
huc illuc; neque enim levia aut ludicra petuntur
734-758 MPR ; 759-764 MP 735 primum PRy ad P7'
741 resplendet fragmen M^R 744 Teucri densa M 746
tardante M^c^ 753 ac M'b^ 754 tenens Rc
P. VERGILI MARONIS
praemia, sed Turni de vita et sanguine certant, 765
Forte sacer Fauno foliis oleaster amaris
hic steterat, nautis olim venerabile lignum,
servati ex undis ubi figere dona solebant
Laurenti divo et votas suspendere vestis;
sed stirpem Teucri nullo discrimine sacrum 770
sustulerant, puro ut possent concurrere campo :
hic hasta Aeneae stabat, huc impetus illam
detulerat fixam et lenta radice tenebat.
incubuit voluitque manu convellere ferrum
Dardanides, teloque sequi quem prendere cursu 775
non poterat. tum vero amens formidine Turnus
'Faune, precor, miserere' inquit, 'tuque optima ferrum
Terra tene, colui vestros si semper honores,
quos contra Aeneadae bello fecere profanos.'
dixit, opemque dei non cassa in vota vocavit. 780
namque diu luctans lentoque in stirpe moratus
viribus haud ullis valuit discludere morsus
roboris Aeneas. dum nititur acer et instat,
rursus in aurigae faciem mutata Metisci
procurrit fratrique ensem dea Daunia reddit. 785
quod Venus audaci nymphae indignata Hcere
accessit telumque alta ab radice revellit.
olli sublimes armis animisque refecti,
hic gladio fidens, hic acer et arduus hasta,
adsistunt contra certamina Martis anheli. 790
lunonem interea rex omnipotentis Olympi
adloquitur fulva pugnas de nube tuentem :
'quae iam finis erit, coniunx? quid denique restat ?
indigetem Aenean scis ipsa et scire fateris
deberi caelo fatisque ad sidera tolli. 795
765-795 il/P 773 eto7«. -/l/'-a'6i ab radice i^/^P 779 bello]
ferro -f deteriores qnidam 782 discurrere M^^-f : convellere a^c
deteriores 784 mutata] conversa APP 788 animumque P^
790 certamine b deteriores, agnoscit Serv.
AENEIDOS XII
quid struis? aut qua spe gelidis in nubibus haeres?
mortalin decuit violari vulnere divum ?
aut ensem (quid enim sine te luturna valeret ?)
ereptum reddi Turno et vim crescere victis?
desine iam tandem precibusque inflectere nostris, 800
ne te tantus edit tacitam dolor et mihi curae
saepe tuo dulci tristes ex ore recursent,
ventum ad supremum est. terris agitare vel undis
Troianos potuisti, infandum accendere bellum,
deformare domum et luctu miscere hymenaeos : 805
ulterius temptare veto.' sic luppiter orsus;
sic dea summisso contra Saturnia vultu :
'ista quidem quia nota mihi tua, magne, voluntas,
luppiter, et Turnum et terras invita reliqui;
nec tu me aeria solam nunc sede videres 810
digna indigna pati, sed flammis cincta sub ipsa
starem acie traheremque inimica in proeHa Teucros.
luturnam misero (fateor) succurrere fratri
suasi et pro vita maiora audere probavi,
non ut tela tamen, non ut contenderet arcum; 815
adiuro Stygii caput implacabile fontis,
una superstitio superis quae reddita divis.
et nunc cedo equidem pugnasque exosa relinquo.
illud te nuUa fati quod lege tenetur,
pro Latio obtestor, pro maiestate tuorum : 820
cum iam conubiis pacem felicibus (esto)
component, cum iam leges et foedera iungent,
ne vetus indigenas nomen mutare Latinos
neu Troas fieri iubeas Teucrosque vocari
aut vocem mutare viros aut vertere vestem. 825
796-825 MP 801 ni P^ : nec bc edit P'7' Diomedes
Serv. in textu : edat MP^^y^bc Serv. in lemmate 802 recusent
M\^ 809 relinquo P'* 811 ipsam ^ 812 aciem A/
834 Teucrosve P7 825 vestes Pyc
P. VERGILI MARONIS
sit Latium, sint Albani per saecula reges,
sit Romana potens Itala virtute propago :
occidit, occideritque sinas cum nomine Troia.'
olli subridens hominum rerumque repertor :
' es germana lovis Saturnique altera proles, 830
irarum tantos volvis sub pectore fluctus.
verum age et inceptum frustra summitte furorem :
do quod vis, et me victusque volensque remitto.
sermonem Ausonii patrium moresque tenebunt,
utque est nomen erit; commixti corpore tantum 835
subsident Teucri. morem ritusque sacrorum
adiciam faciamque omnis uno ore Latinos.
hinc genus Ausonio mixtum quod sanguine surget,
supra homines, supra ire deos pietate videbis,
nec gens ulla tuos aeque celebrabit honores.' 840
adnuit his luno et mentem laetata retorsit.
interea excedit caelo nubemque relinquit.
His actis aliud genitor secum ipse volutat
luturnamque parat fratris dimittere ab armis.
dicuntur geminae pestes cognomine Dirae, 845
quas et Tartaream Nox intempesta Megaeram
uno eodemque tulit partu, paribusque revinxit
serpentum spiris ventosasque addidit alas.
hae lovis ad solium saevique in limine regis
apparent acuuntque metum mortalibus aegris, 850
si quando letum horrificum morbosque deum rex
molitur, meritas aut bello territat urbes.
harum unam celerem demisit ab aethere summo
luppiter inque omen luturnae occurrere iussit :
illa volat celerique ad terram turbine fertur. 855
non secus ac nervo per nubem impulsa sagitta,
armatam saevi Parthus quam felle veneni,
826-830 MP; 831-857 MPR 835 tanto R deteriores
quidam, probant .Qentley Ribbeck
AENEIDOS XII
Parthus sive Cydon, telum immedicabile, torsit,
stridens et celeris incognita transilit umbras :
talis se sata Nocte tulit terrasque petivit. 860
postquam acies videt Iliacas atque agmina Turni,
alitis in parvae subitam collecta figuram,
quae quondam in bustis aut culminibus desertis
nocte sedens serum canit importuna per umbras —
hanc versa in faciem Turni se pestis ob ora 865
fertque refertque sonans clipeumque everberat alis.
illi membra novus solvit formidine torpor,
arrectaeque horrore comae et vox faucibus haesit.
At procul ut Dirae stridorem agnovit et alas,
infelix crinis scindit luturna solutos 870
unguibus ora soror foedans et pectora pugnis :
' quid nunc te tua, Turne, potest germana iuvare ?
aut quid iam durae superat mihi ? qua tibi lucem
arte morer ? talin possum me opponere monstro ?
iam iam linquo acies. ne me terrete timentem, 875
obscenae volucres : alarum verbera nosco
letalemque sonum, nec fallunt iussa superba
magnanimi lovis. haec pro virginitate reponit?
quo vitam dedit aeternam? cur mortis adempta est
condicio? possem tantos finire dolores 880
nunc certe, et misero fratri comes ire per umbras !
immortaHs ego? aut quicquam mihi dulce meorum
te sine, frater, erit ? o quae satis ima dehiscat
terra mihi, manisque deam demittat ad imos ? '
tantum effata caput glauco contexit amictu 885
multa gemens et se fluvio dea condidit alto.
858-886 MPR 860 talem tt probat Kvicala 862 subito
^7^6 coniecta 7^ : coniecto P: conversa Af 865 inob il/M
in AP : ad P-^c 870 scindit crinis Rc 871 = iv. 673 damnat
Guthling 874 possim R 883 quam P7' ima] iam P' :
alta cm deteriores, probat Bentley dehiscet P^ 884
demittit P'
P. VERGILI MARONIS
Aeneas instat contra telumque coruscat
ingens arboreum, et saevo sic pectore fatur :
* quae nunc deinde mora est ? aut quid iam, Turne, retractas ?
non cursu, saevis certandum est comminus armis. 890
verte omnis tete in facies et contrahe quidquid
sive animis sive arte vales ; opta ardua pennis
astra sequi clausumve cava te condere terra.'
ille caput quassans : ' non me tua fervida terrent
dicta, ferox; di me terrent et luppiter hostis.' 895
nec plura effatus saxum circumspicit ingens,
saxum antiquum ingens, campo quod forte iacebat,
limes agro positus litem ut discerneret arvis.
vix illud lecti bis sex cervice subirent,
qualia nunc hominum producit corpora tellus ; 900
ille manu raptum trepida torquebat in hostem
altior insurgens et cursu concitus heros.
sed neque currentem se nec cognoscit euntem
tollentemve manus saxumve immane moventem ;
genua labant, gelidus concrevit frigore sanguis. 905
tum lapis ipse viri vacuum per inane volutus
nec spatium evasit totum neque pertulit ictum.
ac velut in somnis, oculos ubi languida pressit
nocte quies, nequiquam avidos extendere cursus
velle videmur et in mediis conatibus aegri 910
succidimus — non lingua valet, non corpore notae
sufficiunt vires nec vox aut verba sequuntur :
sic Turno, quacumque viam virtute petivit,
successum dea dira negat. tum pectore sensus
vertuntur varii ; Rutulos aspectat et urbem 915
cunctaturque metu letumque instare tremescit,
887-916 MPR 893 clausumque MRybc 897 qui deteriores,
prohat Ribbeck : Q- M^ 899 illum Mbc^ Ti. Donatus 904
tcllentemque M-^U manu PiHK saxumque 7C 913 quam-
cumque P^ 916 telumque MRyc
AENEIDOS XII
nec quo se eripiat, nec qua vi tendat in hostem,
nec currus usquam videt aurigamve sororem.
Cunctanti telum Aeneas fatale coruscat,
sortitus fortunam oculis, et corpore toto 920
eminus intorquet. murali concita numquam
tormento sic saxa fremunt nec fulmine tanti
dissultant crepitus. volat atri turbinis instar
exitium dirum hasta ferens orasque recludit
loricae et clipei extremos septemplicis orbis : 925
per medium stridens transit femur. incidit ictus
ingens ad terram duplicato poplite Turnus.
consurgunt gemitu Rutuli totusque remugit
mons circum et vocem late nemora alta remittunt.
ille humilis supplexque oculos dextramque precantem 930
protendens 'equidem merui nec deprecor' inquit;
'utere sorte tua. miseri te si qua parentis
tangere cura potest, oro (fuit et tibi talis
Anchises genitor) Dauni miserere senectae
et me, seu corpus spoliatum lumine mavis, 935
redde meis. vicisti et victum tendere palmas
Ausonii videre ; tua est Lavinia coniunx,
ulterius ne tende odiis.' stetit acer in armis
Aeneas volvens oculos dextramque repressit ;
et iam iamque magis cunctantem flectere sermo 940
coeperat, infelix umero cum apparuit alto
balteus et notis fulserunt cingula bullis
Pallantis pueri, victum quem vulnere Turnus
straverat atque umeris inimicum insigne gerebat.
ille, oculis postquam saevi monimenta doloris 945
exuviasque hausit, furiis accensus et ira
terribilis : ' tune hinc spoliis indute meorum
917-938 MPR ; 939 947 MP 918 -ve] -que Ryb 922 tanto
P 930 supplex oculos PRy^
AENEIDOS XII
eripiare mihi ? Pallas te hoc vulnere, Pallas
immolat et poenam scelerato ex sanguine sumit.'
hoc dicens ferrum adverso sub pectore condit 950
fervidus. ast illi solvuntur frigore membra
vitaque cum gemitu fugit indignata sub umbras.
948-952 MP
0
PA Vergilius Maro, Publius
6801 Opera
A2
1900a
cop.2
PLEASE DO NOT REMOVE
CARDS OR SLIPS FROM THIS POCKET
UNIVERSITY OF TORONTO LIBRARY
nmmmmi